Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: salute

Your search found 296 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 79-90:


79. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nunc hoc nunc aliud placet, proposito semper labanti et instabili . Quod si ille qui bene institutus perseuerat usque in finem saluus erit, nonne is qui in uia uitę multiplex ac uarius est, procul erit a salute? Profecto nihil prodest corrigi, ubi contingit repente deprauari. Sed cętera percurramus, cum de isto inconstantię uitio abunde dictum est supra. Igitur neque ille fortis erit, qui timore perterritus delinquit | et dum uel rerum suarum uel corporis detrimentum


80. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

agentem inuenerit Dominus, super omnia bona sua constituet eum; ut qui multos fideliter docuit prudenter-que rexit, multis inter sanctos honorabilior magnificentior-que habeatur. charitatem etiam pręcipue amplecti debet sacerdos, ut cui uni commissa cura animarum est, pro earum salute, si ita casus inciderit, nec supplicia recuset | nec mortem metuat. Io10 Bonus enim pastor ponit animam suam pro ouibus suis. Idem pręterea justitiam omnem, quam alios docet, prior impleat, ne quod uerbis ędificat, si aliter ac


81. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nunquam noui uos. Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem! Tunc te nosse incipiet, cum ab eo scelere, in quo nunc obstinatus perduras, abstinere decreueris. tunc et gratiam conferet ut abstineas, et cum pro tua oraueris salute, uoti compos ut efficiare pręstabit. In tantum autem obstinatorum non acceptat orationem, ut etiam pro eis orare uetet, pręsertim si incorrecti inpoenitentes-que decesserint, quod Ioannes apostolus in epistola


82. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nec assumas pro eis laudem et orationem. Et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. Timeant itaque horum uerborum sententiam, qui in peccato persistere non timent. Quod si in scelere perseueraturum aliquem constaret, nemo fidelis pro salute illius orare auderet, nisi sibi licere arroganter crederet, quod non licuit prophetę. Nos uero ideo etiam pro obstinatissimis rogamus, quia nescii futurorum speramus ad poenitentiam redituros. Certum est tamen cassas uanas-que esse preces, per quas aliis id postulatur,


83. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uento mouetur et circumfertur. Non ergo ęstimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino. Ex his igitur, quę diximus, perspicuum est eos, qui uel de religione quicquam dubitant uel in peccato aliquo perdurant, pro ęterna salute, quam credentibus ac poenitentibus promissam esse constat, orantes non exaudiri. Quibus dicere possis cum Iacobo apostolo: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. quod quidem et Ecclesia Deo in psalmis loquens confitetur, cum ait: Odientes me


84. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

baptizari | ac de se ipso dixit: Filius hominis uenit, non ut ministraretur ei, sed ut ministraret. Apostolos non de stirpe nobilium, sed de piscatorum genere sibi adsciuit | et eisdem pedes lauit. Hierosolymam intraturus ueterinum animal asinam ascendit, et cum pro salute mundi mori uellet, despicatissimum mortis genus elegit, crucem. Talia ergo nobiscum sępenumero reuoluentes, nec de stirpis claritate gloriemur | nec uulgaribus coęquari erubescamus. cum omnium unus creator


85. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et e contrario: Vę uobis inquit | qui saturati estis, quia esurietis. Charitas Nunc tandem ad charitatis conuertamur documenta. Pro hominum salute de cęlo in terram descendit. Deus homo factus est. Labores, uigilias, supplicia pro nobis tolerauit, pro nobis mortuus est, pro nobis ad inferos descendit, pro nobis resurrexit, pro nobis in cęlum ascendit. Postremo nihil


86. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum idem dicat: Ad Thi.(?) prima 6 Habentes uictum et uestitum, his contenti simus. At tum cum multa possideas, plura concupiscis. nec tam tibi de salute plebis cura est | quam de exigendis pensionibus, de decimis oblationibus-que colligendis. Pro his in ecclesia declamas, pro his execrationum elogia ualuis ecclesię affigis, ad cętera mutus | et illis simillimus quibus dicitur: Matth. 23


87. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

se fruetur? quas ipse tanto labore quęsiuit, tanta solicitudine auxit, tanta parsimonia ne minuerentur sustentauit. Tum si forte in mentem uenerint usurę, fraudes, rapinę, quibus in acquirendo usus est, magis nequitię suę conscientia cruciabitur | de salute desperans | se-que iusto Dei iudicio mox damnandum uidens. ps. 67 Turbabuntur enim (ut psalmista ait) a facie eius patres orphanorum et iudices uiduarum,


88. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Huic redde suum, et ei nihil debebis, qui largitus est alienum. Ne concupiscere quidem iniuste rem proximi tui iuberis, nedum possidere. Porro nullum maius beneficium homini ab homine pręstari potest | quam siquis pro aliorum salute suam uitam periculis obiecerit, cum inter pręsentia bona nihil uita charius habeatur. Io. 15 Maiorem inquit Dominus | charitatem nemo habet | quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.


89. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

(!) I nunc, miser et infelix homo minus ab altero offensus, leuius lęsus, irascere et exardesce furore | et odii stimulis agitatus uindictam para, ut et illum pro cuius salute mori debueras perdas | et ipsemet infelicius intereas. Nolenti enim iniuriam remittere | Deus peccata non ignoscit. Nunquid in sanctorum martyrum consortium uenire poteris, qui illorum


90. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

corripuit, quomodo sceleratissimorum hominum impietatem non castigabit? et si a murmuratione quoque aduersus Deum cauendum sit, quanto magis a maledicto siue blasphemia? Cum-que omnis impatientia iustitiam Dei non operetur, non frustra de salute Philippensium solicitus Apostolus: Ad Philip. 2 Omnia inquit facite sine murmurationibus et hęsitationibus, ut sitis sine querela | et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prauę et


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.