Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: solent

Your search found 941 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 118-152:


118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

(omnia enim non communi, ut reges decet, sed propria metiebatur utilitate), qua pompa funus eius fuit celebratum referre. Id enim dignum cognitu uisum est, ex quo intelligi posset mortales non modo disciplina, sed naturae etiam instinctu decorum seruare, atque ea ultro agere, quae laudi solent dari, quandoquidem ab his quoque, qui quorundam iuditio, haud immerito forsan, ob mores non admodum ciuiles barbari appellantur, ratio honesti habita est. Neque enim Hungari hoc Matthiae officium amore aut imperio coacti praestiterunt, utpote quem, ut diximus, nec uiuentem admodum


119. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

incolae Transistranam Hungariam, ut ante dictum est, appellant, proficiscitur, ubi exercitu haud quaquam contemnendo ex hominibus suae iurisdictionis comparato die statuta ad Rhacosium campum, ubi comitia regi creando haberi solent, caeteros principes nobilitatemque anteuenit. Locum ita uocant Pesto urbi proximum, quae quidem urbs e regione Budae in ripa Danubii sita est, ibique impedimenta imagine quadam ualli ex carris caeteroque uehiculorum


120. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 13 | Paragraph | SubSect | Section]

non modo laudis, sed etiam utilitatis nobis accessio est futura, si finitimae gentes, queis fortuna nostra inuidiosa semper fuit, cognouerint Hungaros suo regimini satis idoneos aduena principe, cuius consilio ac arbitratu regantur, non indigere; propterea quod hi solent, siue id ad animum, siue ad corpus referas, externam opem quaerere, atque alienae sese ditioni subicere, qui propriis tum animi, tum corporis dotibus expertes se ne libertate quidem, nedum imperio dignos putant. Inter nos igitur nobis rex querendus est, qui in eadem


121. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

aeque ac iustam uxorem, domi in delitiis habuerat, uolueratque eam, ut multi affirmant, propter prolem ex ea susceptam sibi matrimonio, ni amici dissuasissent, coniungere. Accedit ad hoc, quod se unicum demortui patris filium uidebat reliquum esse, atque honore paulo ante habitum, quo solent in spem regni geniti haberi. Verum quantum Iani Chugniadis, ducis egregii, uirtus ad obtinendum regnum Matthiae suffragata erat, tantum huic patris obfuit tyrannis. Nihil enim est regum liberis ad conciliandum populi fauorem tam efficax, quam paternae memoria


122. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

quo cumulatum argentum, ut sunt Hungari ueluti plerique mortales pecuniae auidi, extraherent, quicquid postulauit, se facturos promisere, Italica sane arte, ut Hungari impudenter praedicabant, aduersus Italam usi. Hungari enim Italicae genti fraudem maxime obicere solent, tametsi antiquis Romanorum moribus nihil minus quam perfidiae obiectio conueniat, quippe apud quos fides semper fuit sanctissime culta, omnibusque mortalium bonis antelata. Ianus Coruinus ius suum in regnum paternum armis


123. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

in membranis exarati, coelatum aurum et argentum, uasa conuiualia, quibus quidem aetatis suae omnes fere reges superauit, caeteraque, quae in manus hostium uenerant, direpta non modo ab hostibus, qui ius belli auaritiae ac crudelitati praeferre solent, sed etiam, ut fere fit, quum fortuna mutatur, ab amicis, ac magna ex parte Matthiae Coruini beneficiariis, auaritia fidem uincente. Ferunt enim Coruinos non tam metu, quippe numero aduersae parti longe praestiterant, quam rapiendi cupiditate terga


124. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

Ferunt enim Coruinos non tam metu, quippe numero aduersae parti longe praestiterant, quam rapiendi cupiditate terga uertisse. Nec mirum cuiquam uideri debet eo quod inestimabilis fere regis Matthiae suppellex ita perierit. Etenim iusto Dei iudicio, quae inique parantur, male etiam amitti solent. Nam quamuis hic princeps multis animi dotibus, ut supra docuimus, fuerit illustris, non immerito tamen culpari uisus est, quod omnia ferme inani tribuens famae in alendis uarii generis opificibus, coemendis gemmis, et caetera


