Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: miserunt

Your search found 100 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 8-34:


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

paulatim exire et terras prope positas colere. Vbi autem Gothorum duces audierunt, Salonitanos ciues de insulis fuisse reuersos, protinus ceperunt exercitum ducere contra ipsos, uastantes omnia culta eorum nec permittentes eos extra muros exire. Tunc ciues inter se consilio habito legationem miserunt ad imperatores Constantinopolitanos supplicantes et petentes, ut liceret eis in Spalato habitare et territorium sue ciuitatis Salone iure pristino possidere. Quod et factum est. Nam impetratis omnibus, que uolebant, ad conciues suos legati redierunt portantes sacrum rescriptum dominorum


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum aliquibus muneribus consecrandum mitatis. 11Quod audientes Gothi multum leti effecti sunt et illico quendam senem rudem, nomine Cededam, episcopum elegerunt eumque cum quodam abbate, Potepa nomine, et cum Vlfo presbitero, totius magistro nequitie, Romam properanter miserunt. Qui cum ante presentiam summi pontificis accessisset, percontatus est eos ipse, qui nam essent. Nefandus presbiter respondit: Ex Dalmatie partibus sumus uestraque potest reminisci paternitas me dudum ad uestram accessisse beniuolentiam. Et istis ad pedes uestre sanctitatis uenire


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et dampna potius quam iugum susciperent Hungarorum. Cum ergo sic aliquantum temporis pertransisset, intellexerunt tandem per internuntios, homines esse christianos, et quod rex uellet cum eis benigne agere, si se eius ditioni adhuc pacifice subiugarent. Tunc Spalatenses, inter se facto consilio, miserunt Crescentium archiepiscopum ad regem Colomannum pacem postulantes ab eo. Quem ille benigne suscipiens, annuit omnibus petitionibus, quas Spalatenses fecerant pro pacis federe componendo. Facta igitur conscriptione omnium, que hinc inde fuerant ex beneplacito stabilita, iurauit rex cum suis


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

turri erant, tubas clangere, uexilla erigere, per menia ciuitatis diffundi. At uero Spalatenses e latibulis exeuntes concito gradu ad turrim currunt, ignem supponunt, menia supergressos precipitant. Quotquot itaque in turri erant, partim fumo suffocati sunt, partim uero infelici saltu se ad terram miserunt. Qui in ciuitate erant, gladio ceciderunt, qui autem ad eorum confluebant auxilium, ingenti pauore perculsi, trepidi confusique fugerunt. Videns ergo archiepiscopus sue fraudis facinus denudatum magno confusionis pudore obductus, ciuitatem exiuit numquam postea reuersurus.


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

affectu diligitis, gratias refero, electionem autem uestram in alium transferatis. Post hec cardinalis iste reuersus ad curiam transactis aliquot annorum curriculis summus pontifex est effectus nomenque fuit Gregorius octauus. 5Temporibus autem domini Alexandri pape tertii miserunt ad eum Spalatenses clerici humiliter postulantes, ut pastorem eis concedere dignaretur. Qui eorum petitioni benigne annuens direxit eis Girardum patria Veronensem et curie capellanum. Qui ab eodem summo pontifice consecratus ualde honeste decenterque accessit ad regimen ecclesie


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

clanculo exeuntes, hostibus ut poterant, offendebant. Factum est autem, ut tempore quodam dux Reles coadunato grandi exercitu castra posuit e regione ciuitatis, cepitque succidere uineas et arbores quasque fructiferas detruncare. Tunc Spalatenses tristes et gemebundi sua dampna eminus inspectantes miserunt ad ducem nuntios uerbis pacificis postulantes, ut a tanta Spalatensium uexatione cessaret, et cum eis amicabiliter de pacis compositione tractaret. Ipse autem, ut erat peruerse mentis homo multoque intumesceret superbie fastu, talia nuntiis uerba respondit: Non cessabo, donec omnia


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

suspenderunt. Et sic pestis illa quieuit. De Raynerio archiepiscopo 1Mortuo tandem bone memorie Girardo archiepiscopo in hoc totius ecclesie Spalatine resedit consilium, ut neminem eligerent, sed a sede apostolica pastorem ydoneum postularent. Tunc miserunt legatos suos ad curiam, sacerdotem quendam Ionium sacristam et quendam alium. Qui accedentes ad pedes domini Alexandri pape petitionem Spalatensis ecclesie humiliter porexerunt. 2Erat autem tunc temporis magna controuersia inter clericos Callenses Tuscie ciuitatis ex una


