Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sua

Your search found 5170 occurrences

More search results (batches of 100)
First 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3011-3023:


3011. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

machinae feliciter elusae sollicita patrum ibi degentium cura, ex praesidio Cinaloae (quod prope iacet) satellitibus advocatis, compressa malevolorum audacia exstinctaque in patres odia, patefactis malorum insidiis pacifica rediit administrandi eosque pie edocendi consuetudo. Nec sua defuit Tarahumaribus 15 malitia. Eodem enim anno circa mensem Octobris, quo totum iam triticum collectum, cessantibus pluviis, (quae hic a Iulio usque Octobrem durare solent) ubi et tellus revirescit, pacate Indi 16 vivere videbantur. In


3012. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

curam habebat, in Papigochic ac demum nocte sequenti ad Sancti Borgiae pervenit, timor addidit alas, et timere debuit et fugiendo non tam suae, quam suorum vitae consulere (Rector erat). Eo mox sequenti nocte pater belga, qui in Papigochic residebat, advenit, quatociusque et nos quivis ex sua Missione advocati, ne incauti ab ingratis opprimeremur 19 ac morti traderemur. Congregatis iam patribus proditae 20 hostium insidiae 21 nobis patefieri, meditatae mortes proponi coeperunt et simul, ut in quattuor classes distinctae centuriae arcubus sagittisque


3013. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

mortem omnes paratissimi, sine magno labore (hanc enim quotidie et speravimus et speramus) ad omnia pro Dei gloria sustinenda alacres, nos ipsos Divinae consecravimus Maiestati, quia tamen non solum nostra inde dependebat salus, verum tot Christianorum ibidem viventium, tot Hispanorum pro salute sua operantium, status se se nostris objiciebat oculis, ut tot tantoque labore partos partus una finiet res 23 , qualiter avernalis ille Cerberus miseris hisce insidiabitur animabus, quam misero in statu Divina omnia periclitabuntur, quomodo calamitoso exitu tam feliciter coepta pro Dei


3014. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

pro Dei gloria studia corruent. Simul etiam perpendimus temporalia bona Serenissimi Regis argenti fodinas tot Hispanorum locupletia praedia et possesiones, quas 24 si semel occupaverint 25 perduelles, difficili via recuperari poterunt. † nimium 26 cura sit parta sua 27 † cuivis facilius enim custodiuntur, quam iterum recuperantur. Haec dum maiora 28 severitate commendata Angelorum Reginae sanctissimis patronis pericula 29 perpendimus, venit nuntius, laetiora praedicit, nec tanta esse ut timemus mala. Quamprimum 30


3015. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

omnem proditorem 34 veritatem eludebant, ut ipsis potius parcendum, quam in eos severius agendum iudicaverimus. Leges tamen novae statutae, correptiones adhibitae aliaque omnia, quae ad emendationem videbantur idonea, ibidem sancita. His peractis quisque ad sua reversus, licet certi fuerimus de aliqua habita intentione mala, Deo omni commisso negotio suos, ut reverendus pater in Christianis moribus instruebat. Haec ocassione novi Mexici dicta. Versus Orientem immediate habet hos populos particulares ante Floridam novam, Franciam novam et Regnum


3016. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

aut per culturam cibum quaerant. Licet per vestium et necessariorum amore ferantur, malunt tamen simplici lanea veste tegi, quam mulieres ruditer conficiunt, quam industria manu aut cura 74 , quae in frequenti gallinarum oviumque procreatione est, fatigari; sua cuique libertas et, etsi in publica peccata aut carnis vitia, deceptiones erumpant, non puniuntur ab invicem. Modum enim gubernandi et vivendi animadverti hic esse omnia dissimulare, omnia naturali inclinationi permittere. Timent enim se corripere invicem; gubernator timet subditum, parens


3017. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

educatio, nec maiores coram minoribus et econtra cantus impudicos cantare verentur, at 76 imo similia exercentes inennarrabili consolatione, audiunt et vident. Praecipue vero 77 ad ebrietatem, tam miserabili instinctu impelluntur, ut non sit modus eis vinum prohibendi. Sua sibi festa constituunt, et, quia palam coram patribus aut, ubi vivunt, similia facere non audent, uno alterove milliari procul in condicto sibi loco senes et iuvenes, vetulae et puellae conveniunt obscaenosque inter cantus vino se se tantum 78 replent, ut mortuorum instar ibi iaceant.


