Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: studio

Your search found 708 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 165-216:


165. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

me facturum putaui. Nempe ac si unquam alias, his temporibus uidimus malis consiliis non modo res publicas regnaque commutari, sed etiam funditus euerti. Eos autem, qui forte aut rei gestae duntaxat cognoscendę studio haec scripta legere uoluerint (etenim uel nuda rerum cognitione capimur) aut parata habere, unde summere possint, quae huberiore stylo perscribant, rogatos esse uelim, ne a me Romani eloquii dignitatem, iamdiu una cum imperio


166. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

erat, marmore e Transistrana Hungaria, quam olim Datiam uocarunt, petito, ubi multa uictoriarum monimenta a Romanis erecta imperatoribus reperiuntur. Ferunt autem Matthiam sepulcrum suum, perinde ac illud esset imminentis mortis praesagium, metu deterritum haud absoluisse, opusque magno inchoatum studio interruptum reliquisse. Quo facto mortem quidem ętate nondum illi timendam ― quinquagesimum enim annum uix attigerat ― sed uiribus corporis crapula ac uenere iam absumptis prope instantem nequaquam distulit,


167. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

si ei fuisset obtemperatum: quippe cuius erat sententia, caeteris fere reguli amicis id uehementer propter rei turpitudinem improbantibus, comprehensos in regia optimates, qui comitiorum initio ad regulum saepe commeabant, positis custodibus tantisper detinere, dum Ïanus, an militari studio regnum posset inuadere, experiretur. Hoc autem, utrum Petri odio ab inimicis confictum sit, in uulgusque aeditum moribus eius crimen affirmantibus, an ab ipso Petro cogitatum, in ambiguo pono. Nihil enim mihi de hac re satis compertum est.


168. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

atque ob id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in Hungariam uenerat) intendebatur, uirique defuncti non sine famae iactura omnino iam obliuiscitur, atque amori, quo dudum capta erat, indulgens magno studio Vuladislaui partes suscepit. Illa enim uiuente adhuc coniuge, si famae libet credere, quae saepius ficta pro ueris nuntiat, Vuladislauum ardentissime amasse dicitur. Quam quidem opinionem inde natam reor, quia regi Matthiae


169. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

perdidici. Cuique genti, Vuladislaue, sicuti sua lingua est attributa, ita et proprios mores inesse satis constat. Nec profecto haec morum diuersitas nationibus solum, uerum singulis fere hominibus euenit, atque his etiam, qui iisdem parentibus sunt procreati. Vnde alium alio teneri studio, aliisque uti moribus passim uidemus. Quo fit ut quaedam nationes rectorum humanitate in offitio contineantur, alios non nisi imperii seueritas coercere potest. Hi largitionibus principum, efficaci uulgi illecebra, capiuntur, nonnulli generis nobilitatem in principe maxime


170. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

uirtutum obtinent campos, quippe in quibus sapienti uiro suppetit facultas, ut alia opulentiae commoda omittam, exercendae temperantiae, dispositionis, diligentiae, liberalitatis, magnificentię. Quin etiam nemo sibi constans eum, in quo primum adscitus est, statum alio statu permutat, nisi studio perfectioris uitae. Sed quod genus uitę perfectius quam praesulum? Caeteri enim sacerdotum ordines ad ipsam tendunt perfectionem. Praesules uero, quandoquidem aliis documento esse debent, consumatissimae gradum uitae sortiti sunt. Cur igitur, Iane, me in Hungaria


171. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

conferat. Et profecto reges (quamquam in neutro peccandum est) multo minus decet in erogandis pecuniis quam in accipiendis peccare. Vuladislauus Danubio, qua Strigonium praeterfluit, traiecto, haud mediocri partim Hungarorum, partim Boemorum multitudine comitatus Budam petit, magnoque ciuium studio in urbe excipitur, sacrificiisque prius de more factis in regiam deductus est. Scio non esse ne mediocriter quidem eruditi, nedum Christiani hominis ulla superstitione, uanissimi cuiusque ingenii ludibrio, euentus


172. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

iussu Vuladislaui ― uir enim fuit, ni stupidum dixeris, satis mansueti ingenii ― quietos esse, atque intra muros sese continere, frendens ac hostiles spiritus gerens castra circiter quinquaginta millia passuum a Pesto retulit. Nam Danubium traiciendi nec consilium fuit, studio Hungarorum in Vuladislauum conuerso, et facultas omnino sublata erat, nauibus Pestanis sub aduentum Polonorum ad alteram fluuii ripam traductis. Vuladislauus rex, frater, illum in castris fide data conuenit, sed pace dubia, aut infecta,


173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

Maximilianum ultro quidem ob instantem expeditionem accersendus transfugit, ultionis magis quam pietatis, quam patriae debebat, memor. Caeterum ne transitio, sicut parum honesta, ita et uilis, sine probabili causa emolumentoque eius, ad quem transfugerat, uideretur, quasi ac non partium studio, sed iniusta damnatione ad publicum parricidium esset impulsus, data dicendi potestate, Si mihi, inquit, inimicorum acerbitate in patria esse licuisset, inter praecipuos, Maximiliane Caesar, propugnatores me regnum Hungariae nunc haberet. Neque enim mihi mors


174. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

factis, multum auri deberet, castello quodam ad Sauum amnem posito, una cum agro satis lato, ac frequentia colonorum instructo, ne pecuniam, cuius semper fere ob ingentes sumptus erat indigus numeraret, donauerat, siue cupiens hominem ex opifice in equestrem dignitatem prouehere ― magno enim studio ille rex ferebatur obscura illustrandi ― siue ambiguae possessionis donatione, ut erat ingenio callidus, opifici imponens pecuniis suis parcere uoluerit. Igitur, ubi scalptor animaduertit regis beneficium sibi ereptum esse, simulque mercede debita se fraudatum ― quippe hunc


175. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

impar. Iam eo utrinque uentum erat, unde praelium committi posset, instructusque uterque exercitus signum pugnae expectabat: nemo enim ducum iniussu gladium stringere, aut telum emittere audebat. Crederes utriusque aciei impetum tunc maxime, quum pugnae studio animi solent accendi, diuinitus fuisse repressum, propterea quod rex quietus placidique ingenii, impium esse ducens pugnam incipere, suos ne procurerent continebat. Nam et Deum ― ignauia, an pietate


176. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

ac inconsultae arrogantiae uerba, ne dicam deliramenta, tametsi legati uix risum comprimentes audiuere, utpote satis certi eum, etiam cum Albertho et omnibus fere uicinis gentibus coniunctum, Hungaris bello haud quaquam parem fore, ut paulo ante dixi, modo principes Hungari uno studio publicam amplecterentur utilitatem, tamen, quo eum a societate Alberthi auerterent (omnia enim in Hungaros communi consilio gessisse ferunt) ita respondent, ut et Hungaris omnia integra relinquerentur, et Alemanus nihil sibi non concessum putaret. Se, postquam ad conuentum


177. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

a nostra remota sunt aetate, recentia et que priuatim ad me attinent attingam. Ni in Pestanis comitiis rex a principibus Hungarorum fuissem dictus, clamoribusque omnium ordinum confirmatus ― humanis nempe uocibus latentis animi habitus indicatur - nunquam uos in Hungariam studio noui imperii aquirendi induxissem. Non enim dominandi cupidine hanc suscepi prouinciam, quum domi amplioris etiam regni spes non desit, sed ne lectus in regem Hungarorum ipse mihi per ignauiam deesse uiderer, propterea quod non in priuatis quibusdam


178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

praesulem asperos uulgi animos, tanquam procellam quandam, oratione sedare. Qui ut sibi etiam multitudinem placaret, in medio illo clamoris ardore silentio indicto, Mirum in modum gaudet, inquit, uiri Hungari, rex Vuladislauus hoc uestro in rempublicam studio, nec profecto minus sua quam uestra causa lętatur, quum uideat ita uos in patriam esse animatos. Nullum enim officium in eam conferre potestis, cuius ipse magna ex parte non sit particeps, felicemque sibi huius regni administrationem uestra beneuolentia


179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

regni administrationem uestra beneuolentia demandatam fore arbitratur tali ciuium suorum uoluntate. Quid enim amplius cuilibet imperio contingere potest quam ciuium animi uno consensu communis boni studiosi? Nimirum haec sola res imperia et firma facit et magnopere auget. Sed nec tali studio, uiri fortissimi, a uobis rex uincitur, quin immo amore publicae utilitatis ita flagrat, ut nullum bellum pro ea, nullos labores, nulla pericula, nec ipsam denique famae ac gloriae iacturam, quam sane quisque generosus animus omnibus externis bonis anteponit, subire recuset, modo id


