Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hinc

Your search found 4520 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1215-1238:


1215. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 8 | Paragraph | Section]

a Deo omnium gubernatore ad maximos sis evectus honores, et gloria illustratus supra maiores tuos: convenit tibi, ut etiam maxima exhibeas munera, ad declarationem gratitudinis tuae. Ptolemaei Philadelphi insignis liberalitas Hinc ille sub mensa, cum bene esset exhilaratus convivio, dixit se hoc etiam velle adiicere, ut pro singulis corporibus, illi qui ea habeant, viginti accipiant drachmas: et hac de re promulgetur edictum, idque statim fiat, et simul perscripta omnia diligenter


1216. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 13 | Paragraph | Section]

conscripti: quia nondum contigit illis regii animi cura et munificentia. Rectum autem fuerit, et hos libros accurate elaboratos extare inter tuos: qui hae leges et sapientiores et sanctiores sunt alliis, ut quae sunt divinae. Hinc enim cum alii Scriptores et Poetae, tum Historici omnes abstinuerunt a mentione et librorum istorum, et virorum illorum qui secundum leges has administrantur et administrant Rempublicam: quia, ut Hecataeus Abderites asserit, plane sanctam quandam et


1217. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 21 | Paragraph | Section]

imagines concipiendas, omnia ipse accurate perpendendo, ad speciem venerandam excogitabat. Et quidem quae coelata debebant esse, illa iubebat facere quam speciosissime: quae vero plana et nullo coelo exornata, illis modum suum convenientem praecipiebat adhibere. hinc longitudine duorum cubitorum, altitudine autem unius et semis, eam extruebat, undique ex auro probato solidam, non foliaceo extrinsecus circumvoluto obductam. Coronam autem palmarem circumdederunt. Plegmata vero et reticula circum labia et


1218. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 22 | Paragraph | Section]

iuxta coronam, tractus ille qui in mensam tendebat, formam decentem habebat: sed ille qui foras spectabat, decentiorem, ut qui accommodatus esset ad contemplationem ac cedentium. Quia autem, ut diximus, forma triangularis erat operis in quamcunque partem versi, hinc utriusque huius tractus pars in summo acuta et elevata erat. In hoc etiam altero tractu erant preciosi et varii lapides, in medio plegmatum funalium situ contiguo per vices inserti ad inimitabilem connexionis formam: omnes etiam per foramina fibulis aureis,


1219. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 25 | Paragraph | Section]

imitationem, et speciei decor esset valde conspicuus. Craterum descriptio Crateres autem duo erant ornatu squammoso, ab imo usque ad medium perquam artificiose torno exculpti, in medio squamarum intersertis lapidibus preciosis. Hinc sequebatur meander altitudine cubitali, ita ex lapidibus variis figuratus, ut in eo praeter speciem pulchritudinis, artis etiam insignis industria eluceret. Post hunc erat virgularum series, super quam usque ad labia rhombi ad similitudinem


1220. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 31 | Paragraph | Section]

ipse istorum receptaculorum molem et structuram ex singulari benevolentia monstratam cognovi. Nam abduxerunt me ex civitate ultra quatuor stadia, et iussit me unus capite ad locum quendam inclinato auscultare sonum, quem aquarum concursus ederet. Hinc ego aperte cognovi magnitudinem vasorum illorum, de quibus dixi. Descriptio sacerdotum templi Sacerdotes vero ministeria peragentes, omnino virium robore praestant, cum summa ornatus ac silentii reverentia. nam omnes


1221. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 32 | Paragraph | Section]

hominem: cum interim et sacerdotum ministrantium sint circiter septuaginta, et eorum qui hostias adducant valde magnus numerus. ita omnia cum reverentia, et ut convenit magnae divinitati, peraguntur. Summi sacerdotis descriptio Hinc vero magnus nos subibat stupor, cum aspexissemus Eleazarum sacra tractantem, et ornatum illum eius, et dignitatis reverentiam, emergentem ex tunica induta, et lapidibus in ea preciosis. nam aurea tintinabula ad pedes usque ornatus eius dependent, quae


1222. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 33 | Paragraph | Section]

nomina principum cuiusque tribus, iuxta priscam et ab initio institutam ordinationem. Cidaris.Mitra Supra caput habebat tegumentum, quod Cidarim vocant: et supra hanc inimitabilis artificii mitram, ornamentum a regibus consecratum. Hinc supra laminam auream nomen Dei sacris literis scriptum, cum ornatu et decore summae reverentiae per frontem ad supercilia usque protenditur. Ipse vero Eleazarus in tractatione sacrorum videbatur his omnibus dignus esse. Qui autem splendor inde