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uero ecclesie annis quinque. 14Post cuius decessum Spalatenses rogauerunt seruientem eius, quatenus Rauennam pergeret depositumque archiepiscopi ad ecclesiam Spalatensem deferret. Ipse autem, cum esset fidelis et bonus, acquieuit ciuibus. Et preparato nauigio perrexit Rauennam. Miserunt autem cum ipso quendam clericum, nomine Raddam Marule. Tunc ostenderunt depositariis quedam intersignia archiepiscopi. Et quia ille idem erat, ad cuius manus depositum illus iusserat archiepiscopus tradi, reddiderunt totum illud dolium, in quo fuerant opes ille recluse. Receptis uero


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

legationis sue peregisset officium, ad propria reuersus est. 2Itaque uacante ecclesia Spalatensi elegerunt Bernardum in archiepiscopum suum et quia regi carus erat, sperabant propter ipsum ciuitati et ecclesie multa comoda prouenire. Ergo fauore regio petito et facile optento miserunt Romam ad dominum Innocentium tertium petentes, ut electionem factam de Bernardo dignanter admittens consecrationis ei munus impenderet ipsumque ad regimen Spalatine ecclesie salubriter destinaret. Fuerunt autem nuntii Spalatensium: Vilcasius diaconus et Duimus nepos Gumay laycus. Sed non


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dextris resistere nequiuerunt. Tunc Iaderenses cum Gaietanis potita uictoria, quotquot Venetos in castro illo inuenerunt, omnes gladio peremerunt destructoque totius munitionis illius edificio, Iaderam intrauerunt. Et tunc ruinas domorum suarum, ut poterant, instaurantes, habitauerunt in eis. Miserunt autem Venetias et fecerunt pacem cum ipsis, iurantes eis subiectionem perpetuam et fidelitatis constantiam obseruare. 9Eodem tempore uolentes Veneti de Bernardo archiepiscopo sumere ultionem, uenerunt cum galeis et destruxerunt turrem cum palatio, quam idem


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sedes euersa iacebat. Dicebat autem Petro: Quid hoc esset? Respondebat ipsi: Hoc nescis modo, scies autem postea . Licet autem hec uisio non boni auspitii portendisset euentum, non minus tamen incepta improbitas insistebat, donec electio qualiscumque solemnizata est et peracta. Tunc miserunt ad eum Vulcasium diaconum nuntiantes ei electionem de ipso unanimiter celebratam et petentes, ut ad ecclesiam Spalatensem accederet incunctanter. 6Suscepta ergo legatione Guncellus ualde letus effectus est et mox ad summum pontificem pro confirmatione sue electionis


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

habitationis statuere, ut possent impune consueta latrocinia exercere. Dicebant autem, se esse coheredes loci ipsius. Archiepiscopus uero, ut eos colonos et coadiutores haberet, consensum corde simplici adhibebat. 2Tunc Spalatenses preparationem belli ceperunt facere contra eos. Miserunt ergo et aduocauerunt comitem suum Petrum, qui ueniens cum magno equitum comitatu fecit totam expeditionem exercitus per mare et per terram applicare ad castrum. Fuitque recensitus ciuitatis exercitus, et inuenta sunt plus quam tria millia armatorum. Tunc ceperunt pugnare fortiter circa


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uidebant. Cum autem in ciuitate auditum fuit, quod filii Vitalis cum sotietate hominum externorum aduenissent, et quod ad talia facinora perpetranda sui cordis relaxarent habenas, mox inimici eorum pauefacti totam concitauerunt ciuitatem contra eos. Unde facta coadunatione totius communitatis miserunt ad eos, ut statim recederent, unde uenerant, alioquin impetus uniuersi populi in ipsorum mortem fureret incunctanter. Tunc consilio suorum fautorum exierunt et usque ad monasterium sancti Stephani secesserunt ibique occassione quadam biduo comorandi indutias petierunt et optinuerunt. Infra