180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

uiolatio saepe reges nationesque potentissimas exhausit, hostibus subdidit, deleuit, funditus euertit, ita Deo constituente, qui promissis ac iuramento semper testis adest. Postea quam Thomas assedit, maior pars principum iurisiurandi magis religione quam honesti studio eius sententiam collaudant, quibusdam tamen ex conditionibus Alemano demptis, quo caetera facilius admitterentur ab Hungaris, pacem omnes decernunt. Igitur in hunc tandem modum Vuladislauo pax perpetua cum Maximiliano conuenit, non profecto quae Hungaros, omnium circa gentium


181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

fugatus est atque equis et armis spoliatus, ut re in religionem uersa Hungari putauerint sine ulla humana opera Turcas profligatos fuisse. Attamen hoc regis successu ― nam qualiscunque ea aduersus Turcas uictoria extitit, tota in Vuladislaui felicitatem transferebatur ― a studio nouarum rerum haud quaquam deterriti sunt principes Hungarorum. Itaque quum alia nouandarum rerum occasio haud occureret, constituunt omnes proceres, Stephani Botheris imprimis instinctu, quem opera Thomae antistitis a Transiluana praefectura amotum fuisse dicunt, in unum conuenire,


182. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

sociis, haud absurde possint coniungi. Memoriae proditum est Sarracenos, Arabicam gentem, quondam ex Sicilia, quam armis magna ex parte iam occuparant, ingenti classe ad litora Dalmatiae praedandi studio delatos, urbemque Epidaurum, Slouinorum armis iam fractam, ui coepisse, ferroque atque igni funditus euertisse, ciuibus subito atque improuiso malo perculsis, dum Epidaurii Slouinum terra oppugnantem uix


183. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

Aliquot deinde post annis Polimirus cognomento Belus, materno genere Romanus, paterno uero Rhathislaui Bossinatium quondam regis pronepos, qui a filio Gothislauo regno pulsus Romam sese exulatum contulerat, in Illyricum studio auiti regni recuperandi est profectus. Iam enim Gothislaui successoribus merito, ob eius in parentes impietatem, extinctis, duces singulis praepositi prouinciis Illyricum regio fere obtinebant imperio, nec


184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

nuncupant ― se suosque exponit, quos inter Romanici quidam seu Romae nati, ex Illyrico tamen oriundi, fuere apud suos satis honesti, quorum quidem maiores una cum Rhatislauo patria extorres Romam sese recaeperant, atque studio antiquae patriae repetendae, una cum liberis ac coniugibus, Belum in Illyricum proficiscentem sunt secuti. Eo loci a Ioanne, Tribuliensium pontifice, regnique principibus, qui officii gratia obuiam nouo regi


185. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

e Dalmatia Venetis summam coeperant obtinere auctoritatem, magnusque his honos fidesque, praecipue ob integritatis famam, est habita. Quo autem studio fidem semper coluerint Rhacusani, eo maxime tempore declaratum est, quo Georgius, Dardanorum ac Triballorum rex, Stephani Nemagnae successor fere ultimus, regno a Turcis pulsus Rhacusam una cum familia se recępit, ui


186. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

erogato, quem ei Rhacusani conseruarant, in regnum est restitutus. Atque recuperato regno haud immemor beneficii Dardanus rex extitit. Semper enim gratiae Rhacusanis referendae summo studio operam dedit, atque adeo omnibus eos est prosecutus officiis, ut, praeter alia beniuolentiae in eos indicia, ubicumque ipse imperitabat, permiserit cuique Rhacusano ciui debitorem suum indicta causa, ac nulla magistratus


187. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

animos infregit, attamen quantum a dignitate dempsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in omnibus publicis actionibus metum inde in consilio habent, ac omisso amplificandae fortunae studio sublimium animorum affectu solis uectigalibus augendis incubuere, unde et tributum Turcis commodius penderent, et suppeterent expensae ad urbis custodiam neccessariae. Sed iam procul ab incoeptu tractus, eo unde me


188. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

inituros nec equo ad rem militarem idoneo, sed tolutario uehebatur, nec ferreo tegumento corpus munierat. Itaque adhibito equi sui gressu respicit ad equites, qui pone sequebantur, nulla uoce ad eos cohortandos aedita. Nam sicut nullo agendi, ita etiam nullo eloquendi studio tenebatur. Illi autem per se quid facto opus esset intelligentes ― et erant omnes ueterani milites ― admissis equis impetum in oppidanos faciunt, eosque in oppidum confestim compellunt, atque una cum fugientibus et ipsi portas irrumpunt. Vuladislauus potitus urbe


189. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

merito ab omnibus appellatur. Haec enim uirtus diuinae imitatrix naturae nihil sua causa agit, sed eius gratia, in quem suo duntaxat delectata officio utitur beneficentia. Atqui haud ab re tua futurum est, Vuladislaue, si Alberthus cognouerit non magis senatus sui studio quam tua uoluntate regnum paternum obtinuisse. Nam et te secum syncere in gratiam rediisse iam hoc potissimum erit argumento, et si quid forte ueteris offensae apud eius animum resederit, huius meriti delebitur magnitudine, atque extinctis omnibus odii reliquiis hoc


190. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

Coruinus, quocum Turcae, utpote finitimi, bellum continenter gerebant, Hungaris imperitabat. Is sperans, si Gemium in potestate haberet, non solum facile consecuturum, uti Bazethes intra fines suos sese contineret, atque inualidior uiribus fieret certo enim sciebat Gemium a popularibus studio, ut fit, nouarum rerum ualde desiderari - uerum etiam se bonam imperii partem eo facto Turcis adempturum. Quippe arbitrabatur Bazethem fraterno metu nullam pacis conditionem ab se dictam recusaturum, legatos ad Lodouicum, Francorum regem, Turcam petitum mittit. Gallus, nondum


191. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque ubi Turcae, qui in Bazethis regno alicuius numeri erant, regis animum iam erectum, atque ad bellum inclinatum animaduertunt, spe nouarum expeditionum ― hi enim nihil minus quam ocium ferunt ― confestim pro se quisque arma, equos, clientes summo studio parare coeperunt, ducemque imprimis aduersus Polonos omnibus conciliabulis identidem flagitare, id maxime agitantes, ne non sine Turcarum dedecore Alberthi, Polonorum regis, minae impune transmitterentur. Igitur ex ueteribus prouinciarum praefectis Balys Marconius, qui et


192. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

incredibili fide prosequimini. Sed meum non est turpem transfugae una uobiscum subire notam, et amicorum charissimis tanti dedecoris, simul et periculi esse causa, atque alienum scelus meum ipsius, fuga patriam relinquendo, facere, in exilioque per dedecus degere studio consulendae uitae, si non regia nunc ui, at certe morbo mox omnino interiturae. Proinde quemcunque exitum mihi dederit fortuna, eum haud inuitus subibo. Atque ita uultu interrito, eodemque animo, quo locutus erat, collum laqueo frangendum carnifici praebuit. His de Othomanorum


193. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

caeterum sicuti uniuersos magnifacere ac timere, ita singulos uehementer contemnere. Quum igitur aegre ferret Venetos, cum quibus sane pacis tempus iam exierat, quasdam urbes maritimas in Graecia atque Illyrico possidere ipso mediterraneis regionibus imperitante, omni studio ad eas in potestatem redigendas incumbit, eoque magis, quod ad custodiam regni sui pertinere arbitrabatur maritimam oram suis obtineri praesidiis, ne aliquando ea loca ad se oppugnandum hostibus aditum praeberent. Valde enim eum propter Italiae propinquitatem perterruerat


194. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

ne suam quidem pudicitiam magni faciebant. Quod temporis comessationibus supererat, iocis ac ludis, aut aucupio, rei aeque ac imperaturo dignissimae, dabatur. Literae quae sane humana ingenia uel maxime excolunt apud eum nullo fere in precio erant. Ab armorum et equitandi studio prorsus abhorrebat, ac si cuiuspiam mercatoris, non autem principis filius esset, magisque meminerat se ciuem Mediolanensem esse, cuius proprium est opificio ac mercaturae, ut plaerisque Italis mos est, incumbere, quam Francisci Sforciae nepotem, qui quidem quum esset nouus


195. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

licet iam extincta sit eorum nobilitas, oblata externi auxilii occasione iugum excutiat, et in communem hostem arma rapiat. Inde morem illis esse arbitror, ut si quem forte alicuius numeri hostem intra fines suos armatum coeperint, eum extemplo interficiant; rursus, ipsi praedandi studio egressi, quemcunque in hostico nacti fuerint conseruent, in seruitutemque abducant. Tametsi ferocissima natio solos fere Hungaros, Choruatos et Moldouios sibi uirtute pares ducat; caeteros uero Christianos, eo quod haud saepe comminus, sed tormentis ac missilibus ut plurimum


196. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

Peloponnesiacum litus Methonem uersus nauigabat. Iamque Cyparissiam attingens oram ad ostium Alphaei fluminis aquandi gratia substiterat, quum eo Bazethes rex studio suam e proximo uisendi classem cum parte equitum uenit, atque ubi e iugis Cyparissio incumbentibus litori naues omnes cursum tenentes, nec incolumes modo, sed etiam aliqua ex parte uictrices prospexit, ex equo, ut ferunt, disiliit, atque posteaquam prostratus humi (eo ritu Turcae


197. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

hosti repugnare in mentem uenerat, legiones traducit, acieque instructa ad hostem pergit. Galli e castellis, quae ponti superimposuerant, deturbati, ponteque ammisso ac hoste in castra pene accaepto, a ducibus destituti, morbo, fameque magna ex parte confecti, et ob id certaminis studio auersi, ne tentato praelio dissipantur. Qui uero per ualetudinem effugere nequiuerunt, positis armis hosti sese dediderunt. Dux Hispanus arbitratus non minus decorum esse uictis parcere quam hostes superare, suos a caede hostium inhibuit,


198. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

per speciem aspiciendae cuiusdam insigni forma mulieris, dato uni ex suis, cum quo consilium communicarat, negocio, nil tale suspicantem obtruncat, saccoque una cum grauibus saxis insutum in Tyberim demersit. Hoc parricidio admisso Caesar, cardinalatu, quem a patre ultro oblatum non religionis studio, sed spe, ut plaerique faciunt, opulentioris fortunae accaeperat, sese sponte abdicauit, palam professus se a pontifice progenitum, et ob id tanto nequaquam idoneum sacerdotio, atque ac maius flagitium esset illegitime natum summum sacerdotium obtinere quam sacris Deoque


199. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

regis consiliariis rem prodentibus, quos ille donis ac pollicitationibus sibi nequicquam conciliarat. Sane quilibet liberorum regis suos apud patrem parare solet fautores. Itaque quasi desperans de successione paternae fortunae coepit Selyni in speciem regnum moliri, ratus eo in fratrem studio et illius uoluntatem redemptum iri, nec suis uotis propter aetatis honorem id magnopere obstiturum. Credebat enim Achimathe primo loco deiecto aut sese eum ipsum locum adepturum, aut, si ad spem euentus non respondisset, Selyne non


200. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

autem Bazethis ex filio nepos, quamuis esset patris iussu inter regia auxilia, tamen Cichane inter hunc tumultum repentina morte, dum inter epulas cum aequalibus largiore uino utitur, exanimato, cognitoque aui in Achimathem studio Selynis partes secutus est, ne Achimathis rem, quem, ut dictum est, uehementer oderat, copiis suis augeret. Tanta sane illi seu explendae irae cupiditas extitit,


201. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

(ad quinque autem et uiginti millia armatorum ex uariis Turcaici imperii regionibus, iam ad ipsum confluxerant, quorum pars magna egestate compellente, caeteri nouarum rerum, ut fit, studio eo se contulerant) huiuscemodi uerbis milites allocutus esse dicitur, quo illorum animis oratione confirmatis non magnopere patris eius maiestatem uererentur, atque uel si armis decernendum foret, sese ad suam causam adiungere non dubitarent: Non me fugit, inquit,


202. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

literis ingens incussa est sollicitudo, indice uinciri atque in crastinum diem asseruari iusso, periculum suum animo uoluendo noctem uigiliis extraxit primaque luce proditorem accersit. Reus arbitratus nemini facile persuasum iri fortunam suam nouarum rerum studio idoneam crimen inficiatur, licet eum uultus, orationi dispar, satis proderet trepidatione conscientiam indicante. Et quum neque minis, neque tormentorum aspectu ad sceleris confessionem cogi posset, indicis admonitu puer tonsor accitur, interrogatur unde ad Macedonem peruenisset.


203. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

abdiderat, ore ipsius specus uepribus obstructo) omnia circa scrutati loca forte animaduertunt ad os specus, in quo Corguthes latebat, congestas uepres recens succisas. Suspicati, id quod erat, ibi quippiam nuper a uicanis abditum esse, quod a conspectu suo dedita opera submotum esset, studio, ut fit, inquirendi amotis uepribus reperiunt regulum ueste obsoleta ex subcoactis confecta indutum humi, ut Turcis mos est, contractis cruribus sedentem. Quem quum hortarentur, ut ad Selynem impauidus accederet, beneque de fratre speraret, respondit se probe scire morti esse


204. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

uocari diximus, ut eos omnium gentium latrones appellent, asserentes, siue quis Christianorum Romam rei suae expediendae causa petierit, exhaustum pecuniis domum inde reuerti ― pontifex enim Romanus etiam minimi sacerdotii tam collationem quam confirmationem studio pecuniae congerendae sibi uendicauit ― siue legatus a Sede Apostolica in aliquam regionem missus fuerit, onustum auro per omne nefas quaesito Romam regredi. Fatetur praeterea uanus homo, ut furorem suum, quo tantum Christiani sanguinis in Rauennati agro effusum est,


205. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

Scythe improbitatem. Qui dum Tauruni in praesidio eques satis strenuus agit ― est autem id oppidum in confluentibus Saui et Danubii, ut supra demonstratum est, situm, Nanderalbam aetas nostra appellat ― forte una Turcarum equitum turma Samandria egressa praedandi studio agrum Taurunensem ingreditur. Distant autem haec duo inter se oppida uiginti circiter millia passuum, atque utrunque in ripis Danubii conditum, alterum Turcaicos limites, alterum Hungaricos finit: nam quicquid agri in medio iacet cultoribus uacuum solitudo obtinet. Hungari, qui


206. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

confestimque metu obsidionis ad Ioannem Sepusiensem, Transyluanum praefectum nuntium misit, qui illi indicaret, ut in oppidum Thibiscense ab agrestibus esset compulsus, quantoque in discrimine uersaretur, ni illi subsidio acceleraret. Sepusiensis cognito tanti uiri periculo non tam succurendi studio (honoris enim, ut fit, aemulatio eorum animos disiunxerat), quam ne gloriae occasionem praetermitteret ― nam in publicam utilitatem uel aduersario opem ferre amplum sibi fore existimabat ― coactis quum suis, tum prouinciae suae uiribus, magnis itineribus Thibiscum


207. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

cadauera, non cremare) ignem iniecere, eo consilio, ne, quantum Turcarum copiae diminutae forent, appareret, numeroque interfectorum hostes inito sese pro uictoribus, tanta Turcarum clade conspecta, ferrent. Quidam spoliandi studio, simul et suos funeris causa inquirendi, dum hostilia uoluunt cadauera, reppererunt, magna spectantium admiratione, foeminas quoque uirorum armis ornatas, atque ita in hostem uersas, ut aduersis uulneribus uiderentur esse confectae. Et quod maiorem incutiebat admirationem,


208. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

inibitis, memineritis uos aduersus infestissimos latrones gladios strinxisse, et certam animis spem uictoriae concipite. Daturus est enim Deus nobis huius belli exitum, quem par est nos expectare, qui iisdem sacris ac religione coniunctos ab iniusta eripimus seruitute, ac tanto studio in libertatem uindicamus, qui nostrae sectae hominibus salutem, lucem, uitam restituimus. Quae enim uitae usura potest esse sub nefario degentibus latrocinio? Nec moueat animos uestros, milites, Cercassorum in obeundis pugnae simulacris agilitas.


209. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

Cercassorum in obeundis pugnae simulacris agilitas. Huiusce certamina ab equis magis quam ab equitibus fiunt, et ea multo similiora sunt saltationibus quam dimicationi. Excidet hosti de memoria sua in equitando habilitas, quum Turcaicae robur iuuentutis oculis studio pugnae ardentibus in se inferri conspexerit, quum emissis missilibus res geri comminus gladiis stantibus equis, uulnera inferri et accipi, cruorque effusus late manare coeperit: insitae animis uirtuti ficta cedet meditatio. Itaque quum primum uideritis hostes tormentis


210. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

affecto, utpote itinere et longa ualetudine conflictato, peruenit. Inde Hadrianopolim concessit, ratus Hadrianopolitanum coelum corpori suo ad uires confirmandas admodum conuenire, quum praesertim et uenandi uoluptate teneretur, et illa regio syluosis collibus distincta huic studio idonea esset; quamquam sunt, qui tradant, Selynem Constantinopolitanam habitationem consulto uitare solitum. Nulla enim ibi, ut ferunt, nox illi quieta erat, paternis furiis eum exagitantibus. Sane in illa urbe patrem regno abire coegerat. Caeterum Selynes, tametsi


211. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

suscipere, quo et suis uirtutem atque animi magnitudinem probarent, et hostibus accolis, ne quis ab his motus oriretur, metum inicerent. Itaque Salomon Othomanus, Turcarum rex, quem pater Selynes, quum animaduertisset in luxum ac libidines admodum pronum, nec more gentis suae armorum et aequitandi studio teneri, ignauissimum Othomanorum fore iudicarat, ne a maioribus suis degenerasse uideretur, initio regni armis sibi gloriam comparare statuit, ratus id incoeptum non minus regno suo utile, quam sibi ipsi amplum et gloriosum fore.


212. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

fore. Igitur quum in Asiam exercitum traicere, Colchis, quos Georgistanos aetas nostra appellat, arma illaturus cogitaret ― quippe Colchi, quum sint tam Turcaicis, quam Sophenorum finibus in Asia appositi, multo maiore studio in Sophenos, Turcarum hostes, quam in Turcas inclinant, credentes Othomanos superbe nimium, simul et auare uictis imperitare ― cum Hungaris foedus iisdem conditionibus renouandum missa, ut supra dictum est, legatione duxit, quibus pater Selynes pacem


213. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

suis submouerit. Nec satis uisum Turcis ad distringendos Hungaros Polonum Thataricis armis in Polonia continere, sed etiam terrore Hungarici nominis compulsi Mechmetem Alydem Michallium, ex regiis purpuratis ducem impigrum, cum quadraginta millibus equitum, quos Turcae a praedandi studio achangias uocant, ultra Danubium miserunt, qui fines ibi Hungaricos populando non sinerent Transistranos Pannoniis adiungi, nec ullam his opem inde afferri. Qui tandem traiecto Danubio, non ausus Transistranam ingredi Hungariam ― saepius enim ibi profligatus fuerat ― non


214. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

neque illum esse periculis obiciendum, quandoquidem imperatore adempto uel uictor exercitus turbari et in fugam conuerti facile soleat, neque rursus ei fugae facultatem suis laborantibus praebendam, ut omnium periculo cum rege exaequato milites in resistendo essent alacriores ac maiore studio adniterentur eum conseruare, cuius salutem in eundem casum deductam cernerent. Caeterum fortuna, moris sui haud oblita, amarum suauibus atque e sententia fluentibus intermiscuit, quippe quae de gaudio Taurunensis uictoriae domestica calamitate multum dempsit Salomoni. Namque


215. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

principem Ecclesiae agat, ut uitae sanctitate omnibus documento sit. Nam ut alio loco diximus, caeteri ordines sacerdotum ad perfectionem morum assequendam instituti sunt, pontifices uero consumati esse debent. Leo autem Decimus in uenando libenter tempus terebat, primum ut eo studio nobilem se genere ostenderet ― quum esset argentarii, sed alioqui eximii uiri Laurentii Medicis filius, licet in hoc merito culpatus sit, quia dum unus nimium eminere in libera ciuitate concupiscit, aequo iure uiuere cum suis ciuibus in animum inducere non poterat, quamquam Laurentius


216. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

Rhacusanorum animos infregit, attamen, quantum de dignitate demsit, tantum opibus eorum adiecit. Etenim infirmitatis suae iam satis gnari, in omnibus publicis actionibus, metum inde consilio habentes, omisso amplificandae fortunae studio, sublimium animorum affectu, solis uectigalibus incumbere; unde et tributum Turcis commodius penderent, et suppeterent expensae ad urbis custodiam necessariae. Sed iam procul ab incepto tractus, eo, unde me Rhacusana ciuitas


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.