125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

principum, efficaci uulgi illecebra, capiuntur, nonnulli generis nobilitatem in principe maxime admirantur. Quare ingenium tuum moribus eorum, quos recturus es, accommodabis. Et id tibi in tractandis tuorum animis faciundum arbitror, quod prudentes medici in curandis corporibus facere solent, qui sane pro corporum uarietate, aegrotantiumque natura necessario diuersa corporibus adhibent medicamenta. Est igitur tibi noscendum Hungarorum ingenium, moresque eorum penitus animaduertendi, qui quidem multum lupi in se haud falso dicuntur habere, atque ita his imperandum, ut te


126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

signa secuti sunt, ad inconstantiam, quae forsan ex rubore nata erat, transfugii ac auaritiae scelus adicientes. Porro plerique Hungarorum in omne fere facinus pecunia impelli solent. Iacobus Scytha cum suis Maximiliano accedit, et Norici oppida sibi commissa tradit. Iacobus Scytha, de quo supra memorauimus, priuato odio exul factus, id fortuna


127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

Si armis uobisue inuitis, proceres, regnum Hungariae imperio meo adiunxissem, subiret forsan hoc tempore animum meum de uestra in me uoluntate dubitatio, propterea quod, qui ad parendum ui coguntur, aut illum cui parent odisse per timorem solent, aut certe obsequio colere simulato, quandoquidem uictoriam insolentia ac imperia semper fere importuna consequantur. At quoniam et suffragiis uestris plane liberis ac uoluntariis rex a uobis lectus sum, his maxime


128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

inexpugnabilem, Alemanis magna famae iactura tradidit, praesidioque accaepto ad Maximilianum desciuit. Quo facto Sclauenorum quoque nomini (erat enim Sclauenis natus parentibus) haud mediocrem apud Hungaros inussit notam. Coepit enim uulgo passim ferri Sclauenos Hungarorum esse proditores. Solent enim plerique ex unius hominis delicto uniuersam fere gentem, quod ualde iniquum est, accusare. Nec modo recens huius hominis facinus taxabatur, sed etiam multis annis praeterita memoria, ut fit, repetebantur. Porro quidam affirmabant Ianum


129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

equites Hungaros, qui castellum a Paulo Cinisio in Vesprimiensi agro exaedificatum praesidio obtinebant (Vastonem incolae uocant), in eius impedimenta impetum fecisse, opportunitate rei audaciam Hungaris, ut fit, addente. Etenim quosdam carros, queis illę gentes onera portare solent, procul ab ultimo agmine nacti, magno animo in eos inuecti obtruncatisque custodibus diripuerant. Hac re Maximilianus non parum motus mittit confestim partem exercitus, atque uni ex ducibus dato negocio imperat, ut ni Hungari dederent castellum, tormentis illud funditus dirueret,


130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

agricultoribus fossas urbis propere purgat, aggerem e terra moenibus circumducit, propugnacula, ubi necesse uisum est, erigit, tormentisque instruit, armatisque totam urbem complet, nulli denique prouidi ducis deest negocio. Et quia plęrunque in bello falsa quoque magni momenti esse solent, spargit famam Alberthum cum fratre in gratiam redisse, Boëmosque ingenti manu contracta Hungaris subsidio aduentare. Maximilianus successu, ut fit, rerum elatus, parum admodum ducens sedem olim regni Hungarici, qua nemo hostium ad illam diem potitus erat, nullo


