Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: alienum

Your search found 192 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 70-75:


70. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

uiscera mea in tuis suppliciis, exhulcerantur pręcordia*** tuorum horrore uulnerum, mortalis opprimit oculos caligo, dum te in patibulo pendentem aspiciunt. Nihil in me est tristi anxietate uacuum, quod in tuo corpore nihil uideo a uerbere, nihil a uulnere, nihil a dolore alienum. Tuum lepidissimum caput spinis est expunctum, facies lucidior sole sputis deturpata colaphisque contusa, scapulę delicatissimę duris concisę flagellis, *corr. ex pretermittatur **corr. ex consummeris


71. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

genitus et in regno firmatus sempiterno. Qui in Euangelio ait: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra. Et de quo in Daniele legimus: Potestas eius potestas ęterna, quę non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. Ac nequis alienum a Christo deputet, quod legitur: Qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in uirga uirorum. Tametsi dictum illud capiti non conuenit, conuenire tamen corpori dicimus, quod est Ecclesia. Quę pro eo*, quod iniuste agit, a iusto Iudice punitur. Sed et ipse


72. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 513 | Paragraph | SubSect | Section]

conspectum, sed ad uirginitatis Deo dicatę periculum. Et, quomodo fiet istud — inquit — quoniam uirum non cognosco? Ne igitur uirginitatis conseruandę proposito quicquam sinistrum illa timeret, modum concipiendi pariendique ab omni corruptione alienum insinuat ei angelus dicens: Spiritus Sanctus superueniet in te, et uirtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque, quod nascetur ex te sanctum, uocabitur Filius Dei. Sancti igitur Spiritus operatione et uirtute Altissimi, cui nihil est impossibile, Virgo peperit


73. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 520 | Paragraph | SubSect | Section]

superaret locumque ipsum sua pręsentia longe magis quam Salomon suis opibus nobilitasset. Interim Herodes, cum in Iudea regnaret scribasque conuocatos de Christo uenturo interrogasset et illi in Bethlem nasciturum a prophetis edocti respondissent, turbatus est et alienum metuens successorem, computato natiuitatis eius tempore, crudele secum iniit consilium, omnes Bethlem pueros biennium et eo minus natos interfici iubet et, ne quo errore forte deceptus unum illum, quem timebat, pręteriret, in plurimos grassatur. Ioseph autem ab angelo


74. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 598 | Paragraph | SubSect | Section]

infidelitatis in fidei uigorem uindicarent. Mulieres autem fideles Dominum suum miserando conterebantur dolore et lamentis. Deinde docebant, inquit, eam, hoc est Hierusalem. Quid docebant? Eum uidelicet, cuius uice tristabantur, esse iustum atque ab omni criminis suspitione alienum. Vnde sequitur: Non est enim populus sapiens. Propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et qui formauit eum, non parcet ei. Propter insaniam igitur increduli populi et iniqua iudicia ipsa Hierusalem Deo ulciscente passa est excidium. Tunc


75. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 609 | Paragraph | SubSect | Section]

Hierusalem, ut salua fias. Vsquequo morabuntur in te cogitationes noxię? Et rursum: Recedite de medio Babylonis, de terra Caldeorum egredimini, hoc est de medio confusionis et de terra feritatis. Quid enim magis confusum, magis ferum magisque a ratione alienum quam ideo ne prophetis quidem uelle credere, ne cogaris credere simul Euangelio, quod ab illorum uaticiniis nulla penitus in parte diuersum, si quicquam sanę mentis habes, esse intelligis? Egredimini igitur de littera, quę occidit, et uenite ad spiritum, qui uiuificat.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.