Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: alienum

Your search found 192 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 78-83:


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

mercede debita se fraudatum ― quippe hunc quoque prior, castello de improuiso occupato, possessione sua expulerat ― coepit non modo de aduersarii iniquitate conqueri, sed etiam regis Matthiae liberalitatem suspectam habere, quasi subdola largitione esset circumuentus. Et profecto si rex alienum patrimonium in scalptorem, cui ingentem pecuniam debebat, sciens contulit, non immerito fraudis est suspectus, quandoquidem de regio, non autem de alieno, et suę fortunae congruens scalptori merces erat soluenda, eo magis, quia praedium castello


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

gignendis uuis huberrimi, caeterisque uarii generis arboribus felicissimi, nec ulla ex parte maritimae cedentes amenitati. Et quoniam de abbatia diui Anniani mentio facta est, non alienum uisum est insignem cuiusdam monachi ex eo genere, quos uulgo Conuersos appellant, eo bello audaciam, et quo exitu uitam finierit obiter memorare. Neque enim sacerdotum gratia mihi obstabit, quo minus turpia eorum recenseam exempla, ne scilicet quempiam lateat


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcarum reges in suos, qua domini in seruos, imperium exercent. Caeterum quoniam de Turcis, quae quidem gens partim in Asia, partim in Europa latissimum nostra tempestate obtinet imperium, in pluribus huius operis locis mentio non modo facta est, sed etiam facienda, haud alienum uidetur eius gentis primordia et mores, atque quonam modo tantum imperium sit adepta, commemorare. Turcarum origo et progressus in Asia sub Othomano primo Sultano.


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

gratias habeo amici, quod mei magis quam uestri memores fortunam meam ruentem, non secus ac stantem incredibili fide prosequimini. Sed meum non est turpem transfugae una uobiscum subire notam, et amicorum charissimis tanti dedecoris, simul et periculi esse causa, atque alienum scelus meum ipsius, fuga patriam relinquendo, facere, in exilioque per dedecus degere studio consulendae uitae, si non regia nunc ui, at certe morbo mox omnino interiturae. Proinde quemcunque exitum mihi dederit fortuna, eum haud inuitus subibo. Atque ita uultu interrito,


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

spectare certum est. Quod quum Veneti non ignorarent, timerentque illarum urbium defectionem, ne quid Dalmatiae optimates respectu pristini et regii imperii moliri possent, in eos plebem clam concitasse in suspitionem uenerunt. Nempe nobilitas sub ius alienum neccessario posita longe inclinatior est ad regium quam ad populi imperium, quandoquidem dignitate domini minus turpis uideatur esse seruitus. Hoc igitur exorto seu fortuito tumultu, seu Venetorum consilio ― neque enim id pro comperto habeo ― Phariae insulae, quam et


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

potiatur. Quare ex quo Achimathi regnum destinauimus, Selynis petulantiam armis reprimere in animo est, nisi quid forte aliud uobis, quod magis e republica uideatur, in mentem uenit. Ibi dum quisque subterfugit princeps sententiam promere, ne forte aut studium suum alienum a regia uoluntate detegeret, aut uitae periculo eius consilii auctor fieret, quod postea euentus minime probaret, Ionas Dalmata, praetorianorum militum, quos Turcae Ianniciarios uocant, praefectus, fide in regem ad eam diem satis notus, et ob id minime suspectus, simulans se


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.