Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: studio

Your search found 708 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 310-394:


310. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1 | Paragraph | Section]

DE SERMONE SACRARUM LITERARUM, AUTORE MATTHIA FLACIO ILLYRICO. PARS PRIMA: In qua singularum vocum atque locutionum S. Scripturae usus ac ratio Alphabetico ordine explicatur. Opus, et maximo annorum aliquot labore ac studio, multisque vigiliis, atque fide singulari confectum: et maximam quoque S. Theologiae studiosis commoditatem, quicunque candide ac dextre uti eodem voluerint, allaturum: ut simile, in hoc quidem argumenti genere, nullum unquam esse editum, re ipsa facile sint


311. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

habitibus: quae omnia putaverunt tantum, postquam nati educatique sumus, nostro quodam arbitrio voluntateque suscipi: cum alioqui natura hominis sit per se optima dux vitae, et semper ad optima quaeque contendat, tum intellectu adveritatis lucem, tum voluntate ad optimum quodque bonum summo studio festinante. At Lex Dei viventis, omne id pro peccato habet, accusatque, quod a perpetua perfectissimaque Dei obedientia recedit: quin etiam ipsum cor, rationemque nostram, ut a Deo alienissima, atque adeo inimica Deo, et plane veros fontes omnium malorum, seu scaturiginale malum,


312. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

institutionem, aut consolationem inde perciperet. Cum vero Sacrae literae sint (ut et supra indicatum est) unicus fons salutaris illius ac caelestis veritatis, qua Deum eiusque voluntatem, et rationem perveniendi ad aeternam felicitatem cognoscamus, easque nos filius Dei summo studio die ac nocte scrutari iusserit: vehementer mirandum simul ac deplorandum est, non aliquanto diligentius sermonem, atque adeo nativum earum contextum, sensuḿve in Ecclesia Dei expositum, cognitumque, ac plane omnibus, quoad cognitionem, familiarissimum factum esse. Quid enim


313. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

indeque sua Hexapla confecerunt: tamen revera sacro textui, suis illis mythologiarum transfigurationibus, sublato literali sensu, prorsus novam faciem aut larvam induxerunt. Secuta deinde est aetas Hebreae linguae prorsus ignara, ut parum efficere in hoc genere potuerit. Quin potius studio declamitandi, ac dulcedine suarum cogitationum et inventionum, Theologi ad sua potius commenta deflexerunt, quam ut vel Sacras literas, vel earum nativum sensum explicarent. Unus popularis meus HIERONYMUS, linguarum egregie peritus fuit: conatusque est Sacras literas tum


314. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

raro cum charitate et bonis operibus confunditur. Quibus causis motus, volui novum Opus de sermone Sacrarum literarum, quanta omnino potui diligentia, consultis diligenter locis Scripturae, et linguarum natura ac proprietate, nec neglectis bonorum scriptorum sententiis, conficere: quo studio si Sacrae theologiae, syncerissimam veritatem ex ipsis Sacrarum literarum fontibus, cognito earum sermone, haurire et habere possent. Qua opera, Deo dante, id efficietur, ut tanto magis sacer Codex tum teratur, tum etiam intelligatur. ¶ Prima igitur et prolixissima eius pars


315. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquarum controversarum significationum, in maioris momenti vocibus. Denique aliquando sese obtulit occasio, ut de reb. quoque ipsis aliquid disserere, propter vocum uberiorem explicationem, necesse fuerit. De secunda ac tertia parte postea suo loco aliquid dicam. Sicut autem studio publici boni Ecclesiae, hoc totum Opus maximo labore congessi: ita contra valde vereor, ne multi eo ad corrumpendam Scripturam veritatemque abutantur. Quanto enim quaeque res nobilior, et magis ad gloriam Dei directa est: tanto ea Satan et impii foedius, in contumeliam Dei, et publicum


316. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

materia, scriptioque impedita, onerataque sit: merito, si non laudem ac approbationem, at saltem sympathiam et condonationem fratrum meretur. Caeterum, ut veluti ad initium mei huius sermonis rediens, eum concludam: illud sane toto pectore persuadere omnibus hominibus optarim, ut omni studio ad cognitionem Dei, idque per meditationem legis ipsius diu noctuque adhibitam, contenderent. Ad quam Scripturae scrutationem aut meditationem, vel in primis necessarium foret, sermonem sacrum secundum eius nativam vim (quae non aliunde rectius cognoscitur, quam ex ipsis Sacris literis) quam


317. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

Quapropter etiam hanc partem omittam: illud tantum unum addendo, valde esse deplorandum, non paucos docentes in eo esse ambitionis errore, ut non putent se satis doctos apud vulgus haberi posse, nisi subinde aliquas sententiolas scriptorum citent: eoque remisso Sacrarum literarum studio, Patrum lectioni vacant: cum tamen contra, plus sit solidae ac vere eruditae Theologiae in unico aliquo Sacri Codicis libello, quam in omnibus hominum scriptis, sive Patres, sive filii, fratres aut praeceptores vocentur. Non quidem nego etiam illis aliquid temporis dandum esse, sed Sacrae


318. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

scriptis, sive Patres, sive filii, fratres aut praeceptores vocentur. Non quidem nego etiam illis aliquid temporis dandum esse, sed Sacrae potissimum literae sunt versandae ac terendae diurna simul ac nocturna opera. Omnes ergo qui volent vere eruditi esse ad regnum caelorum, dent omni studio operam, ut utrunque Testamentum nocturna diurnaque manu versando, idque diligentissime in omnibus eius arcis ac thesauris scrutando, ita penitus pectoris sui penu caelesti sapientia repleant, ut inde vetera ac nova (iuxta Christi dictum ac mandatum) depromendo, etiam, alios adeo ditare ac


319. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

pietas, iustitia, omnisque honestas, ac publicum bonum: ad quae omnia res literaria, et praesertim syncera Theologia, est cum primis necessaria. Quam cum benignissime foveas, etiam nostrum hoc Opus clementissime suscipito, nostrisque studiis ac laboribus benigne patrocinator: et simul omni studio operam dato, ut controversiae religionis piis ac Christianis disceptationibus diiudicentur, erroresque noxii damnentur, et ex domo Domini eliminentur. Utinam vero ea mihi a Deo Optimo Maximo benedictio contingat, ut ἀντίστροϕον aut


320. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

esse loquutum. Alibi contra iubet Apostolos, ea propalam atque adeo in tectis dicere, quae ille clam aut in occulto eis dixerat. Sensus ergo est prioris dicti, Christum nullum dogma privatim docuisse, quod non etiam publice docuerit: vel etiam si quid privatim et in occulto docuit, tamen id non studio occultandi et clam habendi fecit: sed quod ita forte accidit, et occasione sese obtulit, ut de illis rebus clam aut privatim in alicuius aedibus, solitudine aut itinere sermo inciderit. 1. Corinth. 14 dicit Paulus, occulta cordis manifesta fieri per prophetiam: ubi non intelligenda erga


321. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

de eis separatim pronunciat, dicens: Praevidens loquutus est de resurrectione Christi, quod neque anima eius relicta sit in inferno, nec caro eius viderit corruptionem. Ubi diserte separatim anima a corpore ponitur, et separatim etiam de utroque pronunciatur. Qua ergo tandem conscientia illa duo studio a Spiritu S. separata, a versore confunduntur? Nec valet hic id profugium, quod alterum hemistichium, aut etiam versus explicare soleat alterum. nam in talibus locis plerunque manente subiecto, variatur


322. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

sensu, percipere aliqud. Et hoc modo crebro etiam in Sacris literis accipitur, ut Luc. 15, Audivit symphoniam et chorum. Exodi 19, Cum coeperint audire tonitrua. Per metaphoram saepe pro sequentibus auditum affectibus aut motibus accipitur, sicut et alia verba sensuum: ut pro audire cum studio et promptitudine animi. Iohannis 8. Oves meaevocem meam audiunt. Qui ex Deo est, verbum Dei audit 1. Iohannis 4, Qui novit Deum, audit nos. Aliquando etiam expressius credere significat, ut 1. Sam. 24. Ut quid audis verba hominum dicentium; Ecce David quaerit malum tuum? pro, Quare


323. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

audire, etiam in hoc exemplo accipitur. Isaiae 33. Qui obturat aurem suam, ne audiat sanguinem, id est, qui non approbat sanguinaria consilia, neque se eorum participem facit. In hac significatione, tametsi et in aliis, non raro hoc verbum reperitur, adiecto gerundio, Audiendo audite. i. studio se, sedulo ac diligenter audite. Obedire: Gen. 3. propterea quod audisti vocem uxoris tuae. Id est, sequutus es, obedisti eius impiae suasioni. Gen. 21. Omnia quae dixit Sara, audi vocem eius 1. Sam. 8, Audi vocem populi in omnibus.i. obedias. 1. Timoth. 1. Hoc faciet, et temet


324. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

vide in SPONTANEUS. Iohannes primo capite, definit eos esse filios Dei, qui Christum recipiunt: eos vero ait nasci non ex sanguinibus, nec ex voluntate carnis, nec ex voluntate viri. Iudaei enim putabant, filios Dei eos esse, qui vel ex sanguine aut semine Abraam essent propagati, vel qui suo studio ex naturae bonitate sese pietati dedidissent: praesertim autem, si quid heroici ac praestantis animi et ingenii eis inesset, qui pleno impetu ad voluntatem ferrentur. Illos enim illo suo laudabili studio ac impetu ita paulatim in bonis honestisque actionibus, et in ipsa iustitia ac meritis


325. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

filios Dei eos esse, qui vel ex sanguine aut semine Abraam essent propagati, vel qui suo studio ex naturae bonitate sese pietati dedidissent: praesertim autem, si quid heroici ac praestantis animi et ingenii eis inesset, qui pleno impetu ad voluntatem ferrentur. Illos enim illo suo laudabili studio ac impetu ita paulatim in bonis honestisque actionibus, et in ipsa iustitia ac meritis coram Deo proficere, ut tandem omnibus virtutibus ornati, citra ullum dubium filii Dei, iusti ac vita aeterna digni censerentur. Verum Iohannes illas opiniones aut somnia adipiscendae virtutis ac iustitiae


326. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

Eadem huius vocis vis est etiam in fine Capitis: Si quis servat suam virginem, bene facit: itaque qui dat nuptum, bene facit: qui vero non dat nuptum, melius facit. Meliorem dicit esse caelibatum, quia (ut ipsemet exponit) minus habet afflictionum in carne. Impie ergo fecit Hieronymus, qui studio celebrandi caelibatus, bonum hic opponit vitio. quasi Paulus dixerit, Caelibatum esse rem sanctam et meritoriam: et contra, Coniugium rem vitiosam ac peccatum. Quare recte eum Augustinus hoc nomine reprehendit UNDECIMO, habet haec vox phrases quasdam: ut, Bonas ostendere vias


327. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 60 | Paragraph | SubSect | Section]

erunt variis metallis plena. Tertio, Calceamentum extendere: id est, regnum augere. Psal. 60 quod Latini pedem extendere, longius progredi, ac plura occupare, dicunt: vel quia regibus non satis tutum est extra suum regnum progredi, nec facile quoquam eunt, nisi animo ac studio occupandi alienas regiones. Ideo David dicens, se super Amon calceamentum proiecisse, significat, illa loca occupasse, aut etiam pedibus ut devicta calcasse. Significat igitur ibi vox calceamentum, ipsum pedem, totumque hominem, eo usque progressum, ac per consequens eius dominium eo


328. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

sic eo pergente furere, extrema ei ira Dei poenaeque accersuntur. Sed de hoc mox. Caput canis, supra in voce CANIS est expositum, de re vilissima et contemptissima. Caput ungere, significat lautius ac delicatius victitare. Quare Christus hypocritas Matthaei 7 accusans, quod cum ieiunabant, studio in vultu ac toto externo gestu, tum dolorem animi luctumque ob peccata, tum debilitatem ob nimia ieiunia simulabant, deformando et obscurando genuinum colorem faciei. Christus contra piis praecipit, ut ungant caput, et lavent faciem: id est, potius delicatum victum simulent, quam ita


329. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

ac leves religione, temere iam hoc iam illud sibi persuaderi patiuntur, nec in ulla sententia constantes permanent. CIRCUMIRE mare et terras, Matth. 23, pro, omnia perlustrare aut pervagari, vel potius omnem conatum adhibere, et omnem (quod aiunt) lapidem movere. Quasi dicat, urgenti studio conamini vel unicum Ethnicum, nedum plures convertere ad Iudaismum, putantes vos grande operae precium fecisse: quem tamen vestra perversa doctrina postea deteriorem facitis, quam antea fuerit. Similis loquutio est Matth. 12, quod satan expulsus obambulat per loca arida, quaerendo requiem:


330. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

vel unicum Ethnicum, nedum plures convertere ad Iudaismum, putantes vos grande operae precium fecisse: quem tamen vestra perversa doctrina postea deteriorem facitis, quam antea fuerit. Similis loquutio est Matth. 12, quod satan expulsus obambulat per loca arida, quaerendo requiem: id est, maximo studio quaerit aliud hospitium, aut hominem, quem occupet. CIRCUMCISIO, est primum, proprie illa abscisio praeputii, ad hoc divinitus Genes. 17 instita, ut esset signum foederis inter Deum et populum Israeliticum. Ideo autem potissimum in ea parte fuit instituta, ut Deus restaretur se


331. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

quod tunc ea gens ac regnum debilitatum, diminutum ac contemptum erat, prae eo quod Dominus erat postea eos per Meschiam ampliaturus, et glorificaturus. Sic et Ierem. 4, et Abdiae 1, vocat eundem populum contemptibilem et parvum. CONTENTIO, plerunque in malam partem accipitur, pro studio rixandi de rebus non magni momenti, aut etiam veritati contradicendi, sine omni fundamento ac gravi ratione, ut Psalmo 31. Abscondis eos a contentione linguarum: pro, a calumniatoribus liberas eos. Rom. 13 Apostolus iubet suscipi imbecillos in fide, non ad contentionem aut aemulationem


332. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

quaerendum Iehova, Ezech. 28. Dedisti cor tuum tanquam cor Dei. Significat superbire ultra modum, seque Deo aequare. Cor aliquem extollit ad aliquid: pro, incitat. Exod. 35. 36. Sic et elevare, 2. Par. 25. Sic et 2. Par. 17, Elevatum est cor eius in viis Iehovae: id est, hoc summo studio, diligentia ac magno zelo egit, ut Deo obediret, et veram religionem repurgaret. Aliquando significat etiam inflare. ut, Percussisti, Edom, propterea sublevavit te cor tuum. Vicinum ei est, quod supra ex Esther dixi: Cor implere aliquem, 2 Regum. 14. Furari cor alicuius, significat alias


333. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

purificari. Secunda, cum etiam renovantur ac mundantur corda nostra abscisso praeputio aut mortificato vetere Adamo, elutisque pravis opinionibus, cogitationibus et cupiditatibus. Sic David petivit in se cor mundum creari, Psal. 51. Tertia denique est mundicies cordis cum omni studio novam obedientiam praestantes, ab omnibus malis consiliis ac conatib. abstinemus, nosque summo conatu repurgamus. Ex corde, aut etiam toto corde aliquid facere: pro, ex animo, seu promptissimo animo, essentiente etiam ipso corde, ac eius omnibus affectib. et motibus, ut mox plenius dicam.


334. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

ac diligentia, in administrando tam sacro negotio. Currebant, et non mittebam eos: Ierem. 33. Ut gloriari possim quod non in vanum cucurrerim, Phil. 2. Item: Sic curro, non quasi in incertum. 1. Cor. 9. Sic, Cum impleret Iohannes cursum suum. Pro communi omnium Christianorum pictatis studio ponitur non raro. ut, Currebatis bene. Galat. 5. Sic Psal. 119. Viam mandatorum tuorum curram. Currere etiam dicitur sermo Domini, ut cum de eius propagatione agitur. 2. Thess. 3. Orate fratres pro nobis, ut sermo Domini currat. Dicuntur impii quoque currere,


335. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

melius ex quadam religiositate facere volumus, quam Deus mandaverit: sinistram, cum ex negligentia deterius, seu res, praeceptas negligimus. Dextera impiorum dicitur esse plena muneribus: id est, omnia corruptos muneribus agere, aut etiam corruptelis munerum perficere ac impetrare, nihil studio iustitiae ac mandati divini. Psalmo 26. Dicitur quoque impiorum Dextera mendax, Psalmo 144: sive quod omnia fraude agant: sive quod tandem eos ipsorum robur aut potentia, cui neglecto Deo fidunt, turpiter fallet: sive quod, quae data dextera promiserunt, non servant. Dexteram Dei et


336. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

cum pulli ex nido tolluntur, Deut. 22. Dimittere a facie sua. 1. Reg. 9 dicit Deus se dimissurum templum ob peccata. Idem ferme significat, quod derelinquere, deserere. Sic Isa. 2 legimus, Deum dimisisse populum suum. Et Ruth 2 praecipit herus, ut ei spicae dimittendo dimittantur. pro, studio dataque opera neglectae relinquantur. DIRIGERE, pro, rectum facere quod erat obliquum aut incurvum. Psal. 5. Dirige coram me viam tuam. id est, fac mihi eam planam et facilem. Est propemodum hypallage: pro, dirige me in via tua. Dei enim viae per sese semper rectae


337. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

mundare a suo peccato aut reatu, et Deum illi iratum placare. Num. 15. Expiare animas. Exod. 30. Nihil diminuatur de dimidio siclo, qui datur in oblationem Domino, ad expiandas animas vestras. Expiationis dies. Levit. 23. et Numeri 28 describuntur dies expiationum, quibus singulari quodam studio ac zelo prae aliis temporib. poenitentiam agere, peccata expiare, et Deum sibi placare Iudaei debebant. Expiabat Aaron super cornua altaris, scilicet fundendo sanguinem, Exod. 30. Sed nimirum expiationis opus proprium est Dei ac mediatoris Christi: sicut Ezechias orat. 2 Paral. 30.


338. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

fecit sibi duodecim qui manerent cum eo, et quos ablegaret. Fecit eum aspicere, Marci 8. pro, iussit eum denuo respicere, visum suum experiri. Factores legis iustificabuntur, Rom 2. pro effectores, qui integre et plane eam faciunt. Verum Iacobi 1, Estote factores, non auditores legis: de studio et conatu obediendi dicitur. IN FALCES contundi lanceas, Isaiae 2, est instrumenta bellica mutari in rustica seu pacis instrumenta, et bellum verti in pacem. per signum enim, res signata denotatur, Metonymice. FALLERE, pro deesse, deficere, disparere. Threnorum 1.


339. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam in praecedentibus dicit eas lascivire contra Christum. in sequentibus vero ait, eas ociosas, curiosas et garrulas obambulare per domos, loquentes quae non oportet. Item paulo post ait, quasdam iam defecisse a Christo ad Satanam. Unde manifeste apparet, ibi agi de plena defectione a vero studio pietatis, ac sincera in Christum fide: non de non observato voto, aut repetito coniugio, ut Sophistae opinantur. Sed adscribam etiam aliorum uberiorem huius loci declarationem. Fides prima apud Paulum, 1. Timoth. 5. cap. 1. ubi de viduis iunioribus, non suscipiendis ut


340. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

agri habere, Iob quinto est, non laedi ab eis, non impediri etiam in agricultura et proventibus, sed habere eos quasi faventes ac propitios. Sal foederis, Levitici secundo perpetuo adhibendum esse sacrificiis praecipitur: quod significabat, nos debere sincere colere foedus Dei, et omni studio cavere omnem putrefactionem aut corruptionem tum doctrinae, tum vitae aut morum. Arca foederis ideo sic vocabatur, quod DEUS in foedere promiserat, se in es habitaturum, et accedentes ac orantes exauditurum: et denique quod in ea erant reconditae lapideae tabulae, continentes decem


341. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

salvati estis, gratia iustificamur, gratia Christi, etc. mox putant eum dicere, nos nostris, a Deo tamen infusis, virtutibus iustificari. Qua ratione mens sententiave Pauli funditus pervertitur, et ab Evangelio in legem transmutatur. Nam cum ille id ex professo, atque adeo summo studio agat, ut probet nos impurissimos peccatores, omnique virtute ac bono opere carentes, sola imputatione virtutum ac meriti Christi, in nos per fidem transcripti, iustificari: isti contra, a Christi obedientia, virtutibus aut meritis, rem totam in nostras virtutes aut qualitates transferunt,


342. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

tu confirmasti, aut (ut alii volunt) quem tu tibi puniendum servasti. Homo pacis meae Psal. 41. id est, cum quo erat mihi pax. Vir foederis, cum quo est foedus. vir litis, cum quo est alicui lis. Sic homo peccati, 2. Thess. 2. pro homine dedito peccato, imo et singulari studio ac arte et profectu serviente peccato. is est Antichristus. De huiusmodi locutionibus dicetur infra prolixius in voce VIR. Secundum hominem dicere, alias significat humana quapiam locutione aut similitudine uti, seu ex communi more loquendi aliquam formulam aut sententiam sumere: seu ita


343. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

essentiali renovatione, vel virtutum infusione, aut communicatione: quae tametsi sequitur fidem, per eam tamen non iustificatur in conspectu Dei ullus vivens. Quare etiam Papistae videntes in hac phrasi et dogmate imputativae iustitiae ipsissimam pestem et venenum suae doctrinae contineri, omni studio cavent, ne exponant quid sit Paulo Imputare, aut Imputativa iustitia, qua sola coram Deo iustificemur, ac ad aeternam vitam deputemur. Osten dit hoc abunde Dominicus de Soto, prolixe super hanc ad Rom. Epistolam commentans, et alii istorum scriptores de articulo Iustificationis


344. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

et Heri praeteritum, et Cras futurum, ut modo dixi. Si valeret istud sophisma, simpliciter omnis descensus ad inferos tolleretur: quia ascendere in paradisum, et descendere in infernum, plane contraria esse videntur. Haec, quod Deus novit, non ullo humano affectu, sed veritatis tantum illustrandae studio, ex Sacris literis collegi: paratus autem sum, Deo me regente, meliora monentibus cedere. INFIDENTIAM et diffidentiam vertunt vocem ἀπειδίαν, Romanorum II et Ephes. secundo: quae proprie inobedientiam significare videtur, de


345. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

meum in Heb. Avon, pro quovis maiori peccato accipi potest. sensus autem est: Dum luo poenas peccatorum meorum, absumitur robur meum. Psalm. 66. Iniquitatem si vidi in corde meo, non exaudiat Dominus, id est, Si vel male mihi conscius fuissem, et cor meum me damnasset: vel etiam si ex corde aut studio, vel ex proposito vacassem iniquitati. Psal. 49. Quare timerem in diebus malis, cum iniquitas conculcantium me circumdat me? Iniquitas saepe significat poenam iniquitatis, ut in Regulis de synecdoche copiose explicatur. Hinc illae crebrae phrases, Portare aut ferre


346. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 266 | Paragraph | SubSect | Section]

vocatur Alma, item Maria soror Moysis puella sex annorum. Verum etymologia huius vocis est ad inquisitionem verae eius significationis cumprimis necessaria ac utilis: venit enim ab occultatione. Solebant autem olim Graeci ac Iudaei, et adhuc solent Itali, ut et Venetiis fit, occultare summo studio suas virgines, putantes aliquid de earum castitate ac pudore decerpi, si ab aliis conspiciantur: sic he Phocylides praecipit iuventutem utriusque sexus occultari. A tali ergo sollicita virginitatis custodia ac occultatione, vocantur ab Hebraeis virgines Alma. Verum, ut dixi, de hac voce suo


347. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

et Lutherus vertit stipulationem, einen Bundt. Alius quispiam in suis Annotationibus torquet hunc locum ad veram obedientiam, de qua hic nondum agitur. Verum de loco Petri et supra in voce BAPTISMI dictum est aliquid. Porro cum Christus Matth. 6 depingit hypocritarum ieiunia, dicit eos solere studio deformare, autetiam quasi immundam reddere faciem, ut videantur pallere, aut etiam fusca facie esse prae fame. Quare contra praecipit piis, ut ieiunantes lavent faciem, et caput inungant: id est, amoveant omnem ostentationem ieiunii, et illum externum luctum, ac interea intus in animo vere


348. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 292 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: c- ] re Ethnicum cum Iudaeo, si haec ad Ethnicorum accusationes pertinerent, nedum praeferre Ethnicum Iudaeo? Est [?: ego ] plane supina oscitantia eorum, qui putant hic praestantem Ethnicorum naturam praedicari, cum Paulus [?: ] sce tribus capitibus studio id agat, ut omnes homines accuset ac condemnet, idque non tantum ratione [?: ] lium peccarorum, sed etiam pessimae ac [?: distorti- ] naturae, seu ratione extremae corruptionis originalis peccati. Verum age redigamus totum hunc Pauli [?: ] cum, eiusque


349. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 317 | Paragraph | SubSect | Section]

Dicunt ergo, κακίαν significare quidem omnia vitia, sed vel ex negligentia vel petulantia profecta: verum πονηρίαν indicare simul venenatam illam ac plane diabolicam malitiam, quae id studio agit, ut plurimis obsit: sicut videmus quosdam homines, qui gratis sunt mali, et sine omni causa ac spe sui commodi, ipsaque malitia et hominum laesione mirifice delectantur. Quare diabolus non κακὸς, sed


350. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 327 | Paragraph | SubSect | Section]

exitio. Ad mare descendere, Psal. 107, descendentes ad mare navibus. pro, negociantes in mari: ut mox sese declarat, dicens: Et faciunt opus in [?:-uis ] multis. Maretonet, et plenitudo eius: Psal. 96 et 98. [?:-o ] , omnia celebrent maximo studio Deum, sicut mare incitatum strepere solet. Mare pro gentibus aut indelibus poni videtur Zach. 11, Transibit mare angustia, et percutiet in ipso mari fluctus: id est, increduli (qui ob ingentem multitudinem mari comparantur) diligentur. Lingua maris Aegypti. Isaiae 11, pro ipso Nilo:


351. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 345 | Paragraph | SubSect | Section]

mirari, et ad eos visendos confluere. Dicit ergo Christus, Iudaeos huius rei gratia non de buisse ad Iohannem male vestitum, ac horride viventem venire. Per metaphoram porro, similitudinem aut allegoriam putant aliqui inter pretes significari adulatores, quales plerunque sunt aulici, qui id omni studio cavent, ne illa austera et aspera feritate cuiusquam teneras aures, praesertim vero suorum dominorum laedant: perinde ac si quis asperiore veste talem aliquem molliculum attingeret, aut perfricaret. Talem negat Christus fuisse Ioannem, ut qui et ipsum Herodem obiurgarit de incestu, et


352. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 360 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatis. Secundo, mundum cor est, in quo radix illa malitiae nonnihil mortificata ac debilitata est, ut non possit amplius regnare in hoc mortali corpore Id vero fit, cum per Spiritum sanctum renovamur. Denique et tertiam significationem habet, ad novam obedientiam pertinentem, ei pii omni studio removent de suo corde omnia mala, [?: ] iusta et sanguinaria consilia. Hinc est dictum Christi Matthaei quinto: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et Psalmo vigesimo quarto: Innocens manibus et mundus corde, qui non in vanum aut vanitatem levavit animam suam: id


353. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 376 | Paragraph | SubSect | Section]

Gen. 26, Et vocavit puteos nominibus, [?: ] pater suus vocaverat. i. repurgatis puteis, quos adversarii obstruxerant, eadem nomina imposuit Isaac, qua dudum Abraham imposuerat. Sic Num. 32. Vocaverunt nominibus nomina urbium, quas aedificaverant. Sic Ps. 49 dicitur de impiorum studio famae, ampliationisque nominis sui, quod sua nomina vocaverint super terras: i. de suo nomine appellarint regiones quas occuparunt, ut Moab, Edom, etc. Sic Alexander magnus multas urbes in diversis partib. orbis Alexandrias vocavit. [?: Vo- ] [?: ] men


354. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 393 | Paragraph | SubSect | Section]

Considerate, nempe imitandi gratia. Sic vertit Vulgata Exodi vigesimo tertio: Observa [?: e-m ] , et audi vocem eius. tam etsi in Hebraeo proprie sit, Cave tibi ab eo. Deinde observare dicimur etiam malos aut adversos, idque dupliciter: aut cavendi [?: vitandi-c ] eos studio, aut laedendi. Utrobique enim necessario quaedam accurata observatio adhibetur. De priori inimica observatione inquit Paulus Romanorum decimosexto: Adhortor vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et scandala excitant: scilicet, quo eos possitis cavere. Iob decimo septimo,


355. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 398 | Paragraph | SubSect | Section]

et excitent in corde pravas cupiditates, aut alios affectus. Hanc naturam oculorum, aut phraasin etiam, Christus Matth. 5 exprimit, inquiens: Omnis qui vidit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechavit. Huc facit Graecum proverbium, Ex visu amor. Et illud Virgilii, Ut vidi, ut perii. Sic de studio aut desiderio idololatriae dicitur Ezek. 26, Post idola patrum suorum oculi eorum. id est tenebantur desiderio idololatriae suorum maiorum. Sic dicit Ezechiel cap. 20, Singuli abominationem oculorum vestrorum abiicite. id est, idola quae mihi sunt abominatio, in quibus tamen


356. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 414 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic et Paulus Ephes. 6 iubet prose orari, ut sibi detur sermo in apertione oris, ut confidenter annunciet ac patefaciat mysterium Evangelii. Vicinum huic est, quod Psalmo 51 orat David, inquiens: Domine labia mea aperies, et os meum annunciabit laudem tuam. id est, da mihi alacrem animum, et studio te celebrandi flagratem, et simul ipsam etiam facundiam. Talis quaedam vis huius vocis esse videtur 1 Samuelis secundo: Dilatatum est os meum super inimicos meos. id est, Deus beneficiis ac spiritu suo ita me exhilaravit, animavit, tantumque etiam piarum cogitationum dedit, ut habeam quod


357. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 420 | Paragraph | SubSect | Section]

quam pravi sint filii hominum contra pios. Proverb. 4, Oculi tui ad rectum respiciant et palpebrae tuae dirigant coram te, subintelliges, viam tuam. id est, vide ut summa cura pie vitam tuam insti-tuas. Non dare oculis somnum, et palpebris dormitationem, donec, etc. est, summo studio et attentione aliquid maturare, nec ad verbum plane accipi debet, sed per hoc signum, sedulum ardensque studium [?: intellig- ] Psal. 132. Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, donec invenero locum Domino et tabernacula magnifico Iacob. id


358. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 423 | Paragraph | SubSect | Section]

consolari seu animare, exhortari, et denique pro eo erga iudicem loqui ac intercedere. Sic et Spiritus sanctus nos docet, ducens in omnem veritatem: consolatur nos testimonium praebens, quôd filii Dei simus, eumque propitium habeamus: hortatur ac excitat nos, ne frigeamus, et ignavi simus in studio verae pietatis, rebusque recte agendis: ac denique intercedit pro nobis gemitibus inenarrabilibus, clamans assidue Abba pater. Dicitur et Christus ipse Paracletus, Iohan. 14: Rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis. Christus paracletus est, quia sua morte acquirit vitam, et tollit


359. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

in fermentum, salutarem cibum in venenum, optimum vinum in acetum aut vappam, et auream massam in scoriam aut carbones (quibus similitudinib. etiam Scriptura utitur) transmutasset. Haec est horrenda quaedam non regeneratio, sed degeneratio, per semen diaboli. Tertio, quia voluntatem eius omni studio cupiunt, et conantur efficere, eiusque mores ac opera praestant, et veluti totam vitam repraesentant. Denique quia eos perpetuo docet, regit ac fovet. Idem quoque 1 Iohan. 3 dicitur. Porro ibidem Satan etiam pater mendacii vocatur, quia et author eius extitit, tum per se deficiens a Deo,


360. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

navigationis patiens.i. navigabile: laboris patiens, parvoque assueta iuventus. i. idonea ac prompta ad ferendos et patiendos labores. Horatius, Pulveris ac solis patiens: i. idoneus, promptus ac paratus ad toleranda illa mala aut incommoda. Hinc igitur venit ista passiva piorum patientia, qui studio obediendi Deo et spe liberationis, ac felicis eventus perferunt toleranter placidoque animo quidvis malorum et incomodorum, praesertim veritatis ac religionis causa accidentium. Rom. 12, Spe gaudentes in afflictione patientes, in oratione perseverantes: i. alacri promptoque animo


361. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

quod perseverantia, tametsi eam quasi gignat. Sic enim dicit Paulus Rom. 8. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam expectamus. i. constanter perseverando in vera pietate Luc. 8. Fructum afferunt in patientia. i. constanter perseverando in vera religione, ac pietatis ardenti studio, non tantum ad tempus, ut qui vel cruce ac persecutione, vel cura terrenarum rerum ex vera pietate paulo post excidunt. Sic et Paulus Rom. 2 loquitur, et tum sensu, tum et phrasi cum hoc loco Lucae convenit, inquiens: Quaerentib. gloriam, et honorem, et incorruptibilitatem, per patientiam


362. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

iustitiae originalis, depravatio naturae, figmentum malum, fomes, languor naturae, lex carnis, etc. Appellatur et Peccatum militans, quia quantumvis iam in sanctis nonnihil mortificatum sit ac debilitatum: tamen adhuc potenter ac furenter militat contra novum hominem, summo studio eius pia vota conatusque impendiens, ne ea pie sancteque faciat ac praestet. quae cupit et studet: quinetiam non raro captivum rapit [?: ] hominem, ac in peccata tristesque lapsus protrudit: sicut Paulus Romanorum septimo de seipso miserabiliter queritur. Appellatur et


363. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

miserabiliter queritur. Appellatur et Peccatum tenaciter inhaerens , quod etiam in sanctis pertinacissime haereat: quod Paulus Hebr. 12 deponere iubet. Deponunt autem, qui constanter originali illi pesti resistunt, ne per suos pessimos fructus in membris regnet: et insuper hydram illam omni studio, fide, invocatione, et aliis pietatis exercitiis sedulo mortificant ac debilitant, capita veluti [?: ] verbi Dei gladio amputando, et igne Spiritus sancti adurendo. Ex hoc incendio aut fervore [?: pra- ] humanae sequuntur Actualia peccata, tum interna


364. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 444 | Paragraph | SubSect | Section]

quae scripta sunt in lege, aut in iis quae ego praecepi, Hebr. 10, Sponte enim peccantibus nobis post acceptam cognitionem veritatis, non amplius reliqua est hostia pro peccato. ubi ultro peccare, significat non tantum scienter ac volenter, idque semel aut iterum peccare: sed ex professo ac studio peccatis vacare, idque perseveranter ac pertinaciter: quod mox hisce verbis exponit: Quanto putatis acerbiore supplicio dignus censebitur is, qui filium Dei inculcarit, et sanguinem, per quem fuerat sanctificatus, prophanum duxerit, et Spiritum gratiae contumelia effecerit? Tali sane


365. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

in monte Sinai recolebatur, die nimirum quinquagesimo a Pesah festo. Nam totidem ab egressu populi Israelitici, donec ad eum montem venissent, dies intercesserant: unde et nomen accepit. Fiebant in hoc festo sacrificia quaedam, ut est Levit. 23, et Deuter. 16. Observatum autem esse magno studio, apparet ex historia Act. 2. Porro quia Deus pro miserat Ier. 31, se in Novo testamento legem suam non amplius in lapideis tabulis scripturum, sed per Spiritum sanctum cordi eorum illam inscripturum: ideo eadem die quinquagesima a sua passione, seu a spirituali Paschatis immolatione,


366. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

integrum, seu in nullo deficiens Aliquando tamen Perfectus absolutam quandam ac omnibus modis irreprehensibilem praestantiam notat. Deuter. 32, Dei perfecta sunt opera, et Philip. 3, Paulus primum negat se adhuc plene Christo confirmatum, metam apprehendisse, aut perfectum esse, sed omni studio ad eam metam tendere. Paulo post addit. Quicunque sumus perfecti, sic sentiamus. ubi perfectionem primum vocat illam summam absolutionem qua in altera vita Christo sua quadam ratione aut proportione similes erimus, ut 1. Iohan. 3 habetur. De qua perfectione alterius vitae, etiam Paulus 1.


367. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 452 | Paragraph | SubSect | Section]

imperfecti illo superiori. De ista summa perfectione intelligendum etiam est, quod Christus dicit Matth. 5: Sitis perfecti, sicut pater vester caelestis perfectus est. Et alibi in Scriptura saepe Deus inculcat: Sancti estote, sicut et ego sanctus [?: ] . id est, contendite omni studio ad illam summam perfectionem ac sanctitatem. Sic vox Perfectus aliquoties in Epistola ad Hebraeos usurpatur. Hebr. 2: Sic oportuit ducem salutis nostrae per afflictiones perfectum fieri id est, superato peccato totius humani generis in se recepto, iustum fieri, aut iustitiam obedientiae


368. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 454 | Paragraph | SubSect | Section]

PERSEQUI, sicut et verbum Hebraeum רוף raoph, ac Graecum διώκειν ambiguum est: alias in bonam partem usurpatur, alias in malam. In bonam Psa. 33. Inquire cem, et persequere eam, vel sectare. significat enim, omni studio ac cura aliquid quaerere, et veluti venari. Ab hac porro significatione, aut etiam pertinaci insecutione adversariorum fugientium (ut fit in pugna, cum altera pars terga vertit, quam victor persequitur, ac veluti pertinaciter sequitur) venit ista communis ac Theologica, qua significatur


369. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

4. Magister, non pertinet ad te quod perimus? et Iohannis decimo: Mercenario non pertinet de ovibus: cum vertendum fuisset, Non est curae de ovibus. Sic mox12, Ad Iudam non pertinebat de pauperibus: id est, simulabat Iudas se curâ pauperum contradicere profusioni tam preciosi unguenti, cum id studio proprii lucri aut furandi fecerit. PERTINGO. Pertingat culmen turris nostrae in caelum, Genesis 11. est usitata quaedam hyperbole in omnibus linguis: quales illae locutiones sunt, Vertice feriam sidera, It clamor caelo et, Caput inter nubila condit. Sic et Babylonii volebant


370. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 462 | Paragraph | SubSect | Section]

octavo: Plenum est cor filiorum homini in ipsis ad faciendum pravum. Os plenum [?: ] , item amaritudine, Psalmo nono, [decimotertio.] Plene dolo. Actor. 13. id est, totus praeceps in fraudem. Oculos habentes plenos adulterae: 2. Petri 2. id est, adulterandi et scortandi studio spectant, quae spectant. Erat plena bonis operibus Actor. 9. id est, tota intenta in bona opera. Sapientia caelestis est plena sapientia et bonis fructibus Iacob 3. id est, tota in ea intenta est, eis foeta, eaque large producens. Dextera plena muneribus, indicat rapaces iudices,


371. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 463 | Paragraph | SubSect | Section]

qua supra egimus, secundum quam etiam Stephanus et Iohannes dicuntur fuisse pleni Spiritu sancto, et ipsa mater Iohannis Baptistae. Philip. 1. Pleni fructibus iustitiae. Col. 2. Estis in Christo pleni seu completi. Et mox quarto: State perfecti et completi in omni voluntate Dei. id est, omni studio vos ad voluntatem Dei accommodantes. Rom. 15 Pleni estis bonitate, repleti omni cognitione. Act. 9, Haec erat plena bonis operibus. id est, penitus dedita eis. Plenum aliquando significat integrum, non mancum, multilum aut insincerum. Ut gaudium vestrum sit plenum. 1. Ioan. 1, 2.


372. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

primum ex illustribus exemplis hostium mirabiliter conversorum, sicut mox sequitur: Ubi in me primo ostendebat omnem clementiam. Sic de gradu aut intensione etiam illud Matth. 6 accipiendum est: Quaerite primum regnum caelorum, deinde omnia alia adiicientur vobis. id est, summo ac intensissimo studio praecipuaque diligentia illud quaerendum esse. Contra dicit Satyricus homines vociferari,
O' cives cives quaerenda pecunia primum est,
Virtus post nummos.— id est, praecipuo summoque studio opes sunt sectandae. secunda demum cura adhibenda est in assequenda


373. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

deinde omnia alia adiicientur vobis. id est, summo ac intensissimo studio praecipuaque diligentia illud quaerendum esse. Contra dicit Satyricus homines vociferari,
O' cives cives quaerenda pecunia primum est,
Virtus post nummos.— id est, praecipuo summoque studio opes sunt sectandae. secunda demum cura adhibenda est in assequenda virtute et honestate. Sic Scriba quispiam Marci 12 quaerit, quod' nam sit primum praeceptum? id est, summum, maximum, praecipuum. Quare in Matthaeo est capite vigesimosecundo: Quod est mandatum magnum in lege? id est,


374. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 496 | Paragraph | SubSect | Section]

aut ferarum libidine flagrantium et discursantium, quaerendi maris gratia, ut proxime [?: pr- ] homines vero cursitantes lacerant calceos, eoque nudant pedem, et simul siti laborant. Quare nudatio pedis et sitis pro discursatione ponitur, et [?: discur- ] porea pro studio ac inquisitione idololatriae. [?: P- ] rese ab aliqua re, est eam non facere, Hag. 1. Propter ea super vos probibuerunt se caeli a rore, et terra prohibuit sed fructu suo. id est,


375. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

toties praedictus et promissus? Sic et Deut. 18 dicitur, Suscitabit tibi Deus illum prophetam de gente tua: Quicunque igitur non audierit eum, eradicabitur. Amos cap. 7. negat se esse prophetam, aut filium prophetae, id est, non professione talem, nec a iuventute se vacasse studio prophetiae aut theologiae, sed fuisse bubulcum, et contra suam voluntatem a Domino ad hoc munusraptum. Baptista etiam negat se esse ullum eximium prophetam: aut certe non talem prophetam quales olim fuerunt, qui post longa tempora Meschiam venturum praedixerunt Sed fuit (teste Christo)


376. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

servum sacro obtinet, quam Orphanus. Vide igitur supra, et postea in voce VIDUA, quia orphanus et pupillus saepe viduae adiungitur. PUPILLA oculi, nigrum illud in medio oculi, in quo omnis videndi vis aut facultas consistit, per similitudinem declarat rem preciosissimam, summoque studio custodiendam. Deuteronomii trigesimosecundo: Custodivit Deus Israelem in deserto ut pupillam oculi sui. Psalmo decimoseptimo: Custodi me, [?: ] pupillam oculi tui. Sic Proverbiorum septimo: Custodi legem ut pupillam oculorum tuorum. Sic Zachariae secundo dicitur ad pios,


377. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 528 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes homines secundum illam priorem nativitatem filii irae ac diaboli, eiusque man cipia, ac ad eius imaginem nati et formati. Hanc prioris naturae aut creaturae, totiusque nativitatis, et omnis industriae ac sapientiae carnis damnationem, mortifica tionem, ac quasi abolitionem, Scriptura summo studio urget: et novam nativitatem, creaturam, et hominem ad imaginem Dei formatum, et ad bona opera conditum ac idoneum flagitat ac exigit. In hac igitur re exponenda utitur praedictis tribus verbis, et aliis, Iohan. 3. Amen dico tibi, nisi quis fuerit genitus denuo, non potest videre regnum


378. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

vigesimo sexto, Respexit humilitatem nostram. id est, afflictionem nostram. Sic et Ieremiae quadragesimoseptimo: Propter sonitum incessus ungularum equorum, etc. non respexerunt parentes ad liberos ob debilitatem manuum. id est, non sunt miserti eorum calamitatis, fugiendi studio, et ob propriam imbecillitatem. Huius significationis variae sunt in Scriptura phrases: ut, Respicere de caelo, Psalmo 80. Respicere et misereri. Respicere oculis, Secundum multitudinem miserationum respicere: Psalmo 69. Respicere in testamentum suum: Psalmo 74. item respicere in


379. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

quod licet non alterius sermoni sermo aut responsio reddatur: at redditur vel rei ipsi, aut alicui necessitati sermonem postulanti: vel etiam cogitationibus auditorum, cupientibus scire aliquid, aut alioquae institutionem desiderantibus. Huc et illud [?: acc- ] . quod loquuturi miro studio captant prius alterius [?: ] monem: eoque eum plerunque prius interrogant, ut dicendi occasionem habeant. De quo in Generalibus. Significat et id quod Latini dicunt Correspondere aut etiam pendere. Genesis trigesimo: Cras respondebit [?: ] cia mea. id est,


380. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 546 | Paragraph | SubSect | Section]

salus. pro, fortitudo eius est nobis salutaris, aut nos servat. Psal. 3: Non est ei salus in Deo eius: id est, non est ei expectanda salus a Deo. Visita me in salute tua: Psalmo 106. Persecuti sunt sicut nubes quae transit salutem meam: Iob 3: id est, velocissime summoque studio insecuti sunt me, ut me perderent. Matth. 8 Salva nos, perimus. id est, libera nos a submersione. Matthaei 27: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvare. id est, liberare a morte, et diro supplicio. Quotquot atingebant eum, salvi fiebant: Matthaei 14. Salus [?: mag ]


381. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

Matth. 15 scandalizantur Pharisaei sententia Christi, quôd nihil externum reddat hominem impurum. cap. 17 Matth. Christus solvit censum, ne det scandalum cuiquam. Praecedenti autem capite dixerat Petro: Vade post me satana, scandalum mihi es: id est, impedire me conaris in studio verae pietatis. Matth. 26 inquit Christus ad Apostolos: Omnes vos hac nocte in me scandalizabimini. id est, offensi mea cruce et calamitate, fietis â me alieniores, deserentes me. Verum Petrus contra ait: Etiamsi omnes in te scandalizati fuerint, ego nunquam scandalizabor. Duplex vero est


382. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 561 | Paragraph | SubSect | Section]

in lege concedit. Idem Apostolus Rom. 10 concedit, Iudaeos habere zelum, sed non secundum scientiam: id est, suum zelum non oriri aut dirigi regique vera cognitione doctrinae ac voluntatis Dei. Atque in hisce exemplis Scientia non prorsus speculativa aut ociosa accipi debet, sed cum quodam studio pietatis coniuncta. At cum 1. Corinth. 8 dicit. Omnes scientiam habere, et scientiam inflare: loquitur de mere speculativa cognitione, carente omni timore Dei, quae plerunque reddit superbos ac inflatos homines, qui magis destruant quam aedificent. 2. Corinth. 4. Deus splenduit in


383. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 585 | Paragraph | SubSect | Section]

non sincere id faciunt: sed aut quasi inviti et dolentes, aut suum aliquod commodum quaerentes. Vide Matth sexto, Romanorum duodecimo. 2 Corinth. primo, octavo, et nono. Sic Iacobi 1 Deus dicitur dare bona omnibus petentibus simpliciter: id est, prompte et ex animo, ac solo benefaciendi studio. 2 Corint. undecimo. Simplicitas in Christum, pro simplici sinceraque fide. Vereor ne corrumpantur mentes vestrae a sinceritate in Christum. id est, a sincera fide aut pietate in Christum. Ephes. sexto, et Colossens. tertio, coniungitur cum corde: et requiritur, ut recta fiant in


384. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 590 | Paragraph | SubSect | Section]

ante omnia falsam doctrinam ac seductores, deinde et alia peccata, quae consequitur ira Dei, ac poenae temporariae et aeternae: eosque praevisos ac irruentes hostes protinus clare, ac instar tubae exaltata voce, indicare omnibus hominibus, ac opportune et importune eos monere, ut sibi ab eis omni studio ac diligentia caveant. Hoc est quod Christus et Baptista dicunt: Quis vobis commonstravit effugere venturam iram, seu imminentes atrocissimas poenas? Isaiae 6 accusat Deus doctores Iudaeorum, inquiens: Speculatores eius omnes caeci. id est, indocti, et non intelligentes, vel etiam alioqui


385. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 600 | Paragraph | SubSect | Section]

Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc seculo, stultus fiat, ut evadat sapiens. id est, agnoscat suam stulticiam. Et sequenti: Nos stulti propter Christum, vos autem sapientes in Christo. id est, nos et habemur a toto mundo stulti, dum pietati vacamus: et multa facimus ac patimur studio pietatis, cum maximo nostro incommodo, quae alii cautiores nequa quam facerent. Stultas quaestiones, vocat Paulus 2. Timoth, 2, et Tit. 3, eas quae parum piae, minusque salutares sunt: quasque etiam gravissime praecipit prorsus devitari. Stulticia alioqui in veteri Testamento


386. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 603 | Paragraph | SubSect | Section]

divinitatis, ratione conceptionis de Spiritu S. et denique ratione summae sanctitatis ac integritatis naturae. Io. 8. Vos estis ab infernis, ego e supernis sum. Vos de mundo estis, ego non sum de mundo hoc. Sub mundo complectitur, quicquid habent homines a natura, sive ex nativitate, sive humano studio. explicat autem seipsum. SUPERINDVI, 2. Cor. 5. significat, in hac vita adhuc, et ante mortem, subito etiam quoad corpus attinet, in illam spiritualem aeternamque vitam commutari. Inquit enim: Qui sumus in hoc tabernaculo, suspiramus onerati, in quo non cupimus exui, sed


387. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 624 | Paragraph | SubSect | Section]

putant, sumi omnes illa voces â remilitari. qua enim dicitur in praecedenti versiculo, quod sternes [?: ] stes, et omnia complebit cadaveribus: ideo etiam sequentia de potione ex torrente, intelligunt, quasi ducantur de bellatore ex pugna et cursu valde sitientur esuriente: et tamen studio caedendi hostis, consequendaeque plenissimae victoriae, properante in persequendis hostibus, eoque undecunque ex turbido aliquo torrente sitim restinguente, non ad hospitium declinante: unde peracta


388. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 655 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo connivente a feris vastata. Porro Deuteronomii 32. corrupta natura ac origo Iudaeorum, ipsum nempe originale peccatum, hisce verbis describitur: Quoniam de vinea Sodomae vitis eorum, atque de arvis Gomorrhae vita eorum, uvae fellis et botri amaritudinum eis. Solent plantantes vineta, summo studio conquirere optimas species vitium, etiamsi ex longinquo afferendae sint, quo inde etiam optimum genus vini copiosissime proveniat. At Israelitae fuerunt pessima vinea, pessimumque vinum aut fructum ferens, perinde ac si fuissent posteritas Sodomitarum. Similis prorsus est ille locus Ezech.


389. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

sed potius quamplurimos sinceros amicos illis cupimus conciliare: quod eorum commodis magis, quam nostris ipsorum delectemur. Hic vero demum verus et honestus ac perpetuus est amor. Illam zelotypiam Pseudoapostolis tribuit Apostolus, ut qui sui commodi causa Galatas diligerent: ideoque summo studio niterentur Paulum, ut rivalem, excludere. Hanc vero sibi etiam tribuit. 2. Corinthios decimo: eiusque argumentum adfert, quod cum rei honestae causa eos dilexerit. id est, non lucri aut gloria studio, eundem animum erga eos, quamvis procul absens, conservet. Caeterum cum inquit, Excludere


390. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

Pseudoapostolis tribuit Apostolus, ut qui sui commodi causa Galatas diligerent: ideoque summo studio niterentur Paulum, ut rivalem, excludere. Hanc vero sibi etiam tribuit. 2. Corinthios decimo: eiusque argumentum adfert, quod cum rei honestae causa eos dilexerit. id est, non lucri aut gloria studio, eundem animum erga eos, quamvis procul absens, conservet. Caeterum cum inquit, Excludere vos, ἐκκλεῖσαι ἡμᾶς: observandum quod Excludendi verbum mire convenit metaphorae a zelotypis sumptae, in ille quidem sinistra et minus honesta


391. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 667 | Paragraph | SubSect | Section]

se obsequium praestare Deo, qui Christum fideles affligent. Petrus etiam immoderato zelo accensus gladium eduxit, ut eos caederet, qui manus iniecerant in Christum. Est et alia differentia. Malus zelus odium parit, bonus vero maxime coniunctam habet charitatem. Samuel enim licet magno studio Deum coleret, Saulem tamen diutius luxit. Et zelo pravo nihil magis adversatur, quam charitas: veluti bono repugnat praecipue φιλαυτία. Contrario etiam affectu illi tenentur, qui vel adeo stupidi sunt, ut nullo studio bonarum rerum incitentur: vel


392. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 667 | Paragraph | SubSect | Section]

charitatem. Samuel enim licet magno studio Deum coleret, Saulem tamen diutius luxit. Et zelo pravo nihil magis adversatur, quam charitas: veluti bono repugnat praecipue φιλαυτία. Contrario etiam affectu illi tenentur, qui vel adeo stupidi sunt, ut nullo studio bonarum rerum incitentur: vel tam corrupti, ut de flagitiis et sceleribus non vereantur gloriari. Haec ille. Thomas in 3 Iacobi adnotat, quadruplicem esse zelum: quorum primus sit, Ignarus. Rom. 10, Secundum aliam literam legem habet, sed non secundum scientiam. Secundus, Amarus. Iac.


393. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 669 | Paragraph | Section]

cum eius tractatio sententiaque in quibusdam a nostris variet. EUCHERII EPISCOPI LUGDUNENSIS IN LIBRUM FORMULARUM SPIRITALIS INTELLIGENTIAE PRAEFATIO, AD VERANIUM. FORMULAS spiritalis intelllgentiae componendas, tibique mittendas pro studio paternae erga te solicitudinis existimavi: quibus perceptis, in omnia Scripta divina facilime, ac in intellectum reliquorum sensus intenderetur. Nam cum litera occidat, spiritus autem vivificet: necesse est, ad illa spiritualium interiora sermonum, spiritu vivificante penetrari. Universam


394. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 742 | Paragraph | Section]

fuerit 126 42 Lutherus unus ex summis et eximiis doctoribus, caeteris cognitione Sacrarum rerum et prophetiae excellentioribus, etc. 972. 60. 61 Lutherus cum potestate suo munere functus 928. 12 Lutheri praeclarum dictum de philosophiae studio 893. 64 Λύτρον vocabulum Graecum. vide in REDEMPTOR.
M Μακροθυμία virtus 836. 56


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.