Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: talia

Your search found 1285 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 531-622:


531. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 751 | Paragraph | SubSect | Section]

et quas alias innumeras corruptelarum glossas quotidie excogitant. Tale est, quod Concilium, vocem PECCATUM, cum Paulus ea dictione non semel reliquias originalis mali nominat, corrumpit: ut non vere peccatum, sed tantum qualemcunque fomitem peccati significet. Talia plurima exempla corruptarum sacrae Scripturae vocum sunt in istorum sophistica Theologia: idque in vocabulis, phrasibus ac sententiis longe maximi momente tametsi tota Biblia istis hominibus barbarizare, cum ipsorum male verso Aristotele, et corrupta philosophia, corruptioreque Grammatica,


532. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 768 | Paragraph | SubSect | Section]

sapientiae Dei: ad Coloss. 2. Nihil ultra et supra eum quaerere debemus, nihil maius nobis Deus revelabit: sicut Antichristus et fanatici maiora quaedam mysteria somniant, et stulte impieque captant, et aliis pollicentur: cum Paulus ipse neget, se quicquam aliud scire quam Christum crucifixum. Talia autem sunt in Papatu, mediatio angelorum, sanctorum et sacrificorum, ac praesertim perfectio monastica, et Homerica descriptio Inferorum ac Paradisi. 5 Planae sunt viae Domini, et iusti ambulabunt per eas, impii autem corruent in eis: Oseae 13. Videndum ergo sedulo est, ut pie


533. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 769 | Paragraph | SubSect | Section]

a prophetis facta est verissima. Noster autem IESUS prorsus talis persona est, ut a Prophetis Meschias depingitur: quia venit tali tempore, nempe non regnante amplius Iuda, in secundo templo, et in fine 70 hebdomadarum Danielis. Est quoque tali loco, et ex tali genere ac matre virgine natus: talia etiam miracula fecit: sic fuit homo simul et Deus, talem praecursorem habuit, sic denique passus ac resuscitatus est, sic etiam eo veniente corruit Moyses et idola totius mundi. Omnia denique sic prorsus in eius adventu evenerunt, ut olim Prophetae praedixerunt. Igitur hic ipse homo IESUS,


534. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 769 | Paragraph | SubSect | Section]

conciones IESU, emissa ter caelitus voce: Matth. 3. 17. Ioan. 12: praeterea editis tot et tantis miraculis, de quibus dicit ipsemet Dominus: Si non creditis mihi, at credite propter haec opera quae Pater mecum operatur. Et Nicodemus ait: Scimus quod a Deo venisti magister: nemo enim potest talia facere, nisi Deus sit cum eo. Et turbae dicebant: Num Meschias veniens maiora hisce faciet? Huc referatur etiam eversio Hierosolymae, cultus ac gentis. Igitur quod dixit ac docuit IESUS, eiusque Apostoli, verissimum est. Hanc summam totius veteris ac novi Testamenti duobus hisce Syllogismis


535. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 773 | Paragraph | SubSect | Section]

eos cor non intelligens, oculos non videntes, et aures non audientes. Hoc igitur doctrina hac vult modis omnibus ab auditore sciri, quo ille de semet desperans, a Deo petat aperiri oculos mentis suae, sibique ad tantam scientiam idoneitatem largiri. 34 Scriptura docet, sua mysteria talia esse, ut plerunque a summis et sapientissimis ignorentur: et contra a stultissimis, contemptissimis et infimis, divina clementia eos illuminante, percipiantur. De quare Christus patri gratias agit, Lucae decimo, et Apostolus idem primae Cor. 1. affirmat. 35 In eo autem hae


536. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 774 | Paragraph | SubSect | Section]

alia: quia non sit verisimile, vel suos illos sanctissimos patres, qui eas traditiones sibi tradiderunt, errasse, aut damnatos esse, aut Christum magis sapere illis, vel Deum tamdiu suum populum errare possum esse: quia item doctrina Christi nimium laxet disciplinam, et det occasionem peccandi. Talia illi tunc, et postea Papistae, habuerunt innumera sophismata, quibus sibi suum quoddam somnium Theologiae fabricati sunt. Sic qui hoc tempore synergiam liberi arbitrii tuentur, argutantur, sequuturum ex damnatione liberi arbitrii, ut Deus sit causa exitii hominum, sequuturam negligentiam in


537. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 783 | Paragraph | SubSect | Section]

Multas proculdubio gravissimas contaminationes Antichristi toleravit Deus in piis, regnantibus Antichristi tenebris: quas nunc nequaquam in hominibus ferre vult. Citius crediderim aliquem olim in Papatu servatum, quotidie missificantem: quam nunc post revelatum Antichristum, eum qui modo talia non severissime damnat ac anathematizat. Temporum igitur ratio multa gravissimaque negotia distinguit, aut concordat. Hinc August. lib. de Verbis Domini, Ser. 16 inquit: Distribuite tempora, et concordat Scriptura. Quod aliqui perperam, ad excusandas contradictiones iuris Canonici, usurpant.


538. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 786 | Paragraph | SubSect | Section]

animi affectum, quam solam externam illorum perversorum mandatorum neglectionem significet, ut in capite de Metonymia prolixius ostendi. 5 Nulla omnino usquam est vera contradictio Scripturarum, sicut Quintilianus de Legibus dicit: sed quae pugnare videntur, nostra culpa ac ignorantia talia esse existimantur: quia vel res vel sermonem non intelligimus, vel circumstantias non satis expendimus. Quae igitur in Scripturis inter se videntur esse contraria, non considerantibus causas, personas, tempora, et rationes, haec propter tacitam vel expressam diversitatem, aut causarum, aut


539. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section]

illae ipsae res proprie illis vocabulis significatae obtinere necessario debent. Sic David saepe praedicatur, aut eius filius Salomon, qui sit templum Domino conditurus: et tamen intelligitur potissimum Meschias verum cultum ac templum Domino extructurus, verumque Israelem recturus ac beaturus. Talia sunt passim innumera. 2 Utilis est et illa multorum etiam veterum admonitio de Ecclesia, quod cum sit in genere coetus omnium per verbum vocatorum, et doctrinam ac sacramenta Christi profitentium, inter quas sunt aliqui quasi perfectiores, aliqui imbecilli, aliqui etiam improbi:


540. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 801 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quos tum ita instruxit et comfirmavit, ut non nisi vera de se dicere ac docere possent: rem etiam ita certis ac plane divinis miraculis apud homines fide dignos effecit, ut illi cogerentur dicere: Rabbi cogimur fateri te esse nobis a Deo datum, missumque veracissimum magistrum. Nemo enim potest talia signa edere, nisi Deus sit cum eo. Sic Moysen comprobavit esse fidelem ministrum in tota sua domo, ut cum quo coram a facie ad faciem sit locutus, ita ut submerso Pharaone totus populus Israel ei crederet. Sic Samuel est a populo agnitus pro vero Propheta. Sic David est comprobatus, quod sit


541. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 835 | Paragraph | SubSect | Section]

eversio est) ruinam statuere. Idem adversus haereses Valentini et similium, lib. 2. c. 47. Si autem omnium quae in scripturis requiruntur absolutiones non possumus invenire, alterum tamen Deum, praeter eum qui est, non requiramus. Impietas enim haec maxima est. Credere autem haec talia debemus Deo, qui et nos secit: rectissime scientes, quia Scripturae quidem perfectae sunt, quippe a verbo Dei et spiritu eius dictae. Et paulo post in eodem capite: Si ergo secundum hunc modum quem diximus, quaedam quidem quaestionum Deo commiserimus, et fidem nostram servabimus,


542. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 837 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut alia duo quae posuimus. Sunt enim quaedam verba certarum linguarum, quae in usum alterius linguae per interpretationem transire non possunt. Et hoc maxime interiectionibus accidit, quae verba potius motum animi significant, quam sententiae contextae ullam particulam. Nam et haec duo talia esse perhibentur. Dicunt enim Racha indignantis esse vocem, Osanna laetantis. Sed non propter haec pauca, quae notare atque interrogare facilimum est: sed propter diversitates, ut dictum est, interpretum, illarum linguarum est cognitio necessaria. Qui enim Scripturas ex Hebraea lingua in


543. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 846 | Paragraph | SubSect | Section]

dirigit: Ita fac Domine, ita fac misericors Domine: impera, quod non possit impleri: imo impera, quod non nisi per gratiam tuam possit impleri: ut cum homines id implere per suas vires nequiverint, omne os obstruatur, et nemo sibi magnus videatur. Sint omnes parvuli, et reus fiat omnis coram Deo. Talia sunt innumera dicta Augustini, de vero usu Legis, non vivificante, sed tantum accusante ac damnante, sicut et Paulus de ea disserit. IOANNIS DAMASCENI ADHORTATIO AD LECTIONEM SACRAE SCRIPTURAE. Unus est Deus et a veteri et novo


544. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 885 | Paragraph | SubSect | Section]

tunc cadens in faciem, adorabit Deum, annuncians quod manifeste Deus in vobis est. Ecce Apostolus prophetiae vim in occultorum manifestatione signavit. sed et sequentia in eadem epistola, et caeteris multa sunt talia. Ad didimus in praedicta definitione, Ex divino spiritu: quia illi, qui aut daemonum suggestione, aut aliis modis latentia cognoscunt, Dei prophetae dici minime queunt. Hi vero libri divinarum prophetiarum numero 16 recensentur, quos Iunilius hoc ordine recenset:


545. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 897 | Paragraph | SubSect | Section]

et in Apocalypsi aliquoties dicitur nomen alicui fuisse, aut ei superinscriptum fuisse, mors, exitium, mysterium Babylon: id est, re ipsa talis ea res aut persona fuit. Sic Ieremias 20. cap. dicit ad filium sacerdotis, Deum eum vocasse Magor pavor: quia sint ipsi suisque nationibus talia pericula ac clades venturae ut trepident. Sic Ierem. 23, et 33, Hoc est nomen quo vocabunt Meschiam, Iehova, Iustitia nostra: id est vere erit Iehova, et vere iustitiam piis acquiret ac largietur. Sic Os. 1, Voca eam non populus meus, et non misericordiam consecuta. 7 In


546. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 898 | Paragraph | SubSect | Section]

interdum pro personis ponuntur: ut, circumcisio pro circumcisis aut Iudaeis, praeputium pro Ethnicis. Virtus, חיל Cheil, pro virtute praestantibus. Sic Latini, robur exercitus, pro praecipua ac praestantissima pars copiarum. Sic flos exercitus aut civitatis. Talia sunt illa in novo Testamento: potestas, pro potestate praeditis, dominatio, potentatus. Rom. 13, ἀρχὴ βουλή. Rom. 5. illustre exemplum est, ubi donum pro iustitia donata ponitur aliquoties. 13 Contra etiam nomen adiectivum ponitur


547. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 899 | Paragraph | SubSect | Section]

cumulare, praesertim in genitivo posita. Ut, Aves caeli, pisces maris, pecora campi, ferae sylvae, etc. Credo id eos facere, ut rem tanto magis inculcent animoque infigant, aut etiam ante oculos proponant, vel denique sententiam efficiant pleniorem. 29 Aliquando praeter talia Epitheta etiam quaedam Hypotyposes, aut gestus rerum adduntur: ut Psal. 8, Pisces maris transeuntes semitas maris. illa discursatio piscium in oculos incurrit. 30 Tale quid est, quod evidentiae gratia interdum etiam ipsa instrumenta, quibus res confectae sunt,


548. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 901 | Paragraph | SubSect | Section]

id est unius alicuius asinae. Gen. 37, Et iugulavit hoedum caprarum. Matth. 2, Mortui sunt, qui quaerebant animam pueri, id est Herodes. 50 Quinetiam ponuntur et collectiva nomina et generalia in numero singulari, pro uno aliquo certo in dividuo: ut 2. Sam. 14, Quare cogitasti talia super populum Dei: id est, super Absalon. Et Gen. 20, Nunquid gentem iustam interficies? id est me Abimelech. ipsi enim soli in praecedentibus erat minatus Deus. Sic saepe et filius hominis accipitur de Ezechiele, aut Christo. 51 De familia tota, re familiari, ac etiam posteris


549. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 904 | Paragraph | SubSect | Section]

ut appensa mola asinaria submergatur in mari. Tota ea oratio in comparationem resoluta, fit magis perspicua, nempe hoc modo: Satius esset homini in profundo mari submergi, quam unicum pusillum scandalizare: vel, Multo levius et tolerabilius malum acerbissima mors, quam unici pusilli scandalizatio. Talia exempla sunt multa, ubi simpliciter affirmata comparative intelligenda sunt. 9 Econtra etiam non raro duo, quorum alterum simpliciter negandum est, alterum vero affirmandum comparative efferuntur: ut Iohan. 3, Hoc est iudicium, quod lux venit in mundum, sed homines magis


550. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 905 | Paragraph | SubSect | Section]

idoneavit ad participandum sortem sanctorum in Iuce. 2. Cor. 3, Qui idoneavit nos ministros novi Testamenti, id est, idoneos fecit. Tale est etiam verbum χαριτέω apud eundem. Eph. 1, Gratiavit nos in dilecto, id est, gratis gratos aut acceptos fecit. Talia verba iuxta naturam Hiphil necesse est vertere pro facere, esse aut fieri. Tale est etiam illud Ephes. 1. Pater Christum suscitavit ex mortuis, et sedit eum ad dextram suam in caelis: id est, fecit sedere. Verbum neutrum habet antecedentem transitionem. Sic Matth. 21, habent quaedam


551. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 905 | Paragraph | SubSect | Section]

Hebraismo postea plenius. §. Verba vero activa saepe usurpantur Hebraeis pro habere, et passiva pro esse: ut. Animalia quae dividunt ungulas, id est, habent ungulas fissas, Levit. 11. Sic Matth. 23, Dilatant phylacteria sua, et producunt fimbrias vestium suarum, id est, talibus utuntur, aut talia habent. Gen. 3, Multiplicabo aerumnas tuas, hoc est, faciam ut habeas, Sic 2. Pet. 2, Iustus Loth habitans inter Sodomitas, iustam animam cernendo et audiendo iniqua eorum facta excruciabat, id est, sentiebat aut habebat perpetuos cruciatus. Passivi porro verbi exempla sunt:


552. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 906 | Paragraph | SubSect | Section]

Pharaonis, Exod. 10. Sic dicitur Esa. 63, Quare errare fecisti nos a viis tuis, et avertis cor nostrum a timore tuo? Sic verbum Dare crebro significat permittere: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Talia sunt in Scripturis innumera. Oriuntur autem ex tertia Hebr. coniugatione seu Hiphil. Causa vero huius loquutionis est, quod saepe effectus non veris causis tribuantur. 11 Verbis passivis neutralibus non est necesse semper dari personam agentem. Cl. 1. Contra etiam in verbis


553. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 906 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, agnoscetur aut declarabitur iustus. Psal. 51, Ut sis iustus cum loqueris. Esa. 6, Impingua cor populi huius: id est, testator publice esse impinguatum. Ier. 1, Praefeci te super gentes ad destruendum, evellendum, dissipandum, etc. id est, ut praedices, me talia in gentibus facturum. Ponitur factum, pro dicto aut noticia. Reperitur sane et contrarius huius tropus. de utroque postea suo loco plenius agetur. Verba primitiva saepe ponuntur pro variis derivativis, ut pro inchoativis, meditativis, frequentativis, ac similibus. Psal. 145,


554. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 912 | Paragraph | SubSect | Section]

in Deum, et in me credite: pro, Si creditis aut vultis credere in verum Deum, certe sine mei agnitione nihil efficietis, quare a me incipite. Isa. 45, Rorate caeli desuper, et nubes pluant iustitiam, aperiatur terra, et germinet salutem: id est, Iustitia floreat. Ego Iehova credo hoc: pro, Si talia fiunt, aut cum fiunt, certo scitote ea a me fieri. Tale est illud proverbiale apud Ethnicos. Sponde, noxa praesto est: pro, si spoponderis. Sed in Hebraismis singularis vis in illo Et, inesse videme. Aliquando et negativa conditionaliter ponitur: Non videbit me homo, et vivet: id est, si


555. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 918 | Paragraph | SubSect | Section]

ratiocinationes destruentes et omnem altitudinem, se elevantem Dei: pro, quibus armis destruimus et omnem altitudinem quae se elevat. 3 Aliquando antecedens deficit. Rom. 6, Quem igitur fructum habuistis, de quibus nunc erubescitis? pro, de illis de quibus nunc erubescitis? Saepe talia antecedentia subintelligenda veniunt. 4 Saepe quoque antecedens repetitur, omisso penitus relativo: ut Rom. 2, Qui in lege peccaverunt, per legem condemnabuntur: pro, per eam condemnabuntur. 1 Ioan. 4, Ipsi de mundo sunt, ideo loquuntur de mundo, et mundus eos audit. Sic


556. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 921 | Paragraph | SubSect | Section]

neque murmurate. Ubi videmus primum esse infinitivum, postea imperativum, tertio coniunctivum πορνεύωμεν, postremo denuo imperativus, Murmurate. Sic 1 Thess. 5, Arbitrari eos charos, pacem habete cum eis. Ubi statim mutat infinitivum in imperativum. Talia sunt multa exempla passim in sacris Literis. Aliquando etiam tota orationis forma subito mutatur, idque etiam ibi, ubi rerum et sensuum convenientia postulat similitudinem quandam: ut Rom. 2, Qui reddet unicuique secundum opera ipsius. Perseverantibus quidem in bono opere, gloriam et


557. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 926 | Paragraph | SubSect | Section]

lib. 3. hisce verbis: Multa verba secundum communem usum loquendi non ad actum, sed ad aptitudinem referuntur. De qua re alibi prolixius actum est. 6 Alias secundum rei veritatem, idque exactam. Ioan. 8, Si ego de meipso testificor, testimonium meum est verum, id est fide dignum. Talia sunt pleraque Scripturae dicta ac sententiae. 7 Alias secundum communem quandam opinionem, apparentiam aut existentiam. Ioan. 5, Si ego de meipso testor, testimonium meum non est verum: id est, Sic omnium hominum more ac opinione receptum est, ut cum omnes sint mendaces, et sui


558. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 926 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei? Tale est illud Terentianum: Cur te ergo in hisce ego conspicor regionibus? T. Vobis fretus. P. Scis quam fretus. ubi illud Fretus posterius ponitur tantum allusione quadam ad responsum militis. 16 Alias secundum rei naturam. Sic aliqua dicuntur salubria aut insalubria, quia per se talia sunt. Sic Deus est omnibus palpabilis et obvius, aut facile agnosci potest, Actor. 17. et: Lex salutifera est, si per se inque natura consideretur. 17 Alias habita ratione personarum. Sic bonum fuisset Iudae non nasci. Bonum fuisset danti scandalum, prius fuisse submersum. Sic


559. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 927 | Paragraph | SubSect | Section]

sed erant quidam azymi imputative et inchoative, non autem integra perfectione. multum enim adhuc pravi fermenti erat, quod eos iubet expurgare. 27 Nomina praesertim adiectiva, aliquando relativa sunt, et ratione aut respectu sui generis aut speciei, seu collata ad alia sui generis, talia esse dicuntur: ut Aristoteles in quit, alias granum milii dici magnum, alias contra, montem parvum: sic alias preciosum quid dicitur, alias vile, quod tamen est multo carius altero. Sic sumus et azymi et fermentati: azymi imputatione, fermentati reliquiis peccati. Sic laudatur villicus


560. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 931 | Paragraph | SubSect | Section]

cum non omnes sint proverbia: et Psalmo 78, de salutari doctrina inquit Psaltes, Aperiam in parabolis os meum, eloquar aenigmata antiqua. Exempla aenigmatum et proverbiorum recensere nihil attinet, cum ea sint passim in Scriptura obvia, et extet libellus, titulo Clavis Scripturae, in quo talia enumerantur. Ironia, notus tropus est, cum sub specie laudis aut boni amicique sermonis aliquem irridemus, aut alio qui inimicum quid indicamus: ut cum Elias iubet Baalitas maiore voce clamare aut invocare. quia forte eorum Baal dormiat, ut eum excitent. Matth. 11. Iustificata


561. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 935 | Paragraph | SubSect | Section]

recipiant in aeterna tabernacula: cum nec Deus admittat eleemosynam de rapina, nec pauperum sit recipere quenquam in caelestes mansiones, sed patris caelestis. Horum igitur utrunque violentius dicitur per quandam allusionem ad praecedentis membri verba, ut non sit necesse ad verbum nimium urgeri. Talia sunt innumera in sacris Literis. MIOSIS, cum grandiori rei tenuius vocabulum tribuitur: quae etiam Liptote est. Contraria est Auxesis, quam superat Hyperbole: de quibus omnibus supra dictum est. SCHEMA. ¶ SCHEMA a verbo


562. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 938 | Paragraph | SubSect | Section]

eo? Rom. 8, Si secundum carnem vixeritis, moriemini: Si spiritu carnis actiones mortificaveritis, vivetis. Non accepistis spiritum servitutis ad terrorem, sed Spiritum adoptionis, quo clamatis Abba, pater. Qui secundum carnem sunt, quae carnis sint curant: qui secundum spiritum, quae spiritus. Talia sunt in Scripturis innumera. Deseruistis fontem aquae viventis, et fodistis vobis puteos, non continentes aquam. Exposuistis pecuniam vestram pro nos pane. Multi venient ab Oriente et Occidente, ut accumbant in regno caelorum cum Abraham, filii vero regni excludentur. Huc referri posset


563. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 941 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Roman. 13, primum in tertia persona docet, omnes debere esse subiectos magistratui. mox per Apostrophen ait in secunda: Vis non timere potestatem? Sic et 14, de ceremoniis statim initio: Tu quis es, qui condemnas alienum servum? Ubi observetur illa quoque Regula, quod licet talia ad unum aliquem dici videantur: tamen perinde ad totum genus pertineant, ac si dictum esset: Quicunque non vult timere potestatem, is faciat bonum, etc. et: Nemo debet alienum servum iudicare seu condemnare. Alio qui particulares et individuae sententiae in sacris plerunque ad


564. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 950 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic invictus Latinis, pro, invicibilis. Sic τετελεσμένος Homero perfectus, pro perficibilis: ἐν δυναμαι τελέιωγε, καὶ ἐν τετελεσμένον ἐστίν. Talia sunt latina, invictus, indomitus, immotus. SYNECDOCHE. Synecdochen dicit Erasmus esse, cum quocunque modo aliud ex alio intelligitur. Huius igitur tropi aliquot species subiiciam, quandoquidem satis declaravimus Metonymiam: tametsi Grammatici tum


565. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 951 | Paragraph | SubSect | Section]

substantia sit vera panis substantia: sed ratione effectus, quia ipse demum vere vivificet, non panis, ex quo si quis comedat, denuo esuriet, et tandem etiam morietur. Sic ratione effectus est vera vitis: effectus horum, non substantiae conferuntur, et tamen sermo videtur de substantia sonare. Talia exempla sunt et illa Pauli 1 Cor. 12, Sicut multa sunt membra in uno homine, sed unicum corpus: sic et Christus: id est, sic et Ecclesia, quae Christi corpus est. Item 1 Cor. 15, Sic erit et resurrectio, id est, homines in resurrectione ita diversa gloria resurgent. Ad hoc genus tropi aut


566. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 951 | Paragraph | SubSect | Section]

omnem impietatem et iniustitiam hominum: id est, super ipsos homines impios et iniustos: non enim peccatis, sed hominibus ira Dei denunciatur. Tribuitur ergo id accidenti, quod est subiecti. Sic Rom. 13, Magistratus est honori aut terrori bono aut malo operi, id est, ipsis hominibus operantibus talia. Sic Iob. 32, Dies loquentur, et multitudo annorum indicabit sapientiam: id est, homines habentes multos dies ac annos. Rom. 8, Solicita expectatio creaturae expectat revelationem filiorum Dei: pro, ipsa creatura solicite sperat ac expectat. 2 Pet. [3,] Evangelium praedicatum est


567. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 952 | Paragraph | SubSect | Section]

patris sui, et dicet: Vestis est tibi, sis nobis princeps. Esa. 4, Apprehendent septem mulieres unum virum: id est, ob clades bellorum erit ingens paucitas virorum, et multitudo viduarum, ut bene accidere possit, ut plures rixentur de uno sponso. Decem mulieres coquent in uno clibano: id est, talia erunt tempora, ut haec bene accidere possint. Esa. 49, Dicent, cede, ut habitare possim, locutus est mihi angustus. Talis est locutio, Concident gladios in vomeres, et lanceas in falces: id est, imperium Christi non regetur armis, nec indigebit his instrumentis bellicis: sed Christus


568. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 954 | Paragraph | SubSect | Section]

severius cum quibusdam agendi, sicut vereor ne volens nolens contra quosdam facere cogar. Act. 5, Quare satan implevit cor vestrum ut mentiretis? id est, cur tu praebuisti occasionem satanae, ut permoveret cor tuum ad hoc mendacium? Expostulat enim cum ipso Anania, non cum satana. Talia sunt innumera exempla in interrogationibus. Cum interrogatio non proprie de actione aut passione quaerit, ut sonat, sed de eius causa et occasione. De quo Hebraismo in Interrogationibus dictum est. Tale et illud est, 2. Corinth. 13, Propterea haec absens scribo, ne praesens aspere utar


569. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 955 | Paragraph | SubSect | Section]

Vicinum huic est, quod Latini per futurum permittunt atque adeo imperant alicui, ut aliquid faciat. Exempla potentiae multa sunt et in communi sermone: ut cum alius ex alio quaerit, an bibis vinum, an edis caseum: id est, perfertne id tua natura et mos, potes ne bibere aut comedere talia? Hoc praeceptum etiam ipso iure Canonico habetur, 1. cap. maiores mensa. caeterum de Bapt. quod scilicet verba saepe intelligenda sunt secundum potentiam, non secundum actum. Sic accipiendum est illud Iohan. 1, Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: id est, potest


570. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 955 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus illuminationem acquisivit: non quod reipsa aut actu omnes illuminet. Huc aut superius ad ius potest referri, quod toties Christus omnes redemisse, omniumque peccata expiasse, patremque omnibus conciliasse, et totius mundi peccata abstulisse dicitur. Intelligenda enim sunt talia dicta de iure aut potentia: omnes enim homines potest passio Christi salvare, omniumque peccata abolere: sed non reipsa et actu id beneficii praestat. Ut enim omnes eum (omnibus quidem hominibus ius aeternae salutis seu huius preciosissimi thesauri acquisitum est) at non omnes fide accipiunt.


571. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 958 | Paragraph | SubSect | Section]

duas vestes, alteram dato egenti: Capillus non cadet de capite eius: Ne loquaris cum eo a bono ad malum, id est, nihil mali, Gen. 24. et 31. et alia innumera: quorum non tam verba, quam sensus spectandus est. Huiusmodi igitur proverbialia dicta non debent ad verbum intelligi, sed ad sensum. Talia sunt et illa: Septem mulieres apprehendent virum unum: Septem mulieres coquent in furno uno: Convertentur flumina eius in picem, et pulvis eius in sulphur, eritque terra eius in picem ardentem: Pascetur vitulus cum leone. DE SPECIEBUS SIMILIS. Unum


572. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 965 | Paragraph | SubSect | Section]

valde immunda, sicut lana erunt: id est, si fuerint rubra, fient alba. Lana pro albedine, coccinum pro macula rufa aut purpurea ponitur. Ibidem, Idolum erit in stuppam, faber eius erit in scintillam, et ardebunt ambo simul, fient apta incendio aut exitio subitaneo, sicque subito peribunt, sicut talia solent. 15 In hoc genere saepe ponitur ipsa similitudo, seu antecedens sine applicatione: ut, Si caecus caecum ducat, uterque in foveam cadet. Roman. 5, Sicut per unum hominem intravit peccatum, et per peccatum mors: sic per unum hominem venit iustitia, et per iustitiam vita.


573. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 970 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et 4. Spiritus est Deus, pro, Deus est spiritualis essentia. Proverb. 12, Fatuus statim prodit iram suam. Qui autem dissimulat iniuriam suam, callidus est: pro, callidus, vel qui callidus est, dissimulat iniuriam. Vult enim indicare naturam fatui et astuti, seu utrunque definire. Talia sunt et illa exempla Amos 9, Pertinget arans ad messorem, et calcans botros ad trahentem semen, pro, messor pertingit ad arantem: id est, tanta erit copia frumenti, ut eius collectio sit se extensura usque in autumnum, cum iam ad alterius anni proventus arandum et serendum esset. neque enim


574. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 971 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Ideo non potuerunt credere, quia rursus dixit Esaias, Excaecavit oculos eorum, induravit cor eorum: id est, quia excaecati fuerunt tum originali peccato, tum etiam nova induratione, ac reprobo sensu divinitus ob eorum peccata permisso. Ideo non potuerunt credere, et ideo etiam Isaias praedixit talia de eis, scilicet esse et fore eos caecos ac incredulos. Non prophetia Isaiae in causa est, sed res ipsa aut morb. eorum ab Isaia praedictus. Is morbus etiam est causa prophetiae. Sic et Io. 6, narratio miraculosae traiectionis et agnitionis eius miraculi per Hysteron proteron perturbata


575. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 974 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vos dicitis, adhuc esse quatuor menses usque ad messem? Ibidem, Da mihi bibere. Amos 8, Quid tu vides Amos? Hinc credo fieri, ut cum illi ab interrogatione et responsione soliti sint sermonem suum inchoare: verbum Respondeo, eis crebro pro inchoatione sermonis ponatur. Aliquando interrogationes talia quaerunt, quae accepta praebent commodiorem occasionem disserendi. Responsiones, si ad Romanum morem exigi debeant, saepe, quatenus ad verba, minus commode interrogatione redditae videntur,


576. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 976 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dare carnem suam ad manducandum? non sunt soliciti, nec quaerunt de modo manducandae carnis Christi, quod fore non credebant, et Christo esse plane impossibile sentiebant: sed tantum apud se et inter se Christum eiusque doctrinam non tantum in corde per incredulitatem, sed etiam blasphemo ore per talia sophismata aut inanes ratiocinatiunculas mendacii arguunt, et suam incredulitatem erroremquam confirmant. Sensus ergo est: Impossibile est hunc nobis dare carnem suam ad manducandum. Quomodo enim tandem hoc fieri potest? Nullo certe modo. Igitur totus eius sermo vanus est. Interrogatio hic,


577. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 976 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

23, Progenies viperarum, quomodo effugere possetis damnationem gehennae? pro certe non effugietis. Sic Ioan. 12 dicunt Iudaei: Nos audimus, quod oporteat Meschiam manere in aeternum. Quomodo tu dicis: Oportet filium hominis exaltari: id est, profecto parum congrua prophetiis dicis. Talia exempla sunt innumera in sacris Literis. Quin et in communi sermone reperiri queant. ut, si aliquis mendico grandia pollicenti dicat, Wie wilt du mir hundert gulden geben/so du doch nicht einen hast? Eiusmodi est illud Mar. 4, Quomodo omnes parabolas intelligetis? quasi dicat, profecto in


578. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 978 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad vitam sit donatus. Et eius Evangelium ac ministri dicuntur esse odor mortis: item, proiicere ignem ac gladium in terras, seu causam esse omnium dissidiorum, sicut ipsemet Dominus inquit. Sic fides, verbum ac sacramemta dicuntur salvare nos, et credentes etiam montes transferre, cum talia solus Deus faciat, fide tamen apprehensus. Psal. 119, Iudicia tua adiuvabunt me: id est, tu ipse per et secundum verbum tuum. Matth. 10. Luc. 12, Non veni mittere pacem, sed gladium. Veni enim separare. Ubi videtur affirmare se ex professo ad hunc finem venisse, et tamen


579. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 978 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

solum occasioni alicui. Sic dixerat Caesar strata acie optimatum: Hoc voluerunt: id est, me infestando huic suo malo occasionem praebuerunt: iuxta Demosth. sententiam: Qui semen praebuit, mali germinis causa est. Sic in Actis: Iudicastis vos indignos vita. De hoc tropo dictum est in Metonymia. Talia vero sunt et sequentium exempla: 1 Cor. 7, Quid scis mulier, si servabis virum? pro, praebebis aliquam occasionem tanto bono, dum eum tum honesta vita, tum et doctrina ad veram religionem pertrahis. Sic 1 Pet. 3 aliqui dicuntur lucrifieri per honestam conversationem uxorum sine verbo. Ubi


580. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 984 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

te opprimi timore. Ne nos inducas in tentationem, pro, ne patiaris nos opprimi tentationibus: alioqui Deus vult pios tentari, idque eis utile est, tum exercitii ac Orationis causa, ne ociosi, ac sine omni spirituali certamine marcescant, divinaeque opis implorationem negligant: tum etiam, ut per talia certamina Deus glorificetur, et pii ipsi coronentur. Nec multum diversa sunt ab his illa: Nolite soliciti esse de crastino: Nolite timere, etc. Videtur enim haec posterior Regula aliquanto amplior esse, ac posse utramque priorem in se continere. Contra


581. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 985 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

meo: pro, dixisti enim, Percussi foedus. Aliquando etiam plures voces simul deficiunt. Ruth 1, Ne filiae meae, scilicet sitis mihi molestae. Sic Gen. 25, Si sic, quid ego? id est, Si sic accidere debebat, quid ego commodi hinc accipiam, aut quid ego stulta petii a Deo prolem? Talia sunt innumera exempla passim in Scriptura. Nec verba tantum aliquot desunt, sed interdum etiam integrae sententiae, alias una, alias plures. Gen. 3. Et nunc ne forte mittat manum suam, et accipiat de arbore vitae, et vivat in aeternum, et ablegavit eum Deus de paradiso: deest,


582. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 987 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et vidit planiciem circa Iordanem. Item aliquoties in Psalmis, Vocem precationis exaudivit. Exod. 15, Reduxit super eos aquas maris. Psal. 54. Auribus percipe verba oris mei. Item Gen. 23, In auribus alicuius loqui. Sic Ezech. 4, Auribus audire, oculis videre. Saepe tamen talia nomina sunt verbo adiuncto cognata: ut Ioel. 3. Senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes visiones videbunt. Solent hoc genus aliqui Archaismum vocare: ut est, Dona dare, Vitam vivere. Sunt et illi Pleonasmi usitati. Baptista adfuit praedicans, surgens abiit: Levans pedes Iacob abiit in


583. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 995 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quin potius peccatoribus suaves et salutares sunt. Posset aliquis dicere ad talium descriptionum conciliationem, videri aliquo modo in iisdem locis aut prophetiis duos diversos eius adventus, priorem illum mansuetum et humilem, cum posteriori illo glorioso ac terribili coniungi, eoque talia dicta aut prophetias partim ad priorem, partim ad posteriorem adventum referri debere. Quod quidem alicubi est verum, et aliquas ex illis sententiis feliciter explicat: sed tamen prior solutio in pluribus descriptionibus necessario adhibenda est. Haec porro quae dicuntur de primo


584. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 997 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Luc. 15, Amen dico vobis, quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore resipiscente magis, quam de nonaginta novem iustis, qui non indigent poenitentia. Item: Non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam: id est, qui putant se iustos esse, etc. Talia sunt multa apud poetas, tum apud prophanos, tum et apud sacros, Sic Debora canit, Stellas pugnasse cum Sisera: scilicet, quia talis quaedam species visa est, dum Deus grandinem immisit super eius exercitum. Sic Aeneid. 1, Mirantur Iulum, id est, cupidinem, quem putabant esse Iulum. et, Magnis


585. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 997 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Iulum, id est, cupidinem, quem putabant esse Iulum. et, Magnis exterrita monstris: id est, quae putabat Andromacha esse monstra et spectra. Sic, Serpentes illis micant trisulcis linguis, et capellae pendent de rupe: quia non stare ibi posse, sed tantum alligatae aut suspensae esse videntur. Talia forte sunt et illa Scripturae dicta. Gen. 3, Comedes pulverem terrae: et Isaiae 49, Reges lingent pulverem pedum Ecclesiae: id est, ita proni adorabunt, ut videantur lingere. Sic, Serpens humi repens forte dicitur terram comedere. Ponitur res pro specie, quae apparet. Huc


586. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1000 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quaerunt me, et scire volunt viam meam: id est, ita prae se ferunt. Sic seductores vocantur aedificantes, in Psalmo: Dii, vocantur ficta idola. Non omnis qui dixerit mihi, Domine Domine, sed qui fecerit voluntatem patris. 1. Cor. 12, Nemo potest dicere Dominum IESUM, nisi per Spiritum sanctum. Talia sunt quae per concessionem dicuntur. Iam saturati estis, iam regnastis, utinam regnassetis, 1. Cor. 4. Prius rei simulatae, postea verae tribuitur regnum. Sic cum caeli laeta aut tristis facies conspicitur aut depingitur: de quo alibi dictum est. ¶ Ad hunc vel praecedentem


587. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1001 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

facta, non solus abusus. Hunc Hebraismum possis etiam ad illam regulam transferre, quod interdum sic de accidentibus aut circumstantiis loquantur, tanquam si de re ipsa pronunciarent: aut etiam, quod interdum de iis quae per accidens fiunt, sic pronuncietur, tanquam si per se essent talia. Sic Christus confitetur, se esse causam dissidiorum in hoc mundo: et Scriptura dicit eum esse petram scandali: et Paulus ait, se ac Evangelium esse multis exitio, ac odorem mortis: cum alibi dicatur causa et autor summae pacis ac quietis et tranquillitatis publicae. Tale quid


588. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

progressus est. Illud vero de causis impedientibus profectionem, non ita valde necesse est prolixius exponere: quare id obiter interserit, aut quasi interiicit. Quod si illud de impedimentis postposuisset, privasset se hac tam concinna transitione ad principalem propositionem. Talia vero interserta, commodissime per Parenthesin excluduntur. Sic enim tum ordo rerum ac sententiarum necessario cohaerentium, tum et sermonis vis illustratur, sensusque fit perspicuus. Sed crebro fit, ut sint non tam orbiter interiectae Parentheses, quam longiores veluti digressiones in aliquas


589. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1011 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

esse, declarant etiam Comoediae, quae initio in prologo argumenta summasve suas proponunt. Hinc est illa Homerica phrasis: ἐφατο ἔκτε ὀνόμαζε, dixit et exposuit: quia veteres sint soliti primum rem breviter dicere, postea plenius exponere. Talia exempla etiam apud Latinos scriptores reperiuntur. Scaliger pulcherrimum exemplum ex prima Virg. Ecl. proponit, ubi brevem summam primum simplex expositio, deinde etiam prolixa et florida sequitur. Primum enim brevissime proponit:
O Meliboee Deus nobis


590. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1012 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sanguini insidiantur, et propriae animae laqueum abscondunt. Ea est ratio omnium iniustum lucrum praedamque quaerentium. Nam sui domini vitam avaritia rapit. Haec ideo prolixius addidi, quia nulla mihi versio in proximis lineis satis facit, tametsi ego aliquid paraphraseos adiecerim. Talia sunt duo exempla Gen. 2. Primum enim breviter proponit bimembrem propositionem: Plantavit quoque Dominus hortum in Eden ab Oriente, et posuit illuc hominem, quem finxerat. Mox vero exponit, tum quomodo hortum plantaverit. Fecit enim germinare Dominus, etc. tum qua ratione et


591. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1014 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

β et meditantur garriuntque frustranea? Explicatio: α Nam consistunt quidem reges terrae, et principes simul conspirant contra Dominum et Christum eius: β garriunt vero stulta indignatione talia: Disrumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Talis expolitionis sunt plane innumera exempla in veteri ac novo Testamento, quae ex proposita regula et exemplis facile ab attento lectore observari possunt. Aliquando etiam tertio sic iterantur aut exponuntur


592. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1016 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alia exempla Anacoluthi, seu male sequentis aut respondentis etiam hoc Terentii: Nos omnes quibus est obiectus alicunde labor, priusquam id rescitum est, lucro est. Nos omnes, Lucro est, non consonat. Dicendum esset, Nobis omnibus lucro est, vel nos omnes id in lucro habemus, aut censere debemus. Talia sunt prorsus innumera in Sacris: ut Matth. 7, Quis vestrum est homo, quem si petierit filius panem, num serpentem dabit ei? pro, qui, si filius petierit panem, det ei serpentem? Matth. 7, Omnia quae vultis vobis fieri, sic facite eis? Ibidem, Omnis qui audit sermones istos, assimilabo eum


593. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1037 | Paragraph | SubSect | Section]

legati Rom. initio secundi belli Punici Carthaginensi senatui bellum ac pacem in sinu togae ostentantis. Sic Tuscus tristia responsa legatis daturus, atrox aliquod cruentumque exemplum caedis alicuius eis proponit ante oculos, aliquando etiam capita cruenta in mensam edentibus mittit. Talia sunt etiam tum visiones ac imagines rerum futurarum, promissionumque ac minarum Dei propositae, aut solis prophetis, aut etiam omnibus hominibus: item illa prodigiosa opera prophetarum, quibus futura depinxerunt. Huc referre possis etiam Sacramenta, quae sunt quaedam visibilia ac realia


594. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1041 | Paragraph | SubSect | Section]

quo male detorto contra veritatem abutantur. Illa quoque in eo Christi dicto evidentia est, quod similitudo ducta est ab ovibus sui pastoris vocem agnoscentibus et sectantibus. In hoc vero studio evidentiae ac repraesentationis verborum activorum, nihilominus illud sciendum est, quod talia verba non tam active de praesenti actione, quam habitualiter de continuata natura aut proprietate accipienda sint: Qui ex Deo est, non peccat, nempe non tantum iam praesenti ac externa actione, sed etiam interna et simul perpetua proprietate et vita. Evidentem rem facit, cum


595. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1042 | Paragraph | SubSect | Section]

vocem, et clamare: surgere, et abire. 1 Ioan. 1, Quod vidimus oculis nostris, et manus nostrae palpaverunt. Phalereus dicit repetitiones sistere ante oculos, et praesertim verba ficta, quia rei naturam imitentur: quale est apud Paulum, Cymbalum alalazon tinniens, a sono fictum. Talia sunt valde multa in Hebraea lingua, quae maximo studio ipsarum rerum naturam sectatur, ad easque sese attemperat tum in singulis nocibus, tum et in tota oratione. ΠΕΡΙ ΜΕΣΤΩΣΕΩΣ, SEU DE PLENITUDINE


596. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1046 | Paragraph | SubSect | Section]

cum serpente. Sic ingentes res continent illa brevissima, hominem esse conditum ad imaginem Dei: et post lapsum, Adamum mortuum et nudum genuisse liberos ad suam imaginem, nempe non Dei. Septimo, docet Phalereus brevitatem aptam esse symbolis et sententiis, eisque multa amplecti. Talia sane brevissima dicta, sunt plurima in Scriptura, quae vel per quandam Synecdochen, vel quasi symbola quaedam res amplissimas continent. Ad horum posterius possis proverbia referre: ut, Incidit in foveam, quam fecit: Medice, cura teipsum, et similia. Item quaedam quasi notae rerum: ut, Canis


597. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1046 | Paragraph | SubSect | Section]

dicta, sunt plurima in Scriptura, quae vel per quandam Synecdochen, vel quasi symbola quaedam res amplissimas continent. Ad horum posterius possis proverbia referre: ut, Incidit in foveam, quam fecit: Medice, cura teipsum, et similia. Item quaedam quasi notae rerum: ut, Canis non mutiet: Audienti talia, tinnient ambae aures: Clamor Sodomae in caelum ascendit. Soliti sunt quoque veteres brevissimis sententiis res maximas complecti, ut tanto facilius memoria teneantur. Sic sunt illae gravissimae sententiae de peccato originali: Cor et figmentum cordis humani est malum inde ab


598. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1046 | Paragraph | SubSect | Section]

ut est illud 1 Timoth. 1, Fidelis sermo et omni acceptione dignus est, quod CHRISTUS IESUS venit in mundum, ut peccatores salvos faciat, etc. Sic est illud praeclarum ac rotundum dictum Tit. 2, Illuxit gratia Dei salutifera omnibus hominibus, erudiens nos, etc. Talia brevia, sed multa complectentia dicta passim in Scriptura reperiuntur. Sic sunt Hyppocratis Aphorismi, et totus Catechismus in Ecclesia, atque adeo multi Psalmi. Ad synecdochicas porro sententias possis referre praecepta Decalogi: In semine tuo benedicentur omnes generationes:


599. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1046 | Paragraph | SubSect | Section]

applicatio: Sicut in magna domo sunt vasa varia, ita varia in Ecclesia sunt etiam vasa aut homines, etc. Si quis igitur seipsum mundaverit, etc. Decimotertio, valde variae Eclipses vocum, locutionum ac sententiarum subinde occurrunt: verum plerunque tantum talia omittuntur, quae non difficulter ex sensu et contextu subintelligi possunt. de quo in cap. Eclipseos prolixius actum est. Decimoquarto, aliquando una sententia servit tum


600. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1049 | Paragraph | SubSect | Section]

ovis, peregrini et similium rerum diligenter expendere, et in natura vere pii hominis investigare. Sic cum dicit Christum esse agnum Dei, esse vitem, esse tegmen contra solem, pluviam et frigus: vult te illarum rerum proprietates expendere, et in Christo similia quaedam observare ac considerare. Talia sunt innumera, ubi indicata unica voce re quapiam, non aliter nobis magnam rerum sciendarum copiam suppeditat, quam si data in manus scheda aut alio libello diceret, ibi eum illa omnia plenius diligenter considerando cogniturum, quae ipsa unico verbo subindicasset. De usu quoque


601. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1053 | Paragraph | SubSect | Section]

ut opinor, a vero sensu aberrabis. Nec videtur ociose eo loci proferre illud adversariorum iudicium. nam cum utraque ad Corinth. Epistola multum dignitatis ac gravitatis, aut etiam granditatis habeat, non caret simul praeceptoria austeritate et efficaci sermone: quin et eo ipso loco praecedunt talia, quae et minacem austeritatem, et vinum potentemque sermonem complectantur, quibus commode istam censuram subiicit. Quae ideo addam, ut et occasio et simul exemplum istius dicti cognoscatur. Inquit igitur: Caeterum ipse ego Paulus obsecro vos per lenitatem et mansuetudinem


602. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1056 | Paragraph | SubSect | Section]

Vellem autem adesse apud vos nunc, et mutare vocem meam, quoniam inops sum consilii de vobis. Sic 2 Cor. 2, Ex multa anxietate et oppressione cordis scripsi vobis per multas lachrymas, non ut tristicia afficeremini, sed ut cognosceretis charitatem, quam habeo abundantissimam erga vos. Talia sunt passim innumera loca in eius Epistolis. Verum de Paulina eloquentia postea plurium censuras adscribam. De Pauli summa brevitate disservi in Capite, ubi de Brevitate agitur. De eiusdem absolute pronunciatis, secundum quid intelligendis, itidem alibi dictum est: ut sunt, Omnia


603. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1056 | Paragraph | SubSect | Section]

venit. 1 Cor. 1, Qui nos confirmat Deus: id est, Deus est is qui nos confirmat in Christum, et unxit. Sic 1 Cor. 4, Deus qui iussit fulgere lumen ex tenebris, qui fulsit in cordibus nostris: id est, is qui fulsit. Sic mox sequente capite: Porro Deus, qui nos ad hoc ipsum condidit: sub. est. Talia complura apud eum reperiuntur. Aristoteles dicit Rhet. 3, vel maxime pertinere ad Graecismum, ut Coniunctiones μὲν et δὲ, recte sibi invicem correspondeant. Quare quidam literati hoc tempore Paulum


604. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1064 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt vera, conducunt: sed etiam ad bene vivendum plurimum tribuunt adiumenti. His quippe utentes praepositi Ecclesiarum, castam virginem quam despondit Christo, moderantur, et ad spiritualem perducunt decorem. His etiam supervenientes ei infirmitates repellunt, et reductam custodiunt sanitatem. Talia nobis imperitus ille medicamina comparavit, et tanta virtute nobilia: quorum quidem experimenta bene norunt, qui his utuntur assidue: et quantum eius circa haec studium fuerit, ex his quidem quae diximus, potest esse manifestum, etc. Verum quando quidem hactenus satis


605. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1076 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur Scripturae loca varie vehementerque urgentia et celebrantia bona opera, quibus simplices ac imperiti ob inscitiam sacri sermonis decipiuntur, ut cogantur aliquid eis in nostra salute peragenda tribuere, et non soli gratiae innitantur. Huc accedunt Pharisaei seu iustitiarii et operarii, qui talia dicta importunissime contra gratuitam iustificationem urgent, sicut et olim Pharisaei contra Christum et Apostolos factitarunt. Quare videndum est diligenter, quo fine, ratione aut sensu a Spiritu Dei in unoquoque loco opera praedicentur. Ac in primis observandum est diligenter discrimen


606. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1080 | Paragraph | SubSect | Section]

ut post calamitosam vitam Lazari sequitur felicitas aeterna, igitur propter illam salvatus est. contra autem post Divitis splendidam ac lautam vitam sequitur damnatio, igitur propter illam damnatus est. Quare non sponte debemus nos in omnes calamitates praecipitare, et omnia commoda fugere. Talia innumera exempla ac dicta in Sacris reperiuntur, unde isti ita ruditer aut etiam violenter suorum operum merita dignitatemque extruere conantur. Ut est etiam illud Isaiae: Desinite malefacere, et discite benefacere. Post quod dictum mox sequitur promissio mundationis a peccatis. Respondeo:


607. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1082 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus publicanus sit iustificatus: sed esurientem, ac sitientem laborantem ac oneratum peccatis ad Christum confugere, ut ab eo reficiatur. Non ergo legale, aut (ut ita loquar) operarium dictum est: sed Evangeium, et Evangelica gratia aut fidei iustitia, non operum ibi describitur. Talia sunt plane in numera Scripturae dicta ac sententiae, quae cum prima specie videantur imperitis legalia esse, operumque iustitiam praedicare: revera tamen Evangelica sunt, gratiamque Christi praedicant, et imputativam seu gratuitam Christi iustitiam offerunt. 38 Semper quaerunt


608. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1082 | Paragraph | SubSect | Section]

ignem ac gladium in terras, seu causam esse omnium dissidiorum, sicut ipsemet Dominus fatetur, inquiens: Non veni mittere pacem, sed gladium ac ignem. Veni namque separare, etc. Sic fides, verbum ac sacramenta dicuntur salvare nos: et credentes dicuntur etiam montes transferre, cum talia solus Deus faciat, fide tamen apprehensus et exoratus. Psalmo 119, Iudicia tua adiuvabunt me: id est, Tu ipse per et secundum verbum tuum. 1. Corinth. 7, Quid scis mulier, si servabis virum: id est, praebebis aliquam occasionem tanto bono, dum eum tum honesta vita, tum et piis colloquiis


609. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1086 | Paragraph | SubSect | Section]

At impia Papisticaque Postilla Maioris vult inde probare, fiduciam perfectae dilectionis necessario afferendam esse ad extremum iudicium, aut nos ibi damnandos esse. De quo impio errore et foeda praedicti loci corruptione dixi prolixius in Latina refutatione eius, et etiam in praecedente parte. Talia sunt plane innumera loca, ubi operarii prorsus invertunt dicta gratiae in sententiam operum ac meriti. 31 Nobile illud iustitiae vocabulum a Papistis tantum legaliter aut iuridice accipitur de qualitate suum cuique tribuente, et plurimum, atque adeo etiam ipsam salutem aeternam


610. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

Remitte remitte, ad thronum gratiae confugerimus, certo simus ab accusatione ac damnatione legis liberandi. In applicatione ergo et actu subinde iteratae imputationis alienae persolutionis sumus liberi a legis exactione, non in perpetuo quodam habitu velut qualitate. Qui vero talia Scripturae et Theologorum dicta intelligunt tum de perpetua quadam et habituali liberatione ab accusatione ac damnatione legis, tum etiam porro de cassato abolitoque omni dominio, iure institutioneque legis super novum hominem aut renatum: illi prorsus in Papisticum, aut etiam in multo


611. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1096 | Paragraph | SubSect | Section]

gloriantes se esse sanctum ac benedictum semen Abrahae, vocat progeniem viperarum: id est, pessimae ac perditissimae naturae homines, sicut et filios diaboli, indicantes ipsam imaginem diaboli, aut ceu alludentes ad dictum Gen. 3, Semen serpentis pugnabit cum semine mulieris. Revera autem talia dicta originalem malitiam inde ex utero materno allatam significant: sicut viperae etiam in utero matris saevae sunt, eumque perrodentes prodeunt. Fuerunt ibi scorpiones venenatissimi, qui in Germania non sunt, sicut nec verae viperae: ideô Christus ait, Luc. 10: Do vobis


612. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1103 | Paragraph | SubSect | Section]

reperta: quae itidem ruinam Babylonicae monarchiae modumque capiendae tantae tamque munitae urbis praedixit: ut etiamsi antea Cyrus verum Deum ignorasset, per haec tamen ipsa converti potuerit. Talia sunt plurima Scripturae loca, quae commodissime ex gentilium historiis ac scriptoribus cognoscuntur: cuiusmodi etiam est tota descriptio Palaestinae circumstantiarumque regionum et Chaldaeae et Aegypti, quae non inutiliter ex Strabone aliisque cognoscuntur. Quo vero id magis credatur,


613. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1103 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam etiam ex pueri lotio chrysocolla conficitur: in medio quidem lacu, iure huiusmodi res accidit. Ignis enim ac bituminis fons ac multitudo in medio est, quanquam et flatio sit in ordinata: quoniam ignis motus non habet ordinem nobis manifestum, quemadmodum et multum aliorum flatuum. Talia etiam apud Appolloniam Epiroticam eveniunt. Quod autem regio ignea sit, permulta alia signa afferunt. Nam et petras asperas exustas circa Moasada ostendunt, et multis in locis praerupta, et terram cinerulentam, et picis guttas ex petris distillantes, et flumina foetido odore efferventia, et


614. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1140 | Paragraph | SubSect | Section]

καὶ τῇ δυνάμει, ὥστε μηκέτε τοιαῦτα ὄντα, οὐ λεκτέον τὰ αὖτα εἶναι, ἀλλ' ὁμώνυμα. Hoc est: Omnia opere suo definiuntur et potentia aut viribus. Quare cum non amplius sunt talia, non sunt dicenda eadem, sed tantum aequivoca. Id est: Cum omnia sint divinitus condita ad certos utilesque fines, opera aut officia, idoneisque viribus ad ea praestanda sint instructa: si vires illas amittant, eaque sibi divinitus imposita opera aut munia praestare ultra nequeant, non


615. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1143 | Paragraph | SubSect | Section]

et reliqua in aeternum ignem abiiciat: qua ratione etiam impium dicitur Deus facere ad diem malam, aut ad tristem poenam. Praeterea possis obiicere, An'non etiam accidentia hominis Deus initio condiderit? An'non etiam haec ipsa accidentia hominis nativa ex parentibus in liberos propagat et servat talia, qualia sunt, sive bona, sive mala? neque tamen propterea concedent Deum esse authorem peccati. Verum instant isti iterum importune, separandum esse omnino hominem ab eo malo, quod ab extra a diabolo accessit, aut veluti venenum quoddam infusum est. id enim non esse ipsam hominis


616. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1145 | Paragraph | SubSect | Section]

quam videlicet ille crearit aut fecerit. Ita videmus istos, dum absurda quaedam veritati obiiciunt, in medio illorum versari. Quod si anima rationalis non est causa ac fons omnium peccatorum actualium, sed quoddam externum accidens: cur igitur accusatur a tota Scriptura, quae illi talia peccata tribuit? Cur etiam propterea a Deo damnatur aeterno exitio, ut et supra dixi? Ex hisce et aliis plurimis tum Scripturae testimoniis, tum etiam inde deductis argumentis, liquido patet, illum fontem mali et peccatorum actualium, illumque regem regnantem in homine ad omne


617. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1167 | Paragraph | Section]

ex episcoporum scriptis, sive nostrorum, sive Hilarii. Primo, quia hoc genus literarum ab autoritate Canonis distinguendum est. Non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter senserint quam veritas postulat, etc. Talia innumera dicta sunt in patribus, quod sola Scriptura sit certa norma veritatis. 15 Quis verô ex omnibus patribus, usque pene ad nostra tempora, diligenter totam Scripturam interpretatus est? Loquor de ipso textu, de sermone et toto scripti corpore: non de qualibuscunque


618. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1170 | Paragraph | Section]

aut alioqui incertae fidei homine. In hoc porro genere non tantum Ecclesiae credimus, sed et Iudaeis, saltem de veteri Testamento: quin etiam suo quodam modo et Mahometo ac Turcis ac Iudaeis de novo Testamento. Testantur enim et ipsi de Christo, quod certo fuerit talis aliquis magnus propheta, qui talia quaedam docuerit et fecerit, etc. Quorum testimonium, qualecunque est, vel ob hoc multum valet, quod in hanc partem non possunt esse suspecti, tanquam in gratiam nostri aut religionis huius quicquam falso testentur, iuxta proverbium de domestico teste, etc. Verum


619. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1179 | Paragraph | SubSect | Section]

Dicet aliquis forsitan, quomodo Christi praecepta mutabuntur authoritate Ecclesiae. ut sint tunc obligatoria, quando Ecclesiae placuerit? Dico, nulla esse Christi praecepta, quam quae per Ecclesiam pro talibus accepta sunt: ut praehabitum est. Si igitur constat Ecclesiam illa praecepta, ut talia, laudare: illi, ut Christi praeceptis obediendum esse nemo ambigit. Si vero circa praecepti intellectum, et eius expositionem diversitas concurrit, aut ex loco, aut tempore: hic intellectus laudatus


620. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1185 | Paragraph | SubSect | Section]

Apostoli praedicaverunt, Patres observaverunt, confirmarunt Martyres. Sufficit dicere: Sic edoctus sum: (sane, si verbo Dei certo ac scripto sic edoctus es.) Et D. Athanasius de consimili re sermonem habens ad Epictetum Corinthiorum episcopum, perhibet: Hoc solum modo respondere ad talia, et dicere sufficit, quod ista non sunt catholicae Ecclesiae, neque ista Patres nostri senserunt, et ante hos sanctissimus Lugdunensis episcopus Irenaeus, qui fuit secundo Christianae religionis seculo, Anno scilicet a Christi natali die centesimo quinquagesimo: Si qua, inquit, disceptatio


621. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1191 | Paragraph | SubSect | Section]

sacerrimi Patres manifestissima praxi, re aut facto ipso, se supra verbum Dei, et ipsum Deum efferunt, ac spiritum S. mendacii arguunt. Ille enim et uno nomine et definitione, ingeminatisque descriptionibus vere peccatum esse originalem corruptionem asserit. At isti omni talia dicenti anathema decernunt, Cogita tu Christiane lector, qualemnam Religionem ab eis expectare possis. In altero decreto eiusdem sessionis, sic de officio Episcoporum decernunt. Quia vero Christianae Reipub. non minus necessaria est praedicatio Evangelii, quam lectio,


622. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1196 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Et si sub utraque pia est, altera certe est impia: ac contra. Si enim aliter se res haberent, ut contradictoria simul vera esse ac existere possent, tolleretur omnis certitudo, atque adeo etiam ipsa rerum natura prorsus everteretur. Denique pugnabunt tales communicantes secum ipsi, cum talia profitebuntur. Impossibile enim est, unam mentem contrarias, aut etiam contradictorias sententias simul intelligenter concipere, et pro veris habere. At isti iubentur plures contradictorias sententias simul profiteri: ut sunt, Communio sub una specie recta, pia ac salutaris est: Communio sub


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.