131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

caduceatorem mittit, qui eius uerbis Budam a principibus, qui per idem tempus ibi erant, propalam peteret, atque ad uoluntariam deditionem, molli primum oratione pelliceret, oppugnationem deinde atque ea tandem, quae captae urbes iure belli pati solent, ni ocius imperio obtemperent, Budenses passuros denunciaret, diceretque se uerum esse Hungarorum regem, atque a Deo constitutum. Ad haec addit (nam hostium res aduersas facile quisque ad suam trahit felicitatem) se haudquaquam potuisse tanta aduersum paulo ante uictores


132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

impar. Iam eo utrinque uentum erat, unde praelium committi posset, instructusque uterque exercitus signum pugnae expectabat: nemo enim ducum iniussu gladium stringere, aut telum emittere audebat. Crederes utriusque aciei impetum tunc maxime, quum pugnae studio animi solent accendi, diuinitus fuisse repressum, propterea quod rex quietus placidique ingenii, impium esse ducens pugnam incipere, suos ne procurerent continebat. Nam et Deum ― ignauia, an pietate impulsus


133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersas acies pari spatio utrinque submotas uacuus relictus erat, aduersos concitant equos. Cuspidis ictum artifici corporis declinatione patriaque disciplina uterque euitat: Sarmatae enim, et his finitimi Gotae, Thracesque atque Illyrici, quoniam corpora munimento ferreo tegere non solent, paucique admodum loricis ex annulis ferreis utuntur, magis agilitate quam ui aperta pugnant in equis, nec corpore erecto, uti cataphractis mos est equitibus, aduersam cuspidem excipiunt, uerum subducunt sese occurrenti spiculo, aut umbone equestris scuti


134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

inferendo in se concitaret. Quin etiam desineret Hungarorum iudicio ac studiis impedimento esse, caueretque, ne eorum libertati in constituendo rege moram frustra afferendo suam labefactaret libertatem, nec putaret ui agendum esse cum Hungaris, quippe qui peruicacibus maxime obluctari solent. Ad haec non sineret suis irritis conatibus Turcas, communes Christianorum hostes, crescere. Hoc demum exploratum haberet Hungaros regem consensu omnium creatum confirmatumque imperio nunquam abdicaturos. Alberthus hac obiurgatione, tametsi infestior quam antea


135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

ex rure ad ludum literarium profectus, inde, quum in literis aliquantum profecisset, forte in aulam Matthiae Chugniadis Coruini delatus, breui et ad praesulatum prouectus est (nempe reges hoc tempore in suo quisque regno pontifices designare solent) et magister epistolarum constitutus, moxque Vuladislaui fauore, qui Matthiae in regnum successit, ab Alexandro Sexto, Romano pontifice, in collegium cardinalium sacerdotum cooptatus, non tamen rusticum unquam potuit exuere ingenium, cuius sane proprium est astu ac fraude


136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

die pugna esset ineunda, Lazarus, Dardanorum rex, duces suos ad cęnam uocat, obiecturus inter coenandum Miloni, ex purpuratis uni, proditionem, cuius a quodam aemulo per inuidiam apud se erat criminatus, eo consilio, uti aut in conuinctum sceleris animaduerteret ― solent enim Illyrici atque Macedones uino aeque ac tormentis arcana elicere - aut eo innoxio comperto sese suspitione exoneraret. Itaque dum se pro


137. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

esset uisa, nihil tamen asperius ad ea, quae Venetus sciscitatus erat, respondit, ne non oratorem modo, sed et hospitem contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona Veneti senatus nomine allata, quae sane non nisi ab amicis Turcae accipere solent, haud aspernatus erat, quin etiam accepisse iniuriam, non autem intulisse uideri uolebat. Nam Turcae semper fraudi honestatem praetexunt, simulationeque omnes fere mortales superant. Caeterum Achimathes Cossicius (et ipse enim colloquio intererat) cognito regis


138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

augeri petit, tametsi nauium numero, ut fama erat, Turcaicae classi haud multum impar esset, quum ea ex biremibus magna ex parte constaret, arte uero nautica, cuius Turcae non admodum tunc periti erant, longe superior. Quapropter Veneta id arte a Crimano factum esse plerique putabant: solent enim illi, pro insita prudentia, quam quidam timiditatem atque ignauiam malunt appellare, et boni militis inopia, hostem magis apparatu et specie ipsa rerum quam ueris uiribus terrere, magisque consilio uel auro, quod mercatorum omnino est, quam armis imperium augere.


