Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quas

Your search found 2455 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 162-173:


162. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

urbem amissam recuperare possis . Nicolaus, nihil se agere uelle respondens alienis auspiciis, imperio se abdicat. Tum Mocenicus Nicolaum potius magnifice quam ex animo locutum, conatusque frustra fieri aduertit. Nam et copiae quas Nicolaus exposuerat, obtruncatis duobus praefectis triremium, in fugam uersae; aliquot etiam naues tormentis, quas bombardas appellamus, fractae atque perforatae erant, quae uix ne submergerentur se sustinebant. Itaque, amissa spe potiundae urbis, cuiuscunque generis naues,


163. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Tum Mocenicus Nicolaum potius magnifice quam ex animo locutum, conatusque frustra fieri aduertit. Nam et copiae quas Nicolaus exposuerat, obtruncatis duobus praefectis triremium, in fugam uersae; aliquot etiam naues tormentis, quas bombardas appellamus, fractae atque perforatae erant, quae uix ne submergerentur se sustinebant. Itaque, amissa spe potiundae urbis, cuiuscunque generis naues, subitario apparatu excitas, omnes dimisit. Et quoniam, iam transacta aestate, hibernum tempus appetebat, cum reliqua classe nauium


164. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uico Macedoniae a priuigno ei dato tunc manebat, inde, allocuti mulierem, terrestri itinere Bizantium se conferunt, ubi, salutato ex more gentis Turcorum principe, reliqua per internuntios agunt. Et cum de condicionibus non conuenirent, legati per litteras quas pacis condiciones Turcus offerret Senatum certiorem reddunt. Veneti reiectis conditionibus ex Senatus decreto legatos domum reuocant. Interim Franciscus Capellus febri correptus moritur.


165. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum imperatore conuenerant. Captiui autem omnes, quos naualis turba ceperat, quaestoribus traduntur, quos omnes posita hasta sub corona uendunt. Deinde pecuniam hoc modo distribuunt: primum omnibus ex naualibus, qui hostem captiuum adduxerant, tres aurei dantur, deinde impensae uictus equitum, quas praefecti nauium fecerant, soluuntur, reliqua pecunia aequis portionibus in naues diuiditur. Legatis uero, quantum singulae naues acceperant, duplum datur. Praefecti acceptam pecuniam, portionem tertiam sibi retinentes, reliquam inter naualem turbam pro condicione hominum diuidunt.


166. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

magis quam caeteri imperatores, operam nauasti, audaciamque rabidi hostis tua uirtute fregisti. Igitur macte uirtute, ad reliqua agenda strenue perge. Ego autem (ut par est hominem religiosum) supplici oratione deum optimum maximumque precabor, ut tibi felices successus tribuat. Copias uero quas adduxi tuum imperium sequentur . Venit ad eos et regius dux: ipse enim cum sua classe aderat. Itaque, simul collocuti, Samum diuertunt, ibi deliberaturi quid potissimum agendum sit.


167. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in praesens per autumni tempora colligendorum fructuum gratia remanserant. Nam, propter belli metum et excursiones, superioribus diebus in propinquis locis factas, mulieres ac pueros ad mediterranea loca abduxerant. Ad quas terras delatus imperator, binis excursionibus ex utroque latere promontorii factis, cuncta depopulatur, prostratis quaecunque igne aut ferro uastari poterant. Hic occisorum hostium, qui resistentes interfecti erant, allata sunt capita centum et triginta septem, caeterum captiuorum magnus


168. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

oratorem designant uirum patricium Iosephum Barbarum, aetate grauem et linguae Persicae haud ignarum. Tum omnia parata in tres naues magnas imponunt, quae, etsi remis aguntur, onerariae potius quam actuariae dicendae sunt. Habent enim Veneti huius generis naues multas, quas mercaturae exercendae gratia ad omnes prouincias quotannis mittere solent. Quibus paratis, orator Venetiis soluit, ac Cyprum uenit, ut inde commode, cum Usunasanus ad maritima Ciliciae aut Syriae uenisset, dona ei offerret. Fama


169. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tranquilla ac tuta esse omnia respondit, nec in praesens alicuius rei opus esse affirmat. Imperator tamen, inopinata etiam metuens, praeter illas triremes magnas, quae tormenta et alia dona regi Persarum mittenda aduexerant, duas alias addidit, quas praesidii gratia Famaugustae reliquit. Praefectis nauium mandat, uti dicto Cornarii audientes sint. Interim legatus Pontificis cum duabus triremibus ad imperatorem uenit, reliquas octo a quaestore, qui impensae faciendae gratia a Pontifice


170. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dux Cretensium imperatori, rumore quodam motus, scribit Cyprios animum sincerum non habere, atque res nouas moliri. Quapropter imperator Victorem Soprantium legatum cum octo trireniibus, praeter illas duas quas iam miserat, Cyprum mittit, ut uideret ne quid detrimenti regnum illud caperet. Victor absque mora Methona soluens praemissas triremes Cretae consequitur, Coriolano uti praecedat iubet, mandata ab imperatore accepta exequatur; se


171. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad Leonardum ut rem acceleret cum Iuano scribunt. Leonardus sua diligentia omnia expedierat, et Iuanus non paruam manum peditum, quibus Georgium, fratrem suum, praefecit, collegerat. Leonardus, praeter quattuor naues, quas ipse fabricauerat, fluuiaticas lintres triginta instructas et bene armatas in classe habebat. Est mons a sinu Risonum usque ad


172. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Bassa, cum aduertisset expugnatione Scodram capere non posse (et longo tempore oppidum obsidere non audebat, quoniam acceperat a Venetis ad se opprimendum magnos apparatus fieri), bombardas quas fuderat in frusta concidere iussit, ut aes camelis exportari posset. Erat oppidulum, Dagnum nomine, a Scodra sex milia passuum distans, quod nostri in aduentu Turcorum, quoniam male munitum erat, supposito igne succensum dereliquerant. Huius castelli


173. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

praeferre ausim. Nam hic non ut illi, qui uana ambitione inflati caducis honoribus inhiantes et ad propriam potentiam omnia referentes cuncta gerebant, sed christianae religionis et uero amore patriae captus, semper propriae etiam saluti publicum commodum praetulit. Nec dignitates ei defuere quas, quo uehementius fugiebat, citius consequebatur. Nam et ante imperium censuram integerrime administrauit princepsque in Senatu rogandarum sententiarum saepius fuit, et legationibus ad Pontificem et imperatorem Romanum plerunque functus est. Imperium


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.