Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sua

Your search found 5170 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 573-579:


573. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

Sed nobis nunc de diuina essentia sermo est, non de natura humana. Mouetur itaque deus (ut dicebam) non hominum affectibus aut his, qui nobis sunt cum reliquis animantibus communes, quod utique absurdissimum esset: sed mouetur ille quidem effectibus (sic enim eos doctores sacri appellant) et sua quadam diuina et peculiari ratione, quam humana assequi mente uel difficile, uel impossibile sit: et quemadmodum probos homines et cum uirtute uiuentes diligit, ita malos ira et odio prosequitur: alioqui inter uitia et studiosas actiones nil interesset. Cur autem boni uiri malis


574. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

item commodis omnibus affluant, dicam paulo post: nunc, quoniam deo cure res nostras esse ostendi, prosequar cetera, que se continenter offerunt, ne instituti sermonis cursus intercidatur. Prospicit ergo, ut docui, summa illa et ineffabilis maiestas rebus humanis eisdemque pro sua diuina benignitate et prouidentia moderatur. Quod si moderatur, certe prodest. Si uero prodest, conuenit ut eas etiam diligat. Si autem diligit, quis mirari debet illam saluti hominum uoluisse consulere orbique huic nocte et tenebris offuso lumen celitus demittere? Errabant enim miseri


575. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3v | Paragraph | Section]

hominem fortune ictibus concussum aspexerit credatque iustitie et bonitatis sue coronam in celo esse repositam. Nam deus ipse immortalis (ut Seneca inquit) homines pro liberis habet: sed corruptos ac uitiosos luxuriose ac delicate patitur uiuere: quia non putat emendatione sua dignos. Bonos autem quos diligit castigat sepius et assiduis laboribus ad usum uirtutis exercet: nec eos caducis ac mortalibus bonis corrumpi ac deprauari sinit. Quod ipsum et a medicis quotidie fieri uidemus qui egrotis hominibus de quorum salute nulla spes reliqua est


576. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

elocutus est: Deus deus meus clamabo per diem: et nocte: et non exaudies me. Quia et circa horam nonam dici clamauit in cruce: Heloy Heloy lama Azabatani. Et hac nocte proxime preterita clamauit, id est orauit ad patrem: de qua ego oratione nunc loquor: Orauit, inquam, pro sua liberatione dicens: Mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste: et non exaudies ; quia (ut ostendi) exauditus non fuit. Peracta igitur oratione uenit ad discipulos: quibus a somno excitatis ait: Dormite iam et requiescite: ecce qui me tradet prope


577. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7v | Paragraph | Section]

omnis uiuacitas sedes suas: et quasi arcem quandam retinere uidetur. Ecce autem paulo post horrenda adesse prodigia: et subita rerum insensibilium mutatio: que opifici et parenti suo quibus poterant indiciis commiserari undique uidebantur: talesque et tantas Summi atque Optimi dei penas pro sua queque conditione deplorare: ut plane tunc diceres pietatem: que humanitatis propria est ab hominibus sese in muta corpora transtulisse. Tota namque terre ipsius moles late contremuit. et lapides terrifico quodam et inaudito prodigii genere scissi sunt. Sed et Sol per tres horas, quod


578. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

affectu prosequeretur? Cui igitur comparabo te uel cui assimilabo te filia Hierusalem: cui exequabo te: et consolabor te uirgo filia Sion. magna est enim uelut mare contritio tua. quis medebitur tui. plauserunt super te manibus omnes transeuntes per uiam. sibilauerunt et mouerunt capita sua super filiam hierusalem plorans plorauit in nocte et lachryme eius in maxillis eius. O si alicui ex nobis atque utinam mihi tante huic rei, tanto huic spectaculo adesse contigisset, cum deus mulieri, cum Rex ancille, cum maritus sponse, cum pater filie, cum natus parenti, cum Jesus


579. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

animus scilicet et euentus. Sed quis Judeorum animus fuit tunc cum Romanus ille Centurio latus Jesu Christi lancea confixurus erat? quis dubitat patres? Nempe ut feriret. Et quis fuit euentus? feriit: atque illico uidit percussor cum cecus antea fuisset. et iudei in tenebris et cecitate sua remanserunt: Statimque ex uulnere sanguis et aqua effluxit. Sanguis ad redemptionem nostram: Aqua ad criminum ablutionem O Reges. o duces. o principes: uos enim qui orbi huic misero cum fastu et superbia preestis. qui pupillos et uiduas et pauperes opprimitis: Qui luxu.


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.