Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: salute

Your search found 296 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 94-111:


94. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 416 | Paragraph | Section]

et in omni rerum aduersantium grauitate tolerandi constantiam nihil utilius homini Christiano esse existimo quam Christi, Saluatoris nostri ac Domini, assumptas pro nobis passiones et ipsam crucis mortem quotidie cogitare. Dum enim ad memoriam reducuntur ea, quę ille pro nostra salute non modo gerere uerum etiam ab impiis sustinere uoluit, diuinę erga nos charitatis magnitudo magis innotescit; pudereque incipit seruum superbię fastu attolli, quoties :*corr. ex quotiens consyderat ad tantam humilitatem suum olim Dominum sese


95. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 419 | Paragraph | SubSect | Section]

peccata mundi, non in templo, sed in cruce offerendum. Non sit tibi, Christiane, grauis paupertas. Hęc te Dei filio magis similem facit quam diuitem suę diuitię. Et tunc quidem circumciditur puer, ut iam ab infantia sanguinem suum fundere pro nostra salute incipiat, qui adultus totum in cruce profusurus erat. Vocatum est — inquit — nomen eius Iesus, quod uocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Iesus interprętatur Saluator. Vt nos ergo saluaret, et nasci uoluit in carne et in


96. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 420 | Paragraph | SubSect | Section]

spem in illo colloca, qui solus inuincibilis est et sine quo uincere potest nemo. Sine me — inquit — nihil potestis facere. Sed iam, quid aduersus eum ipsi Iudei, inuidię ueneno imbuti, dixerint siue fecerint, uideamus. Et cum omnia pro nostra salute passus sit, credamus nihil esse tam durum, tam asperum, quod pro nomine eius perferre non debeamus. In Ioannis Euangelio legimus: Persequebantur Iudei Iesum, quia sanabat in sabbato et quia patrem suum dicebat Deum, ęqualem se faciens Deo. Cum morbos


97. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 424 | Paragraph | SubSect | Section]

nempe implens, quod in psalmo est dictum: Odiui ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Quicquid autem illi ad necem ei inferendam pararant, in nihilum uertitur. Non enim, quando illi uolebant, sed quando ipsi placuisset, occidi potuit. Volens igitur pro salute omnium in ipsum credentium mortem subiit. Alioquin nihil in Dei filium hominibus licuisset, qui etiam angelorum est dominus. Iudeorum autem mala mens, malus animus, qui glorię eius inuidendo nec beneficia reputabant nec miraculis mouebantur, tollere illum de medio


98. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 434 | Paragraph | SubSect | Section]

quod in eius unctione dolebas consumptum. Vsque adeone tam paruę pecunię cupidus fuisti, ut eius auiditate excęcatus non uideres, quantum sceleris, quantum iniquitatis esses admissurus? Quid opportunitatem quęris, ut illum tradas? Iam uoluntate tradidisti. Quamquam ille pro salute omnium tradi uoluit, tu tamen electus es, qui non obsequio, sed cupiditate traderes et auaritię studio ipse subuersus perires. Iam tandem ad exponendam Iudeorum infandam atrocitatem nostra dirigatur oratio. Cogitauerunt — Ioannes inquit —


99. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 443 | Paragraph | SubSect | Section]

salutem omnium credentium instituitur; desyderaui manducare uobiscum, ut ante mortem meam discatis, quomodo uos idem oporteat aliis ministrare in mei memoria et qualiter uobis conueniat corporis et sanguinis mei sacrificium offerre Deo pro omnium, qui in me credunt, salute. Coenantibus ergo eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite! Hoc est corpus meum. Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes! Hic est enim sanguis meus Noui


100. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

iniuriis, impiorum potestati subditur. Vexatus non reluctatur, conuitiis lacessitus tacet, cęsus non uindicat. Quid hac humilitate submissius, quid hac patientia mirabilius? Et cum talia, quę dicta sunt quęque restant dicenda, pro nostra cum Deo reconciliatione, pro nostra salute ipse Dei Filius ultro sustinuerit, pensemus, quęso, tantę charitatis magnitudinem et, quantum ei debeamus, agnoscentes, nihil pro amore illius non tolerandum esse meminerimus. Hoc sane est illud, quod seruos eius coegit opes contemnere, mundo renunciare, castitatem


101. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 461 | Paragraph | SubSect | Section]

regis Achab, qui comprehendere uenerant Heliam prophetam; uel terrę mandare, ut repenti illum hiatu absorbeat, sicut absorbuit Datan et Abiron, cum Moysi procaciter insultassent. Poterat denique qualicunque sacrilegi huius nece iniuriam uindicare. Sed quia pro nostra omniumque salute perferre grauiora uenerat, et hoc non indignanter tulit. Ne enim**** fecisse aliter ac docuerat uideretur — pręceperat autem: Qui te percusserit in unam maxillam, offer ei et alteram — ostendit, quid sit alteram maxillam offerre dicens: Si male


102. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

desperas. Quare doles? An quia resurrecturum nunc recordaris, antehac oblitus? Sed si uirtutem resurrecturi agnoscis, cur non eadem uirtute etiam tibi crimen remittere eum posse non confidis? Et si posse quidem, sed nolle ais, misericordię eius magnitudinem denegas. Pro salute omnium ille et ludibria pati et interimi uoluit, et tu eum in te minus clementem fore existimasti? Recte te commissi poeniteret, si de uenia non desperasses, si eum, quem offenderas, rogasses. Sed quoniam tu tibi non pepercisti, nec ille parcere debuit, ut tibi parcatur


103. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 473 | Paragraph | SubSect | Section]

parentum culpa amissum fuerat. De terreno enim paradiso pulsos ad cęleste regnum reuocas. Volens itaque, non inuitus hominem assumis, passionibus te offers, morti te subiicis. Nihil est tua pietate maius, nihil tua charitate sublimius. Nos uero non ignari, quanta pro nostra salute sustinueris, quam uicem reddere, quam referre gratiam possumus? Si cuncta, quę possidemus, in pauperum usum distribuerimus, plus est uitam impendere quam opes erogare. Si uitam impenderimus, non est tanti seruorum uita, quanti uita Domini. Mors tua nobis profuit ad


104. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

et lamentari dicuntur, magna tamen etiam populi pars moesto animo sequebatur, sed dolorem dissimulabat, ne a Iudeis notarentur. Foeminis flere magis liberum erat. Et hic quidem sexus semper ad lachrymas procliuior. Quoniam autem is, qui non inuitus, sed uolens pro omnium salute ad crucem ibat, non erat lugendus, Iesus ad illas conuersus dixit: Filię Hierusalem, nolite flere super me, sed super uos ipsas flete et super filios uestros. Quoniam ecce uenient dies, in quibus dicent: Beatę steriles, et uentres, qui **corr. ex


105. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

tuum, quem sicut teipsum diligere iussus fueras, quandoque despexisti. Ille in suo dorso flagella pertulit, tu tuum spiritali labori subtractum mollibusque indutum in deliciis foues. Ille manibus pedibusque uulneratis pectoreque lancea perfosso sanguinem effundere et pro tua salute mori uoluit, tu pro eius nominis gloria non pecuniam egeno atque inopi effundis, non peccatis mortuos suscitare poenitentię exhortatione studes, non mandatis eius pares, non monitis proficis, sed delictis delicta cumulando in dies magis eum offendis et ad iracundiam


106. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 569 | Paragraph | SubSect | Section]

Si tamen quicquid dicitur non iussum sed, quod futurum erat, prędictum intelligatur, facile noscitur peccatis pręcedentibus non meruisse eos, ut illuminentur ad intelligentiam spiritalem et ad Messiam, qui iam uenerat, agnoscendum, ut ex hac eorum cęcitate et Christus pro salute hominum crucifigeretur — si enim, ut Ioannes ait, intelligerent, nunquam Dominum glorię crucifixissent — et ipsis post eius resurrectionem locus poenitentię relinqueretur integrumque esset illis credere et saluari per eum, quem ignorando crucifixerant. Ad communem


107. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 599 | Paragraph | SubSect | Section]

factus est maledictum, ut nos a maledicto primorum parentum liberaret, mortuus est, ut in peccato mortuis uitam donaret et erreptos diabolo Deo redderet. Merito tamen interdum de Iudeorum impietate conqueritur, quia odio in eum commoti id agebant, quod ipse pro omnium salute non grauate, sed libenter perferre aduenerat. Tetendit arcum suum — inquit — et posuit me quasi signum ad sagittam. Hoc in Hieremia legitur. Sicut enim sagittarius cuncta sua iacula ad scopon dirigit, ita Iudei omne iniuriarum genus ei soli


108. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 601 | Paragraph | SubSect | Section]

a quibus uenditus fuerat in seruitutem; Moyses pro illis in terra prostratus orans, quorum insultibus ad tabernaculum coactus fuit confugere; Dauid persecutori suo Sauli *corr. ex Saule semper parcens lugensque interemptum a Palestinis atque idem pro salute Absalonis, filii sui, regnum sibi erripere nitentis uehementer anxius ac sollicitus; Heliseus etiam propheta Syros, qui ipsum necatum uenerant, offendi uetans. Regem enim Israhel illos perdere uolentem inhibuit et illęsos **corr. ex illesos


109. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 604 | Paragraph | SubSect | Section]

autem hic psalmus gesta continet eius passionis, et quę futura erant, secundum prophetarum morem sic pertractat, quasi quę pręterierint. In homine igitur assumpto queritur se destitutum Patris auxilio. Vt quid — inquit — dereliquisti me longe a salute mea? Passioni enim, sicut superius est dictum, et Pater eum tradidit, ut nos saluaret, et ipse semet tradidit, ut Patri obediret. A Iuda autem traditus est per pecunię cupiditatem, a Iudeis per inuidiam, a Pilato per timorem, ne Cęsarem offenderet, si ei, quem


110. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 649 | Paragraph | SubSect | Section]

recipere siue, ut apertius dicam, dum eligunt perire potius quam saluari. Et cum manducasset — inquit — coram eis, sumens reliquias dedit eis. Et hoc sane innuebat aliquid in illis, qui credituri erant, futurum. Dominus enim alitur salute fidelium. Multa pręcipit facienda, multa ipse facit, et uerbis docens et exemplo. Hoc fuit coram discipulis manducare. Restabat plurimus Iudeorum gentiliumque populus, ipsis postea Christum euangelizantibus conuertendus, et hoc est sumere reliquias atque eis dare. Hoc ipsum


111. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 659 | Paragraph | SubSect | Section]

uult uenire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Porro de illis, qui cum naui ibant, dicitur: Non longe erant a terra; hoc est, a loco, in quo Saluator stabat et ad se uenientes pręstolabatur. Non enim longe a salute sunt, qui etiam in matrimonio constituti bene beateque uitam instituunt et, quomodo possunt, Domino famulantur. Distant tamen ab illis, qui Petrum imitantur, quasi cubitis ducentis. Meritorum ista distantia est. Centenarius enim numerus ad illos pertinet, qui mandata Dei


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.