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

gratanti animo accesserunt et iurantes omnimodam subiectionem tradiderunt ex potestatis precepto omnia bona Almisanorum, que erant in insula, greges, armenta et sata et uniuersa, que pertinebant ad ipsos. Que omnia receperunt Spalatenses et transposuerunt ea in terra, alia in Appuliam uendenda miserunt, alia in eadem insula custodiri fecerunt. Osor autem, qui erat comes eiusdem insule, eo tempore aberat, Almisani uero armatis clanculo lignis nauigauerunt latenter ad insulam et inuaserunt quatuor barcusios Spalatensium, qui erant missi ab exercitu ad aliud insule caput. Verum tamen nec


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

homines, predas rapientes, domos ignibus concremantes. 9Et ecce rumor huius pestis per totam insulam subito euolauit gelidusque tremor per omnium membra cucurrit. Tunc quinquagenarii illi, qui ad custodiam insule fuerunt deputati, preparauerunt se uiriliter ad pugnandum. Miserunt autem, ut omnes insulani accurrerent ad auxilium impendendum. Ipsi uero ceperunt paulatim incedere uersus eos. Et ecce turma quedam apparuit eminus in conualle, quam multitudo cetera sequebatur. Nostri uero desuper intuentes substiterunt et ceperunt deliberare inter se quid facto opus


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

perita tantam potuit superare multitudinem, que frequenti inebriata cruore, pro nichilo consueuit ducere mortis periculum in pugne conflictu. Tandem certificati de leto euentu uictorie cum magna festinatione et exultatione armauerunt liburnas et ad insulam nauigauerunt. 11Miserunt autem et fecerunt omnes captiuos ad mare adduci. Cum autem ductus fuisset comes Osor cum ceteris maioribus coram potestate, cepit Garganus dicere insultando: O comes Osor, ubi tantus elationis fastus? Ubi tante preminentie potentatus? Ecce, quo deuolutus es, qui nec imperatores, nec


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Talibus ergo uersutiis utentes promissis decem mensibus in carcere iacuerunt. Tandem uero uidentes fratres comitis cum ceteris, quod nullo modo de potestatis manibus euadere poterant eorum captiui nisi ligna Spalatensibus traderent et cursum penitus resignarent, tunc acquieuerunt ad omnia et miserunt Spaletum sex ligna, que habebant maiora, et alia quedam, que ceperant, minora. Pacti sunt autem, quod numquam ad latrocinandum exirent, iuramenti se uinculi astringentes et obligantes, quod, si quando in contrarium facerent, tenerentur soluere Spalatensibus duo millia iperperorum, et quod


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

autem ad primos terre colonos non totam sue atrocitatis seuitiam a principio ostenderunt, sed discurrentes per uillas predasque facientes non magnam stragem ex hominibus faciebant. 5Erant autem duo fratres duces illius exercitus, quorum maior Bath, minor uero Caydan uocabatur. Miserunt autem ante se quandam equitum manum, qui ad Hungarorum castra propinquantes et se ipsos frequentius ostentantes, eos ad prelium prouocabant experiri uolentes, utrum Hungari pugnandi haberent animum contra eos. At uero Hungarorum rex selectis militibus imperat in eos exire. Qui armatis


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

clerici odio archidiaconi tantum maleficium excusare malitiose nitentes presumptionem peruersorum ciuium uanis assentationibus demulcebant. 6Porro quesitus Leonardus per multa latibula demum inuentus est et quia furoris calor aliquantulum iam tepuerat, non enormiter manus in eum miserunt, sed tractus ad palatium multisque minarum iaculis impetitus uiolenter coactus est resignare. At uero capitulum, quia pastorali carebat presidio, iniuriarum suarum dissimulauit opprobria tum, quia iure cautum reperitur detrahendum esse seueritati, quando multitudo excedit, tum quia tale


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quod peruersitas hominum ex rigida correctione non in melius sed in deterius mutaretur. Denuntiatis ergo et exclusis ab ecclesia paucis quibusdam personis, que in commisso facinore fuerant principales, dimiserunt laycos abbatem querere pro sue arbitrio uoluntatis. 7Tunc miserunt quendam laycum in Apuliam cum monachis mandantes eis, ut per monasteria terre illius quererent quem preficerent in abbatem. Sic et factum est. Duxerunt autem quemdam ex Cauensi cenobio, nomine Bysantium. Hic quia ignarus erat admissi facinoris et bona uidebatur fide uenisse, abbas