1223. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 33 | Paragraph | Section]

ornatum in alium egressus esse Eleazarus: affirmoque omnem qui accessisset, ex illa contemplatione transformatum animo, deventurum fuisse in stuporem et admirationem ineffabilem, propter illum sanctum habitum, qui in singulis videbatur inesse. Hinc, ut omnia cognosceremus, in Sionis arcis descriptio adiacentem civitatis arcem ascendentes, eam perlustrabamus. Haec sita in editissimo loco, munita est turribus ad summum usque longis lapidibus extructis, ad illorum quae circum


1224. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 35 | Paragraph | Section]

adessemus, eveniebat. Nam aegre nos duos et inermes admittebant, ad perlustrandas res sacras. dicebant enim, sibi sub fide commissam hanc curam: omnesque adductos ad hoc iuramento, quod sancte hanc rem, ut esset sibi praescripta, curare vellent. Et hinc, cum sint numero quingenti, nunquam admittere simul plures quam quinque. Hocque ita esse cautum et prospectum ab illo, qui primus hanc praemunitionem extruxerat. Urbis Hierosolymorum situs descriptio Civitatis vero amplitudo


1225. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 40 | Paragraph | Section]

inferiores, sed suavitatem animi in conversationibus, et facilitatem audiendi alios, dexteritatemque respondendi ad singula, apte et ordine recto declarare studebant: denique omnes erant digni praeside suo, et virtute ipsius. Quam vero ipsum Eleazarum amarent, hinc licebat cognoscere, quia inviti et aegre ab ipso discedebant. Ipse etiam valde eos amabat, quod inde licebat colligere: quia praeterquam quod scripserat ad Regem de ipsis restituendis, multum etiam rogabat Andream, ut id negocii promoveret, et in aliis


1226. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 42 | Paragraph | Section]

quid possint et efficiant conversatio et consuetudo. quia homines ex conversatione improborum depravantur, et fiunt miseri per totam vitam. Si vero cum sapientibus et prudentibus versentur, ignorantiae suae emendationem ad vitae rectitudinem consequuntur. Hinc primus Legislator noster distincte et accurate praecipit, quae sunt pietatis et iusticiae: et singula de his tradidit non solum prohibitione, sed etiam cum praescriptione recti: ob oculos etiam positis malis et afflictionibus, quas Deus immittat authoribus


1227. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 43 | Paragraph | Section]

et lignis confecta, habere pro imaginibus eorum qui ipsis aliquid ad vitam utile invenerint: atque ita adorare illa, quae manifeste videant omni sensu destituta esse. Iam ut quis concedat, ipsos respicere ad facultatem, qua tempore inventionis praediti fuerunt: hinc etiam stultos habendos, quia illi ipsorum inventores non crearint neque produxerint quicquam, sed ex creatis et productis quaedam aut ostenderint esse utilia, aut ad meliorem usum composuerint. Unde etiam hanc ob causam stulte et inaniter agere,


1228. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 45 | Paragraph | Section]

quod ex aliis nemini contingere potest, nisi verum Deum colat. Sed fere alii homines sunt cibi et potus et vestitus, in quo toto animo incumbunt. Nostri vero his pro nihilo habitis, per totam vitam versantur in contemplatione maiestatis et omnipotentiae Dei. Hinc ergo ne per ullius impietatis communicationem inficeremur, neve conversatione improborum depravaremur, circumsepsit nos legitima sanctitate et puritate cibi, potus, tactus, auditus, et visus. nam in universum omnia quae ipse sanxit nobis, habent naturalem


1229. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 46 | Paragraph | Section]

agrestes, carnivoras, in alias violentas, et illas mansuetas ad suum nutrimentum diripientes: nec vero illas solum, sed et agnos, et hoedos, ipsosque homines et mortuos et vivos, violenta sua rapacitate petunt. Ideo eas insigni apposita nota, vocavit immundas: hinc docens, eos quibus tolerat leges, debere etiam in animis suis iusticia uti, nec quenquam potentia et viribus suis fretos subiugare, aut re ulla spoliare alios, sed totam vitam suam instituere et gubernare secundum iuris rationem, ad imitationem et exemplum


1230. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 54 | Paragraph | Section]

voceque una et illis qui advenerant, et qui cum Rege erant dicentibus, Bene rex facis: ille repletus gaudio, lachrimas effundere coepit: quia animi vehemens intentio ob aliquam rem magnam et gloriosam, quae exoptata contigit, solet elicere lachrimas. Hinc iussit illos in ordinem offerre et seponere volumina legis. hocque facto, salutans excepit illos, et dixit: Rectum erat, viri pietate insignes, me primum exhibere honorem illis ob quae vos accersivi huc: deinde vobis praebere dextram: ideo illud prius feci.


