Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aequo

Your search found 346 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 31-34:


31. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Neque tamen iccirco minus auide naribus applicatas odorabat. Id cernens alius: Miror te, inquit, rosas diligere, quae te tam foede laeserunt. Ad quem ille: Si ob hoc ipsas relecissem, respondit, nunquid ista suaueolentiae iocunditate perfrui possem? Has itaque aequo animo feram, a quibus plus uoluptatis quam iniuriae capio. Haec parabola docet juxta Euangelium et inimicos diligere. Diligite, inquit Dominus, inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos, et orate pro persequentibus et calumniantibus uos, ut


32. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

plurimum lucri fecit laetusque et incolumis domum rediit. Haec parabola partim parasitis ganeonibusque partim uictu modico utentibus canitur, ut appareat, quantum utrorumque sors inter se distet. Illi, qui esculentis poculentisque, supra quam satis est, uentrem inferciunt, iumentum plus aequo onerant. Proinde tardi ad bonum, proni ad malum identidem in flagitia prolabendo beatitudinis aeternae mercedem amittunt et ad tormentorum loca protinus deuoluti demonum perniciosissimorum, humani generis latronum, afficiuntur iniuriis


33. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

labes ipsam probatura esset seruantis fidem, cum is fatiscente quoque repositorio domini thesaurum dispergi dissiparique non permiserit. Haec parabola nos ad patientiam iniuriarum hortatur, quae nobis quandoque indigne irrogantur, si quicquam irrogari indigne peccatoribus potest. Igitur aequo animo tolleremus, siquis nos contumeliis carpat, rapinis exhauriat, maledictis lacessat, siquis nos caedat, uerberet, sauciet, mutilet et quoquo modo nos affligat. Tantum caueamus, ne forte irritemur ad uindictam et illis mala pro malis reddere nitamur, quos iubemur diligere et orationibus


34. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

beatitudinis beneficio gratias aget gestiensque et exultans cum sanctis decantabit: Transiuimus per ignem et aquam, et eduxisti nos, Domine, in refrigerium. Quanuis autem purgatorii poena omnium catholicorum iudicio grauissima sit, cum tamen stabilem firmamque futuri boni spem habeat, aequo animo tolleratur multoque patientius quam illi solent, qui pro reparanda corporis ualitudine uri a medicis atque secari se permittunt. Medicorum enim anceps ac nutans curatio est, purgatorii certa indubitataque neque ulla quidem salus corporis cum animorum salute conferenda.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.