Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: salute

Your search found 296 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 143-149:


143. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

eam rem urgerer: tum quod in eis locis consistant, unde ad patrocinium, Illustrissimae Magnificentiae vestrae excurrere non facile queant; tum vero, quod in eo genere fortunarum sint, quod principum virorum splendorem non perferat, ac umbra delectetur: quae autem publica sunt, et in communi, vel salute, vel ornamentis versentur Reipublicae (quo in genere Illustrissima Magnificentia vestra principem locum in hoc regno, a maioribus suis, haereditate et perpetua successione traditum tenet) ea ad me hominem privatae vitae deditum, ac litterarum studiis in umbra


144. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

res mea privata in eo discrimine posita sit, ut non nisi tuae Illustrissimae Magnificentiae beneficio, et tutela salva esse queat; verum enimvero, quod Reipublicae ea tempora esse, et cum eam tempestatem Regno impendere cernam; ut neque privatarum rerum quisque suarum ullam salutem, quae in salute publica consistant, sperare debeat. Publica enim tranquillitas privatorum tranquillitatem continet et fovet; calamitas Regni, privatas omnium fortunas, vel penitus evertit, vel gravius affligit. Et propterea, qui suas fortunas, suamque vitam quietiorem amant, publicae saluti invigilare


145. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

visceribus suis causa morbi extracta fuerit. Discordia, et contentionibus, vel ordinum, vel privatorum hominum desevientibus, hosti pares esse non possumus. Discordia enim, et nobis arma in hostem sumpta eripiet, et hosti viam amplissimam in regnum aperiet, nihilque unquam commode de salute Reipublicae nos cogitare permittet. Domesticam vindictam, non de hoste victoriam cogitabit: ac una cum adversario suo ab hoste victoriam cogitabit: ac una cum advesario suo ab hoste capi malet, quam de impetu suo aliquid remittere. Est enim civilis odii vis magna, implacabileque malum. Neque


146. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

ad vestros Optimates, quae vestra omnium interesse arbitratus sum. Hanc sane opellam cogitanti mihi, cui potissimum nuncuparem, cuius authoritate niteretur, tu primus occurrebas, et recenti memoria beneficiorum tuorum, et quod inter Optimates eminentem locum obtines, nullamque pro salute patriae non subeundam esse dimicationem putas. Aequum est igitur ut labor meus in primis desudet iis, qui de Republica bene merentur. Opto tibi omnia felicia. Cracoviae, die ii. Mensis Maii. 1545.


147. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 28 | Paragraph | Section]

Hungariae gravissimum vulnus Reipublicae Christianae inflictum sit, adeo quidem, ut altero pene oculo esse orbata videatur, partim quod adhuc ea integra, et postea rebus eius inclinatis, non postremam ipsius partem multos per annos curaverim, susceptis aditisque pro illius regni salute magnis laboribus atque periculis; tamen arbitratus sum, fore salubre vobis et frugiferum ad conservandum praesentem statum vestrae Reipublicae cognoscere; et quibus artibus Regnum illud adversus omnem vim externam, fortunaeque minas et impetus, per multas aetates firmum inconcussumque


148. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 43 | Paragraph | Section]

principem, quis non metuat? quem autem metuit, non oderit? Ubi hae perturbationes multorum procreatrices malorum dominantur; exulet benevolentia, fides, et virtus deserantur necesse est. Nullo autem firmiore vinculo Principis et popularium voluntates glutinantur, haerentque inter se diu summa cum salute ac dignitate Reipublicae quam illorum amore et observantia in Principem, huius vicissim in illos indulgentia et aequitate. Quae cuncta vobis rara felicitate video accidisse. Is enim Princeps dono quodam providentiae huic regno datus est; quo neque meliorem, neque sanctiorem, neque cui


149. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 52 | Paragraph | Section]

numero copiarum, libenter (credite mihi) ab ingressu finium vestrorum abstinebunt: nec se temere coniicient in manifestum discrimen ac certam perniciem, lacessendo gentem bellicosam, armatam, in defendenda libertate unanimem et concordem. Sic ergo decus vestrum et dignitatem una cum salute Reipublicae conservabitis: et qualem a maioribus accepistis, eandem integram et florentem relinquetis vestris posteris. Proinde capessite serio Rempublicam ac totis in illam viribus incumbite, dum tempus consiliorum est. Nam is sero sapit, quisquis sapit post factum.


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.