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

comite Michaele et cum multis aliis Hungarie proceribus imperans eis districte, quatenus in Dalmatiam uenientes, quantumcumque possent, rigidam de Spalatensibus exercerent uindictam. Alium exercitum misit ad ulciscendum bani Bosenensis ob temeraria facta. 11Spalatenses etiam miserunt legatos ad regem excusantes se et factum, quanta uerborum lepiditate poterant, palliantes. Sed rex dolorem sui cordis callida responsione dissimulans finxit se non multum curare de talibus, remisit eos ad propria. Et quia ecclesia pastore uacabat, petiit, ut eligeretur Hugrinus Cesmensis


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Verum dimisso conuentu comes Ricardus, Murgia iudex et ceteri de consilio abeuntes ad cameram ecclesie per uim acceperunt bullam capituli, conniuente eis Fusco presbytero cum tribus aut quatuor nequitie sotiis et asportantes eam conscripserunt litteras sub nomine capituli, bullantes eas falso miserunt duos ex nobilibus, qui se procuratores capituli asserentes electionem ad regis libitum celebrarent. Sicque factum est. Abierunt ad regem nuntii false legationis prosequentes mandatum. Et quia tunc erat rex in partibus Sclauonie, cito reuersi sunt dicentes electionem se de Hugrino fecisse


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quosdam inuaserat metus, ut Murgia, qui erat inter ciues ditior et loquatior, asportatis pecunie sacculis ad quasdam naues diceret deditionem Hungaris faciendam. Alii uero uigore spiritus confortati timiditatem eius uerbis asperis increpabant. Aduesperascente iam hora et inimico cessante incendio miserunt Spalatenses ad Hungaros pacem suppliciter postulantes. Sed banus de uictoria letus, de suorum uero cede non modicum mestus, adhuc minaciter respondebat. Sic dies illa luctuosa satis tristisque discessit. Sequenti uero die uidens banus et ceteri principes, quod inter structuras murorum non


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Hungari perempti sunt. 3Quod cum ad aures regine personuisset, irata est ualde statimque Tiniense deserens castrum, turbulenta nimis et minax, ad summendam de Spalatensibus uindictam totis uiribus properabat. Sed cum ipsi presensissent, quod regina pessimum gestaret propositum, miserunt ad eam nuntios, supplicantes et satisfactionem ad ipsius beneplacitum promittentes postulabant, ut non indignatione comota, sed placata et pacifica ad fideles suos accedere dignaretur, cum facinus illud non ex deliberatione communi, sed casu contingente perpetratum fuisset. Nec ad eorum


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nobiles et ignobiliter ac inhumaniter ad castrum tractos in obscuro carcere fecit detrudi. At Spalatenses mestiores effecti, quod de talibus fraudulentiis oportunam nescierunt adhibere cautelam, cum eis sepius ab amicis persuasum fuisset, ut sibi circumspectius precauerent, tristes iam et confusi miserunt et remiserunt ad eam suppliciter postulantes, ut nobiles, quos absque culpa capi fecerat, misericorditer relaxaret. Sed ipsa nullatenus acquieuit, uerumtamen, ut uidebatur aliquantulum mitigata, dedit consilium, ut ad dominum regem nuntios idoneos destinarent, spondens se apud ipsum


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dedit consilium, ut ad dominum regem nuntios idoneos destinarent, spondens se apud ipsum efficaciter intercessuram. Tunc ipsos captiuos de castro Clisie transferens ad Tininum ibidem eos artissime custodie mancipauit. Et sic ipsa ad Hungariam est regressa. 6Spalatenses uero miserunt Thomam archidiaconum et Marinum, cognomento Bonaiunctam, in Hungariam illico post reginam. Qui uenientes illuc et data copia coram domini regis presentia constituti, ibidem residente regina cum legationis seriem, ut erat congruentius, perorassent. Regina, que se spoponderat pro captiuorum


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

nisi traderentur ad regis custodiam ad minus duodecim obsides, quos rex ipsemet delegisset. Videntes autem se Spalatenses tali necessitate constrictos, acquieuerunt regie uoluntati. Et cum rex et regina descendissent per Sclauoniam et uenissent et consedissent in oppido, quod Bichicium appellatur, miserunt Spalatenses duodecim pueros per manus archidiaconi Duimi Cassarii et Nicolai Duimi. Qui uenientes illuc in die sancto Pasce asignauerunt pueros ad manus regis et regine recipientes ibidem pro comite, secundum quod a ciuibus electus fuerat, predictum Rolandum banum. Pueros uero susceperunt


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.