139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

classe seiunctae suos pariter et hostes recipiebant, hos quidem ut spoliatos aut occiderent, aut in seruitutem abducerent, illos uero ut conseruarent. Turcae enim Christianos, quos seruituti minus idoneos putant, prius diligenter excussos subinde interficere atque in mare solent praecipitare. Cyparissius portus a Turcis capitur; Massiliensis classis se Venetae coniungit; Gallicus praefectus Grimano Veneto suam ignauiam exprobrat.


140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

incaepto inde abscessit morbo ex animi aegritudine contracto, quo quidem paucis post diebus peropportune extinctus est, ne eadem inuidia, quam Crimano conflabat, ipse conflagraret. Etenim apud Venetos ex euentu, quod quidem maxime ab aequo abhorret, duces et laudari et uituperari solent, propterea quod ipsi Veneti mercatorum ritu solo lucro, ut alio loco diximus, omnia metiuntur, nec animaduertunt, rei bellicae prorsus ignari, etiam peritissimis militiae ducibus, nedum e mercaturae officina ad regendum exercitum assumptis, haud semper in bello euentus


141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

Veneti sinum Ambracium depopulantur; S. Mariam in Leucadii litoris peninsula expugnant. Venetis, qui quidem uulgi ritu sicut uel paruo compendio immodice efferri, ita minimo e contrario detrimento uehementer angi solent, amissa Methone ingens moeror incessit; simul his cura iniecta, ne hostis eo magis se contemneret, quod a caeteris Christianis nullis omnino auxiliis subleuarentur. Itaque Venetus ad classem imperator, quo Turcis ostenderet Venetos neque aduersis rebus infringi, et per


142. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen cum scriba et duobus patriciis paucisque honestis uiris ab Aulonis praefecto Mustapha Iurisio uinctus ad regem est missus, quo ex talium uirorum captiuitate praefecti uictoria apud regem esset illustrior. Multum enim Turcae natiuae feritatis interdum obliti gloriae tribuere solent. Per idem fere tempus trecenti circiter Dalmatae Hungaricae ditionis equites, adiunctis sibi totidem Albanesiis, Venetorum mercenariis equitibus, quum ipsorum Venetorum instinctu, tum spe praedae, neglecta induciarum fide ― erant enim inter Hungaros et Turcas id


143. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

frater fratris in regno Turcaico constituti gratiam redimere potest amore securitati cedente. Nam ferox gens Turcarum ex multis nationibus contracta, sicut metu magis quam charitate regibus suis paret, ita et reges magis terrore quam beneficentia subiectos in officio continere solent. Satis autem constat timorem haud fidum esse regni custodem: subditi enim quem timent aut perire cupiunt, aut alio saltim rectore mutare. Nec flagitiosum apud Turcas putatur fratri de imperio deturbato fratrem seu quemlibet alium


144. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

et nouarum rerum cupidis praesto esset. Nam nemo fere regum potest esse omnibus adeo commodus, quin habeat aliquos in regno saltem occultos aduersarios, qui sane quum non deest eiusdem uir stirpis, quem regi opponant, facile noua consilia uel leui intercedente offensa capere solent. Baiazethes ira fremens Selynem armis compescere statuit, sed Ionae Dalmatae consilio cedens ad Selynis postulata descendit. His auditis Bazethes non tenuit iram, conuocatisque extemplo amicis, Percipitis , inquit,


