Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sua

Your search found 5170 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 269-287:


269. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

indictae et uota publice priuatimque suscepta si status rei publicae integer maneret. Tum patres rogati conueniunt, fit frequens Senatus, graues atque uariae sententiae dicuntur. Tandem nihil potius in re fore decernunt quam eligere probatissimum imperatorem qui et auctoritate sua labantes ac fractos animos sociorum et subditorum confirmaret et uirtute atque animi magnitudine tanto hosti obuiam iret. Fit Senatus decretum ut Nicolaus


270. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sine mora nauem conscendit intraque paucos dies fauonio flante Venetiis soluit prosperaque nauigatione usus non post multos dies in Graeciam uenit. Postquam igitur ad eam prouinciam delatus est, nihil antiquius ratus quam fractos animos sociorum praesentia sua atque oratione confirmare, omnes insulas atque ciuitates Graeciae percurrit, benigna oratione ciuium deiectos ac prostratos animos erigit excitatque, affirmans non uera uirtute, sed dolo


271. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

non uera uirtute, sed dolo Othomanum Chalcidem expugnasse, qui tanquam latro ex insidiis inopinantes atque imparatos aggressus erat, breuique se effecturum ut Othomanus ad sua tutanda potius quam ad aliena rapienda uires atque animum intendat. Ubi satis confirmatos omnium animos perspexit, nauigationem Euboiam uersus dirigit. Iamque fretum quod Euboiam a continenti diuidit intrauerat quom offendit Nicolaum


272. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

primum ad Romanum Pontificem, deinde ad regem Ferdinandum, quatenus eos monerent suaderentque ut ad opprimendum communem hostem pestemque perniciosissimam christianae religionis animum atque uires intendant. Pontifex accepta benigne legatione, se pro uirili sua non defuturum promisit. Ferdinandus quoque rex summo studio nauare operam in annum futurum pollicitus est. Imperator etiam misit nuntios cum litteris et ad magistrum Rhodiae religionis et ad regem Cyprium, ut uere ineunte bello se praeparent, nauesque ex


273. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ignique cuncta deuastantes. Itaque depraedatis omnibus, maxime tapetis onusti, ad naues redeunt. Nam in his locis mulieres praecipue sunt operariae tapetorumque textrices, quae non solum ad usum, sed etiam ad mercaturam operam suam exercent. Homines pauci, praeter aliquot mulieres, quae asportandi sua cupidae non aufugerant, capiuntur. Allata sunt imperatori hostium capita absque numero; hostes uiui in proelio capti quam plurimi. Ex nostris desideratus nemo, sagittis uulnerati ad quinquaginta sunt. Quarta deinde die ad quendam locum Cariae, qui nunc


274. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

macte uirtute, ad reliqua agenda strenue perge. Ego autem (ut par est hominem religiosum) supplici oratione deum optimum maximumque precabor, ut tibi felices successus tribuat. Copias uero quas adduxi tuum imperium sequentur . Venit ad eos et regius dux: ipse enim cum sua classe aderat. Itaque, simul collocuti, Samum diuertunt, ibi deliberaturi quid potissimum agendum sit. Samos insula deserta est; olim ob fertilitatem


275. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

deturbare tentant, multos uulnerant ac interficiunt. Oppidani etiam bombardis et aliis missilibus in nostros pugnant. Nonnulli saucii ex nostris cadunt, atrox pugna ubique committitur. Legatus obequitans instat, hortatur, ut rem strenue gerant obtestans. Praefecti quoque nauium omnes pro uirili sua operam nauare student, et munia sibi demandata strenue exequuntur. Erat in urbe mulier christiana, Illyrica natione, multis annis in seruitute uitam degens, quae, per muros discurrens, sicubi nostros cessare ac remisse rem agere animaduerterat, increpabat: Quid


276. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

inde exacta, facta etiam portione pontificiis ac regiis militibus, diuiditur. Inde soluens imperator cum tota classe ad Naxon insulam uenit: ibi enim onerariae naues pane onustae ex imperatoris iussu classem expectabant. Et quoniam autumni ultimum tempus erat, regius dux accepta missione cum sua classe domum profecturus recessit. Pontificis legatus cum imperatore nostro, antequam hiems ingrueret, aliquod egregium facinus edere statuunt. Edoctus enim erat imperator Smyrnam, urbem Ioniae opulentissimam, male munitam esse. Cuius maxima pars murorum ob uetustatem


277. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

capitur, uinctusque ad subassam perducitur. Subassa uero, tanti facinoris patratorem interficere non sui officii esse ratus, Antonium et comites ad Othomanum, principem suum, misit. Quem coram se adductum Othomanus interrogat qua sua iniuria, quoue hostium beneficio in se tantum facinus committere ausus erat. Tum Antonius intrepidus: Quasi uero nescias te omnes bonos, communem pestem omnium gentium, iure persequi debere! Tu enim omnes principes tibi conterminos nulla data occasione patriis regnis expoliasti;


278. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dedit. Imperator cum tota classe Cypro soluit, deinde ad Ciliciae litora, Seleuciae proxima, uenit, ubi tunc Caramanus, obsidendae Seleuciae gratia, castra habebat, in portumque Sancti Theodori nunc appellatum cum sua classe se contulit. In hoc loco olim Veneris oppidum fuit, propter opportunitatem loci frequens piratarum habitatio; nunc etiam fanum Veneris extra oppidi ruinas in litore maris extat, mirae magnitudinis, quadrato lapide egregie aedificatum. Hic Cassambeg,


279. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et ab amicis litteras acceperat, quibus certior factus erat successorem propediem sibi designatum iri. Ibi expectare statuit Senatus decretum, quo domum reuocaretur. Legatus Pontificis cum duabus triremibus (nam reliquas octo ne uidimus quidem), et regius dux cum sua classe, Graecia soluentes, in Italiam se conferunt. Coriolani Cepionis Petri Mocenici imperatoris gestorum liber tertius Iacobus, rex


280. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad quem coniurati conueniunt. Andream ob auaritiam a militibus, quibus mercedem non soluerat, occisum narrant: se in fide reginae et in Venetorum amicitia mansuros affirmant; praetorem rogant, ut Senatui Veneto et imperatori scribat Andream sua culpa a militibus mercenariis, quos stipendio fraudauerat, interfectum esse. Se quoque oratorem Venetias et ad imperatorem mittere uelle dicunt, qui et fidem eorum integram regi suo cum matre, et amicitiam perpetuam Senatui Veneto polliceatur. Praetor, tametsi eos


281. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et ad Senatum mittunt, quibus continebatur Andream a militibus propter eius auaritiam occisum, se cum filio regnum libere administrare, omnesque sibi fidos ac dicto oboedientes esse. Nam regina, tyrannide oppressa, omnia ex tyrannorum uoluntate agebat, et haec non ex sua, sed ex coniuratorum sententia scripserat. Deinde tyranni sibi fidos ac scelerum conscios arcibus praeficiunt. Et quoniam in aerario nihil pecuniarum erat, tyranni multa uasa regis argentea conflant, satellitibus suis stipendium daturi nummum


282. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Quarta post die Soprantius legatus cum octo triremibus uenit, extra portum naues reduxit, nec ipse urbem intrare uoluit. Duo ex coniuratis accepta fide ad legatum ueniunt: Andreae auaritiam accusant, suam ac suorum innocentiam apud legatum approbare conantur, tunc se et sua omnia Senatui Veneto credituros pollicentur. Legatus, tametsi uerba factis non conuenire aduerteret, tamen, si consilio eos ad resipiscentiam reuocare posset, tentare statuit. Igitur coniuratis respondit Andreae caedem non publicam, sed priuatam iniuriam esse: eos,


283. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ac Epiroticis, de militibus praesidiariis, quae omnia imperator, admonitiones ducis ac Senatus superans, consilio ac diligentia sua iam fecerat. Hoc mirum: nam quicquid post mortem regis Senatus ad conseruationem regni fieri iussit, omnia imperator suo consilio praeoccupauerat. Etsi iam nihil quod ageret relictum erat, tamen ex Senatus decreto Cypri manere et successorem expectare ei


284. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Soprantium legatum, qui etiam ex Senatus decreto in expeditione terrestribus copiis praeesse iussus fuerat, cum decem triremibus ad praesidium regni Famaugustae manere iussit. Ipse reginam adiit, quam benigne allocutus, Venetorum potentia et opera sua regnum a tyrannis liberatum eique restitutum esse dicit. In posterum etiam, si opus fuerit, et Senatus nomine et suo, maiora promittit. Regina collaudato imperatore Senatui Veneto et imperatori gratias agit, ipsum


285. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

superiori anno, iam uirum, in locum illius Bassae, qui in Persico proelio occubuerat, ad summum magistratum prouexit. Cui ad octo milia Ianizaros ex sua cohorte et centum opifices ad fundendas atque exercendas bombardas dedit. Bassa omnes duces prouinciarum quae citra Hellesponto sunt Othomanoque oboediunt ad se uocat, uti quisque cum suis copiis adsit iubet. Quingentos camelos, qui aes deuehant ad


286. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

rem difficilem fore cernebat, quoniam ualidissimus hostis omnes aditus firmis praesidiis occupauerat. Imperatores lectis litteris ad Leonardum ut rem acceleret cum Iuano scribunt. Leonardus sua diligentia omnia expedierat, et Iuanus non paruam manum peditum, quibus Georgium, fratrem suum, praefecit, collegerat. Leonardus, praeter quattuor naues, quas ipse fabricauerat, fluuiaticas lintres triginta instructas et bene armatas in classe habebat.


287. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ei abscidit, quod in nauem rediens ante pedes ducis magna cum laude proiecit. Interea magister classis cum sua expeditione ad pontem uenit, sed, cum nec transire pontem, nec hoste prohibente destruere posset, sagittis tantum et glande plumbea Turcos pontem tuentes uulnerabat. Igitur, cum nostri duces frustra conatus fieri aduertissent, signo receptui dato ab incepto


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.