1231. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 56 | Paragraph | Section]

te Deus omnipotens omnibus illis bonis quae creavit: detque et efficiat ut ea tu, uxor, liberi et amici habeatis per omne vitae tempus affluentia et firma. Ad haec ab illo dicta excitatus est magnus applausus, cum clamore et exultatione, qui satis diu duravit. hinc conversi sunt ad oblectandum se illis quae apparata erant. Tum ministri omnes, ex Dorothei praescripto et ordinatione ministrantes, expediebant sua munia: inter quos etiam regii pueri erant, quique apud regem in magno essent honore.


1232. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 66 | Paragraph | Section]

ipse expertum habes, dum meditaris et agis ea quae sunt virtutis, interim neque gratificaris alicui praeter rationem, neque potentia confisus ius tollis. Fere autem, quibus in negociis quis vigilans multum versatur, in illis etiam in somno animus eius occupatur. Hinc ergo, qui vigilans omnem cogitationem et actionem suam ad honestissima et optima habet destinatam, ille etiam in somno inde rectas habet commotiones: sicut et tu Rex perpetua es animi aequabilitate praeditus. Hoc etiam cum applausu audito,


1233. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 68 | Paragraph | Section]

hac allocutus est interrogatione: 21 QUOD imperium esset optimum? Respondit: Sibi ipsi imperare, nec rapi ab affectibus suis. Nam hoc quidem est in natura omnium hominum, ut sint animis proni et inclinati ad aliquid prosequendum. et hinc vulgus fere putat se debere inclinari ad commessationes, potationes, et alias huius generis voluptates: Reges vere existimant, sibi pro suae potentiae et dignitatis amplitudine convenire regionum subiugationem: sed modus in omnibus rebus rectus est, et


1234. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 72 | Paragraph | Section]

Tum Rex maiore acclamatione comprobationis suę ipsos omnes prosequebatur: comprobantibus ipsos etiam aliis qui aderant, et praecipue philosophis, quibus illi longe praestantiores erant et studiis vitae et orationis usu, ut qui a Deo omnium caperent initia. Hinc Rex ad hilaritatem convivii et invitationum rediit. Quarti diei convivium Postero die, convivio instructo ad eundem modum, cum Regi esset visum opportunum, incipiebat interrogare illos qui sequebantur eos qui iam


1235. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 91 | Paragraph | Section]

omnibus praesentibus, et iis qui sententias dixerant, craterem plenum vino libavit, et tandem ita dixit ad viros illos: Vestro adventu contigerunt mihi maxima bona. nam multum utilitatis percepi ex doctrina vestra, mihi de regnandi ratione tradita. Hinc mandavit, singulis talenta tria donari, et puerum qui ea obtulerit. Haec omnibus approbantibus, cum acclamatione convivium replebatur laeticia, Rege sine intermissione omnia ad hilaritatem referente. Ego autem o Philocrates fui longior in


1236. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 92 | Paragraph | Section]

quae fiunt et dicuntur in regiis negociis et conviviis, excipere et annotare solent. Nam, ut ipse scis, hic mos est, ut quo die Rex incipiat publica negocia agere, omnia excipiantur scripto, et quae dicantur et quae gerantur: id quod recte et utiliter fit. Nam hinc sequenti die et acta et dicta praecedentis, antequam quid denuo publice agatur, pręleguntur: et si quid parum recte est gestum: id emendatur. Inde ergo cum essent omnia accurate perscripta, nos haec, sicut dictum est, desumpta et selecta ad te misimus: non


1237. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 96 | Paragraph | Section]

ultra dies triginta: et in morbi intermissione cum exorasset Deum votis, ut sibi declararet, quam ob causam hoc sibi accidisset: in somno ei fuisse indicatum, ideo accidisse, quia divina studio suo evulgare conaretur, et referre ad multos homines. Hinc cum institutum intermisisset, dicitur fuisse liberatus a morbo. Accepi etiam de Theodecte tragico poeta, cum voluisset aliquid quod scriptum esset hoc libro, transferre in quandam suam fabulam, fuisse visum ei ablatum, donec perpendisset hoc sibi evenisse


1238. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 96 | Paragraph | Section]

eosque religiose observare. ipsos etiam interpretes rogavit, ut post reditum suum in Iudaeam crebrius ad se venire vellent. Iam enim iustum esse ut ipsos dimittat: sed si redirent ad se, ipsos, ut par sit, pro amicis habiturum, et maximis muneribus ornaturum. Hinc iussit adornari quae Dona interpretibus et Eleazaro, post legis interpretationem absolutam data facerent ad illos deducendos, magnaque munificentia est in eos usus. dedit cuique tres pulcherrimas stolas, et duo


Bibliographia locorum inventorum

Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.