3018. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

cum laude administraverat Pater Angelopoli natus, qui primus has in terras intraverat. Magis versus septentrionem aliae quattuor novae sunt. Una Sancti Michaeli Tutuaca dicta, ubi commixiti Tarahumari Tepeguanis vivunt. Quae gens sit haec Tepeguana fuse describit Pater Andreas Perez de Riba in sua Historia missionum Cinaloae. Alia Sancti Nicolai Jepomera. Alii duo patres Indis expectantur, qui alias duas missiones novas administrent. Hae septem novae sunt pauperes. Sancti Borgiae et Raphaelis inter has ditiores, quattuor novae pauperrimae. Tutuacam primus ego administrare coepi et iam


3019. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

mulis vel curribus usque Paral transmittit, unde post ipsi in suis mulis ad suas missiones adferri curant. Nec desunt in Paral pii zelosique Hispani, qui eleemosynis patres adiuvant. Et haec omnia et plura sunt necessaria, ut indi et praedia conserventur 117 . Quivis enim familiam in domo sua habere debet et eam sustentare. Et, ut maior noticia missionum harum habeatur, sciendum, quamlibet missionem habere gubernatorem suum indum, suum capitaneum, officiales et cetera ut supra de mea missione. A gubernatoris mandatis dependent omnes, hic a patris. Ex officialibus bacciliferi


3020. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

populum ad sacrum convocare, pueros ad doctrinam Christianam compellere debent ex officio. Pueri quotidie orationem dominicam cum salutatione Angelica symbolo Apostolico decantant, post decem praecepta Dei, quinque Ecclesiae, septem sacramenta, Salve Regina et confessionem generalem recitant. Sua lingua tum Hispanico idiomate laudetur Sanctissimum Sacramentum et Beatissima Virgo sine macula concepta ac contritio decantatur. Sunt et alii pueri per modum ephebulorum in quavis missione, qui patri assistunt, in eadem domo cum patre vivunt, patrique serviunt in aliquibus octo, in aliis sex,


3021. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

et ut successu temporis mansuescant, Deum agnoscere incipiant, eum aestiment ac honorent, quo facto Deus se illis magis insinuare incipiat, ut paulatim cum aviditate verbum Dei audiant, bonique afficiantur, ut haec omnia ad maiorem Dei gloriam melius gubernentur, quatenus autem etiam patres sua spirituali consolatione non careant. Procul enim unus ab altero distat, adminimum 10 milliaribus, aliqui 14, alii pluribus ita, ut etiam per menses non possint convenire et confiteri. Ideo quotannis bis patres sub uno Rectore evocantur omnes ad destinatum locum et communem conferentiam, ubi


3022. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

Moris est etiam, ut ad solennes professiones patrum ex variis missionibus invitentur et in loco, ubi professio fit, celebratur festum praesentibus etiam Hispanis. Ante professionem ad oppidum Paral se conferunt, ibidemque more Societatis per triduum de more Societatis petunt eleemosynam. In sua missione, in qua primo ponuntur de ordinario solent diu manere, aliquando etiam toto vitae tempore, ni circumstantiae aliter exigant. Libera est praeterea ususfructus dispositio, acceptatio oblatorum ac etiam pro missis, pro qua plerumque unum solvunt imperialem, ex bonis missionis possunt


3023. Rattkay, Ivan. Relatio Tarahumarum Missionum... [Paragraph | Section]

fonte a nostris esse lustrata, ex quibus multi parvuli recentes 125 hac sancta aqua abluti in caelum transmissi. Templa 25 cum filialibus ecclesiis aedificata. Eadem saltem principalium missionum sacro supellectile ex munificentia Serenissimi Regis sufficienter instructa. Est et sua cuivis missioni campana, qua ad sacrum vocantur. Malae plurium uxorum consuetudines sublatae, idolorum superstitionumque usus prope extinctus, ebrietates propemodum et eliminatae, doctrinae christianae quotidie bis recitandae ratio introducta, multa gravissima inter se odia habita profligata,


Bibliographia locorum inventorum

Rattkay, Ivan (1647–1683) [1683], Relatio Tarahumarum Missionum eiusque Tarahumarae Nationis Terraeque Descriptio, editio electronica (), 9250 verborum, Ed. Ludwig Fladerer [genre: prosa oratio - relatio] [word count] [rattkayitarahum].


More search results (batches of 100)
First 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.