Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: solent

Your search found 941 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 88-107:


88. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iesum confitentem se a dextris Dei sedere, in rabiem concitatus uestimenta scidit | et in clamorem prorupit | blasphemum eum uocans, qui assertor erat ueritatis. Neque enim potuit quod uerum erat intelligere ira prępeditus | aut quod rectum est iudicare. usque adeo excęcari solent, qui supramodum irascuntur. Sed neque ille fortis est habendus, qui uentri seruit | et omne suum studium in cibo potu-que delicatius quam uitę ratio postulat comparando ponit. Vt autem cognoscas


89. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

stulto, regem denique priuato ęquat mors. Et si fama superstes uiuat, quid ad te? quam uoluptatem ex eo capies, si non audis quid de te post te dictitent homines? Solent illi quidem qui per adulationem uiuo laudes dixerunt, de mortuo nonnihil obloqui. quippe cuius iam neque beniuolentiam captent | neque uim formident. Sed esto ut lauderis et in ore uiuas multorum | et hoc insuper ad te illi, qui ad inferos descendunt


90. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

orbitatem, ingemiscat coniugis, fratrum | cognatorum-que funera | et frequenter exitu tristetur amicorum. Quin etiam uel sua uel aliorum adhuc uiuentium infortunia deploret. quandoquidem crebrius mala quam bona contingere mortalibus solent. Quas ob res unam tantum habemus, (ut equidem reor) uitę diuturnioris concupiscendę causam. ut uidelicet quo plus uixerimus, uberiores poenitudinis nostrę fructus colligere


91. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Tunc autem uere uiuere incipis, cum pro eius nomine occideris. Qui perdiderit animam suam inquit propter me, inueniet eam. Transit enim de morte ad uitam, de terreno habitaculo ad cęleste regnum | semper beatus futurus qui mori innocens maluit quam nocens uiuere. Solent autem parentes cognati-que qui mundana sapiunt, modis omnibus iter impedire ad perfectionem tendentium. conqueruntur se derelictos, omni se solatio destitutos. Qua in re cauendum est, ne nostra erga parentes pietas | impietas fiat in Deum. Contemnendi quippe sunt,


92. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De auditionis cura. Caput XXV Audire quoque quę in ecclesia leguntur | uel eos qui absque lectione in pulpitis declamant, auscultare plurimum expedit. Plus etiam eruditi hominis ore prolata uerba mouere solent | quam si eadem ipse conscripta legeris. Nuda in libris uerba iacent, quę si ab oratore aliquo apte diserte-que recitentur, ipse gestus, ipse aspectus | ipsa-que pronunciatio multum orationi addet ornamenti efficacię-que ad


93. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deus tuus. Quod autem nos quoque Christi sanctorun-que imagines adoremus, non ad ipsas imagines, ne idolatrię arguamur, sed ad eos quorum ipsę imagines apparent, adorationem dirigimus. Iccirco autem eiusmodi simulacra publice proponi solent, ut quoties conspecta fuerint, ad memoriam res gestas eorum quibus dicata sunt reuocent et ad imitandum fidelium mentes accendant. Secundum. Non assumes nomen Domini Dei tui in uanum. Ne


94. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dei mandata ne deseramus. Quę sicut perfectę uirtutes sunt, ita perfectionis numero, id est, decade censentur. Hęc est itaque frugum decima sanctarum in horreum Dei inferenda multo melius quam illa, quę de terrę foetibus collecta offerri solent. Hę sunt decem conchę a uero Salomone positę, in quibus lauari debent, non pecudum ut olim, sed animarum nostrarum uictimę in holocaustum charitatis Deo consecrandę. Hęc est cithara illa ille-que decacordus , ad quem nos hortatur Dauid


95. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

erit cauendum, cum se ostenderit amicum | et palpare animum blanditiis coeperit. Illa uero insomnia, quę uel ab aliqua animi passione | uel corporis morbo | uel negociorum cura | uel diurna uerborum ultro citro-que habitorum contentione prouenire solent, semper uana futilia-que sunt et nulla prorsus fide digna. Quod si quid ita ut somniatum est euenerit, non somnio credas, sed cuidam pręsagę mentis diuinationi. Fieri enim non potest, quin aliquando ita contingat, ut futurum prędicimus. Porro uisa


96. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Christianę Ecclesię dici non possit. nequis nouus Nabuchodonosor merito in illos irruat | et peccatis ita exigentibus aurum argentum-que omne diripiat | et ad suam cuncta transferat Babylonem, quę nunc non in usum rei diuinę sed magis in opera diaboli uerti solent. hoc est in popinas ganeas-que et obscoenam corporis uoluptatem luxum-que uitę cito finiendę. Quicquid tamen futurum sit, hoc nobis relinquitur solatii quod licet urbes regna-que destruantur, ipsa Christi


97. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

His nonnulli quoque ex nostris mihi similes uidentur, quibus non est satis nosse quomodo ueram perfectam-que beatitudinem assequi possint, sed altiora se indagare conantur | et ea quidem quę nisi fides teneat, ratio non explicat, curiosius perscrutari solent. Vnde fit, ut plerunque ab eo etiam quod recte didicerant aberrent | et dum Christum se tenere putant, de manibus elapsum non animaduertant. Plena periculi est


98. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quos uicerat pacem petentibus non negauit | quare uidetur nihil aliud armis quęsisse quam pacem. iusta-que esse bella illa quę bonę pacis fine geruntur. sicut iniusta et iniqua quę aliena occupandi cupidine denunciari atque inferri solent. Cum igitur tanti habenda sit pax, non immerito ut eam acquiramus possideamus-que precibus a Domino solicitandum esse admonemur. dicitur enim: ps. CXXI Rogate quę ad pacem sunt


99. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uirum, nisi futurę damnationis illas initium esse | si modo is a peccatis in tempore non resipiscat | flagitiis-que finem statuendo rursum uirtuti exercendę pro uiribus incumbat. Cęterum plurima quidem ante damnationem peccatum consequi solent mala, quę nunc operęprecium erit referre | quo demum constet | pręsentis quoque mali uitandi causa non esse peccandum. Quę dicam, nolo ut mihi credantur, nisi singula sanctarum autoritate Scripturarum


100. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ea quę foris sunt pulchre ac probe se habebunt. De quinque sensibus. Caput XIX Et quoniam sensus nostri uię sunt, per quas illa, quę animę bonum corrumpunt, intus penetrare solent, quali custodia muniendi sint, ne id patiantur, nunc docere conabor. Sensuum nostrorum impar numerus est. Impar autem numerus in Scripturis diuinis mundus habetur, par uero


101. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tui est oculus tuus. si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus lucidum erit. si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Siquidem oculi uagi et immodesti reliquorum quoque sensuum parere solent incontinentiam, et nec audire nec odorari nec gustare nec tractare pigebit aliquid, quod uoluptati erit conspicere. Sicut autem simplex aspectus formam decorem-que omnium quę uidet, ad Conditoris laudem refert, ita reliqui sensus eum imitati


102. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui non reddit. audeo dicere non minus ingratus est qui non meminit. quoniam ne tunc quidem gratus fuit, cum acciperet. Quod enim libenti animo accipimus, id non facile obliuiscimur. Illa uero facillime obliterari solent, quę minimi ęstimantur. Qui ergo oblitus est, is profecto testatur | se pro uili habuisse quicquid accepit. Referrem inquis, si accepti memor fuissem.


103. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

captatio. ne pro labore doctrinę | laudem quę a Deo est amittamus. Ad hęc ne illi quidem recte, qui ecclesiastici doctoris officium professi, dimisso Euangelio quęstionibus nihil ad rem pertinentibus occupari solent, qui syllogismos enthymemata-que proponendo philosophantur | uel poetarum figmenta decantant | uel explicandis gentilium historiis immorantur | uel de cęlestium motu syderum-que naturis disputant, non quęrentes quod saluti conferat


104. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

constat. Iuuat enim post soluta precationum sacrificia operis aliquid facere, ut habeat mens et cogitatio in quo se occupet | et minus libera sit facultas euagandi per illas rerum temporalium uanitates, quę uel inuitis nobis obrepere interdum et obuersari animo solent. Honestus quique labor monacho conuenit: aut legere | aut scribere quę sancta sunt. pingere etiam uel fingere sanctorum imagines, quarum contemplatione accendatur ad uirtutem. Item in horto plantas ponere, sarculo inutiles herbas


105. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

persecutionem patimur et sustinemus; blasphemamur et obsecramus | tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Siqua talia tibi casu contingant, quę multi pro Christo sponte subire solent, de necessitate fac uoluntatem, libenter cuncta sustinendo, quorum patientia Domino tuo te redditura sit chariorem. Beatus eris si cum Propheta dicere poteris: ps. 16 Probasti


106. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

potest, Cur multi prophetę sancti-que Legis, qui pręceptis diuinis pro sua uirili semper obtemperabant, egestates, angustias, persecutiones passi sint | et post illos apostoli Christi, martyres alii-que fideles? Quia certe illa terrena bona ciuitates, prouincię, regna solent appetere, turba uidelicet in perferendis angustiis minus fortis, ne tententur supra id quod possunt. Sanctos uero atque perfectos, ut appareat quam constantes, quam firmi sint in contemnendis omnibus quę diu stare nequeunt, et in illis quę eterna sunt diligendis, necesse


107. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est autem: Eccli. 28 Abstine a lite, et minues peccata. Multiplicantur quippe nequitię, iracundia exardescit, concipitur odium, ex quo mala ingentia oriri solent, si lingua a uelitatione non cohibeatur. Reliquum est, ut qui ita obduratus fuerit, diabolo flagellandus tradatur, et hoc iuxta Salomonis sententiam dicentis: pue.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.