Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: scientiae

Your search found 124 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 110-119:


110. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

usus eius; proin omnes causae, origines et fontes rerum sciri debent; usum et applicationem earum rerum facere posse debeo, omnis enim scientia utilis esse debet. 2.1 Fontes ergo statisticae sunt tres: historia, descriptio status praesentis et scientiae politicae. 2 Res praesentes originem suam habent in facto aliquo praecedenti; historia est ennaratio factorum horum praesentium et praeteritorum, ergo historia vera est fons statisticae, ex hac enim causae rerum praesentium rescientur.


111. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

3 Descriptio status praesentis est etiam fons, nam res a nobis remotis scire non possunt, nisi per visum apud peregrinantes, aut per lectionem eorum, quae scripta sunt de iis; sic statum Hispaniae tantum ex scriptis aliorum, et auditu noscimus. 4 Scientiae politicae nos adjuvabunt in ferendo judicio de statu civitatum; medio earum discernemus quid bonum, quid malum sit, aut quid fieri hic vel ibi debeat, quid intermitti. 5 Per statum civitatis intelligimus complexum proprietatum, determinationum, quae


112. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

habent, huc non spectant. 6 Objecta ergo, quae nos interressabunt, sunt diversa: numerus incolarum, regiminis forma, religio, clima, mores civium, educatio eorum, libertas civilis et religionis, occupatio, artes et scientiae, status rei rusticae, commercii, fabricarum et manufacturarum, verbo omnia, quae statum praesentem civitatis alicuius ex bona vel ex mala parte cognoscendum praebent, ut bona immitari, mala fugere possimus et declinare. 7 Causae harum rerum aliae erunt


113. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

regimen proclives. Pariter ad res serias, ad scientias aptiores sunt septentrionales gentes quam calidarum provinciarum incolae. 6.1 Gentes aliae sunt moratae, apud quas optinet regiminis forma ordinata, leges adsunt scriptae, apud quas artes et scientiae florent, quae gloriam in vitae integritate et moribus ponunt; sic in Europa plerumque gentes sunt moratae. 2 Aliae gentes sunt barbarae, quae quidem formam regiminis habent, sed leges exiguas aut nullas, apud quas asperos mores, neglectas artes et


114. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

gentium aut nullo aut severo utuntur, quae exteros despiciunt; tales sunt Asiaticae et Africanae gentes. 3 Aliae sunt gentes ferae, quae nullam regularem regiminis formam habent neque leges, in vitae et morum ruditate vivunt, apud quas exulant omnes artes et scientiae, nullam defixam habitationem, nullum cultum corporis habent; hae etiam nomades, seu migrantes compellantur, utunturque rebus naturae sponte natis. 7.1 Gentes noscuntur etiam ex qualitate linguarum suarum; si enim natio quaedam linguam habeat


115. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

conferunt e. g. pro excolenda lingua patria etc. 10 Academiae artium liberalium ad eandem normam instruuntur. 11 Ad omnes scientias et artes plurimum confert typographia, qua mediante libros charta levi pretio habemus, et scientiae facile propagantur. 12 Ipsa bibliopolia multum conferunt ad propagandas scientias. 36.1 Ad negotia regni moderanda cum ipse imperans non sufficiat, necesse est adhibere alias personas easque vel singulares vel collegia


116. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

geometria, physica, ethica et politica maxime eminent per privatam potissimam instructionem, nam in publicis scholis ex praescripto legum docetur philosophia adhuc Aristotelica, multis futilitatibus et ineptiis repleta; mathesis tamen et physica sunt ipsis amoenissimae scientiae. 4 Iurisprudentia etiam per omnes partes suas publice traditur, privatim tamen excolitur quam maxime tam theoretice, quam practice; in partibus philosophicis juris maxima merita habent, nempe jure naturae, jure gentium, et publico universali.


117. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est 130, splendidissime vivunt, reditus eorum 180 000 Cruczados aestimantur. § 11 De educatione et scholis 1.1 Educatio privata magis quam publica est, parentibus enim relicta est omnis cura educationis; scientiae nec propagatae, nec excultae sunt hactenus, hinc spissae ignorantiae tenebrae mentes Portugallorum occupant maxima ex parte. 2 Universitates habent tamen Coimbriae, quam 1290. Dionysius rex fundavit, formam tamen meliorem primo sub Iosepho accepit


118. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

anno '21. societatem problematicorum; societatem generalem anno '52. Tomari fundavit Iosephus. 5 Habetur etiam artis poeticae et rhetoricae societates sub diversis nominibus; in poesi maxime excellunt, cuius studium ipsis etiam carissimum est; reliquae scientiae segniter pertractantur, et theologiae instar multis futilitatibus et ineptiis repletae sunt; postremis tamen annis censurae rigor mitigatus est, libri Romae prohibiti licite invecti et venditi sunt. 6 Iurisprudentia, medicina in vilissimo statu


119. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut omnia removeantur quae hactenus civitati oberant; Iosephus plurimum egit ut auctoritatem suam extendat neglectis statibus sicque absoluta monarchia evasit Portugallia. 2.1 Non obstantibus tamen his in regimine copiosi committuntur errores; scientiae et litterarum studia curam maiorem deposcerent, non secus ac artes, opificia, agricultura, manufacturae et fabricae; commercium tam internum quam externum excolatur, ad meliorem statum collocetur, fluvii perpurgandi, canales exstruendae; commercium ad meliores regulas


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.