Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: scientiae

Your search found 124 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4-12:


4. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare iterum ad fontem veritatis, ad parentem et alumnam omnium scientiarum me contuli. Ubi dialecticis, physicis, metaphysicis, medicinis necnon sacrae theologiae enixe operam navare volui, solum ut altius secreta naturae et arcana huius scientiae mathematicae speculari valerem. Qua nihil divinius, nihil praestantius divina bonitas humano generi praestitit. Quia, praetermissa auctoritate Philosophi dicentis tres tantum esse artifices scientificos: mathematicum scilicet, physicum atque


5. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

benedicto) et praeterita et futura sint praesentia. At sola mathematica inter omnes alias scientias humanitus acquisitas praeterita et futura praesentia facit (quamvis imperfectiori modo). Etsi haec magis exacte et dearticulate inquiramus et ad singulas partes huius scientiae inspiciamus, certe inveniemus, quod ignorata mathematica et qualibet parte eius, ignorabitur quidem tota latitudo entis et eius perfectio tota discurrentibus nobis ab arithmetica integritate tamquam a parente omnium


6. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 26 | Paragraph | Section]

precibus vestris victus hanc provinciam legendi libenti animo suscepi, in qua promitto vobis viam brevem et facilem (quamvis sint multa in eis abdita et secreta). Omnia etiam superflua resecare et necessaria ad perfectam cognitionem huius scientiae adducere. Ad quidditates rerum descendere et ad sermones per se, qui sunt apti solvere omnes quaestiones contingentes in hac scientia. Dico viam brevem, praeterquam in isto principio, in quo convenit, ut sermo noster dilatetur circa octo particulas universales reducibiles ad quatuor


7. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

divisio, proportio et via doctrinae reducuntur ad genus causae formalis. Ordo autem huius libri est semper procedere ab universalibus simplicibus non contractis ad aliquam materiam, sed solum versari in materia intelligibili. Quia in materia sensibili non datur linea sine latitudine, qualis scientiae geometricae convenit, ut patet ex sua diffinitione, sicut neque datur corpus perfecte sphaericum. Tamen sunt applicabilia ad omnem materiam sensibilem et intelligibilem, quia se habent, ut formae et rationes cognoscendi, quod nihil aliud est, quam ipsa mensura. Divisio est in


8. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

talis, non se intromittit. Quorum sunt quinque genera, ut in primo Arithmeticae Boethius. Nec tamen per hoc isti duo artifices sunt unus artifex, quamvis uterque consideret proportiones numerorum. Quia diversimode eas considerant et penes diversam considerationem unius rei fiunt plures scientiae. Arithmeticus enim absolute maiorem vel minorem inaequalitatem et excessum, musicus vero (secundum quod talis) ordinatur ad harmoniam. Quare autem Deus et ipsa natura fuit contenta, quod quadrupla proportio contineat in se totam harmoniam corporum caelestium et omnium quae


9. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 76 | Paragraph | Section]

praedestinatione et maxime super illud dictum Christi: Petre, antequam gallus ter cantet, me negabis. Sed quia ista quaestio magis ad Doctorem subtilem spectat, ideo ab hac disputatione manus modo abstineo. Redeo modo unde discesseram, scilicet ad divinitatem huius scientiae astronomicae, quae se habet ad potentiam nostri intellectus sicut lumen solis ad visum vespertilionis, quia eminenter transcendit latitudinem nostri intellectus, etiam si vellemus eniti supra vires nostras. Verum etiam est tantae utilitatis,


10. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est mendacium secundo Physicorum. Unde ex ipsa solutione colligitur, quod scientia mathematica distinguitur a naturali et a metaphysica penes diversum modum considerandi, qui quidem diversus modus considerandi est intrinsecus ad hoc, ut scientiae inter se distinguantur. Mathematicus enim abstrahit a materia sensibili secundum diffinitionem tantum, quia non secundum esse. Naturalis autem utraque consideratione est in materia, divinus vero utroque modo abstrahit a materia. Et cum


11. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et hoc solum propterea, quia solis mathematicis est demonstrare a priori, dico a priori, demonstratione potissima, et tamen illis nihil est demonstratum. Ego vero, non quia natus sum omnibus contradicere et quod nullum praecipuum mihi habere velim, sed certe, quia compatior huius scientiae, sine qua non contingit quempiam recte philosophari neque aliquid perfecte scire (ut in nostra oratione demonstravimus), et tamen supina iacet culpa illorum, qui se in ea intromittunt absque cognitione dialectica et physica, sine quibus, si quid sciunt, nesciunt se scire. Ideo


12. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ultra: omnis triangulus habens duo latera tertio aequalia est aequilaterus. Sed triangulus a.b.d. super datam lineam a. b. constitutus est habens duo latera tertio aequalia scilicet ipsi a.b., ergo est aequilaterus. Et sic habetur intentum demonstratione convenienti huic scientiae contra omnes calumniatores. Sed aliquis posset quaerere: quomodo istae demonstrationes mathematicae sunt dantes simul esse passionis et cognitionis? Dico, quod medium huius demonstrationis est aequalitas linearum a centro ad circumferentiam, quae est una dignitas huius artis, quae


Bibliographia locorum inventorum

Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.