145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

abrupisset, occidisse, quum nulli dubium sit regum multitudinem imperio perniciosam esse. Caeterum fidei religione iureque consanguinitatis propinquorum nece non solum impune, sed etiam uix aduerso paucorum rumore semel uiolatis (solent enim plerique hominum huiusce facinoribus, licet ea culpent, facile ignoscere, existimantes regnum societatis impatiens), nihil admodum iam suorum de se opinionem ueritus ad inferendam Corghuti mortem


146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

non autem certam pacem compositam fuisse, quo scilicet Maximilianus aut, quum ei uideretur bellum instaurandum, sublatis induciis libera fide illud cum Venetis gereret, infidis sane sociis hostibusque imbellibus, aut metu belli de integro inferendi eos in officio contineret. Solent enim plaerique regum crebris sermonibus ferre populos urbibus inclusos suisque legibus, non regum arbitrio aetatem agentes, nisi aeque ac agrestes metu coerceas, facile obsequium exuere, fidem mutare, regumque imperia contemnere. Porro reges eodem loco urbium cultores ac rusticos habendos


147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

sed etiam rusticos uocitaret, asserens fortunam genus haud quaquam mutare, quum praesertim Veneti nulla ex parte nobilibus essent adaequandi, et quia omnes mercaturae student, et quia militiae, quae est potissima, quod satis constat, nobilium ars, operam nauare non solent. Proprium autem seruorum atque infimae conditionis hominum esse, rex Matthias arbitrabatur, regium nomen, quos apud omnes gentes tam sanctum quam necessarium est, auersari. Nihil autem ambigitur apud Venetos reges inuisos esse, eo quod eorum cupiditati, qua illi in proferendis finibus


148. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

ut magis in subsidiis quam in acie esset. Suae autem custodiae causa more Othomanorum regum circum se habere consueuerat praeter sex millia peditum, quos praetorianos uocant, ad decem millia equitum, qui sane nusquam a corpore regis, dum in castris est, discedere solent. Turca igitur, conserto praelio ac uehementer per mutuum odium accenso, quum uidisset utrumque sui exercitus cornu ualde premi, Europaeos ingenti etiam cęde prope stratos (Asiaticis enim Sopheni, ueluti cognatis, quantum fieri poterat, parcebant), iamque Sophenos


149. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

foret, timuerunt posthac regem suum, quem diuinis prope honoribus colunt, tam terribilibus tormentorum ictibus obicere. Turcae eodem loci, in quo dimicatum erat, permanentes et hostium spolia per ocium legerunt, et suorum corporibus contra Turcaicum morem (solent enim Turcae sepelire suorum cadauera, non cremare) ignem iniecere, eo consilio, ne, quantum Turcarum copiae diminutae forent, appareret, numeroque interfectorum hostes inito sese pro uictoribus, tanta Turcarum clade


150. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi uiderunt Turcas ad moenia subisse, admoto igni uariis tormentis multos Turcarum et promptissimum quemque interfecere. Et quum pauci admodum, sed delecti omnes in praesidio essent, sexaginta enim dumtaxat erant, puluisque factitius, quo tormenta ad pilas emittendas instrui solent, imprimis deesset, turpemque fugam pudor dissuaderet ― nempe facile Sauo lyntribus traiecto inscio hoste nec ullo obsistente fuga sibi consulere poterant ― maluerunt decus mortis complecti fortiumque uirorum more cadere quam per infamiam uitae dulcedine praesidio


151. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

in modum Diocleates Rhacusanis operam tunc nauarunt. Importauerant Diocleates naui Rhacusam, inter alias fruges, aliquot uini amphoras, appetente festo die, quem Christiani sacrosanctam resurrectionem appellant, quo sane solenni lustrari solent religiosi uiri, et quidquid piaculo dignum per totum annum admiserint, ritu Christiano expiare. Hoc eodem die Slauini, caeterorum more barbarorum, non tam sacris precationibus, quam epulis ac largiore uino uti solebant. Diocleates


152. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

atramento corrupt. M 144 145 * solent suppl. g1: deest in MKZgr 146 147


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.