Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hinc

Your search found 4520 occurrences

More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2582-2591:


2582. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

sum et dudum privatis iam id meditationibus ruminavi. Quod potissimum in causa est cur sponte me nunc obtulerim, ad audiendum alias quam disserendum semper mage pronus. Ante omnia autem id nos minime debet praeterire, de suo potissimum sermo nobis futurus sit, ne incerta hinc inde vagetur oratio et de hoc orsi mox ad aliud nihil conexum incongrua levitate transeamus. Tres mortalium non in Croatia solum, sed per omnem, qua late patet, Christianum orbem sunt condiciones: ut omnis aut religiosus sit aut ecclesiasticus aut saecularis. Primi,


2583. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

illis passio ut cuncta potius alia quam e suis aliquem efferri patiantur. Si immeritus scandat, id ipsum opprobrio datur; si iter illi virtute stratum sit, haec sugillatur: mille eius defectus primum privatos inter audias, mox apud principem quoque similibus non abstinetur. Hinc inprompti erga virtutem gentilium animi ac, ut ut adsit, tegere satius videtur. Inde acerba aliorum in gentem dominatio, ipsis honor nullus, patria ipsa in exterorum manus iam iam concessit: suavia tamen haec et, ut invidiam expleas, praetereuntur; misero gentis fato quae


2584. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ut magis in septentrionem prona, ita Italis minus ingeniosa, et quae crebro post factum sapiat. Vino plus nimio, veneri minus indulgetur, nisi id externis e vitiis peregrinus quis adferat. Multus superstitioni locus vel apud optimates: ex externis aestimare omnia consueverunt. Hinc praecipua virtus modestia, excitata ingenia contemnuntur. Adulatio quoque frequens vitium atque ut crebra erga eos, qui praecellunt, et saepe foeda servitus, ita nullus in exigenda ab iis, qui subsunt, modus. Aemulationis vis ingens in


2585. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

reverentia; at difficilis, morosi, superbi demum famam vix effugias et quod in populare odium facile concedat; postremum si teneas, habebis fortasse aliquam mortalium benevolentiam; at nulla tui observatio, consilia nihil ponderis obtinebunt. Itaque optimum quidem factu fuerit hinc aliquid, inde cetera retinere, ut cum reverentia benevolentiam quoque civium retineas; at in re multa difficultas, in modo vix ullum discrimen adhibeas. Illud tamen hic pro se quisque naviter advertere debet, ne quid invita (quod aiunt) Minerva faciat. Et sua et eius, cum


2586. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

est regulandum; nam in civilibus cum nihil (ut ait Aristoteles) certi sit, infinitae sunt rerum differentiae quas omnes concipere impossibile, in re autem prudentia diiudicare oportet. Iam quoad alia id generale sit ne patrii nos moris fastidiosos unquam demonstremus. Hinc coetus et convivia quaeque alia a nostrae condicionis hominibus frequentari viderimus ne nos quidem prorsus oportet aspernari. Sed quod ad convivia attinet, id potissimum quaeri solet: quid tum faciendum sit cum aut vino obrui contra propositum nostrum, aut praesentium


2587. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nostrae et conscientiae potius quam famae prospectum velim. Hic ego, cum in conviviorum memoriam sermo decurrit, non possum non recordari deterrimi illius vitii, quod pravus per omnia usus obtinuit ut nulli inter cenandum nisi de aliorum defectibus sermones sint. Hinc omnis in claros viros invidia, hinc mutuae dissensiones proveniunt. Istud si auferas, nae, dimidium Croatiae miseriarum detraxeris! At nimio plus res inoluit, nec nisi tardissimum acceptura remedium videtur. Nos tamen ne cessemus abolendae pravissimae consuetudinis saltem


2588. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quam famae prospectum velim. Hic ego, cum in conviviorum memoriam sermo decurrit, non possum non recordari deterrimi illius vitii, quod pravus per omnia usus obtinuit ut nulli inter cenandum nisi de aliorum defectibus sermones sint. Hinc omnis in claros viros invidia, hinc mutuae dissensiones proveniunt. Istud si auferas, nae, dimidium Croatiae miseriarum detraxeris! At nimio plus res inoluit, nec nisi tardissimum acceptura remedium videtur. Nos tamen ne cessemus abolendae pravissimae consuetudinis saltem initium facere consueto remedio,


2589. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quod attinet 14. Dispositum est ut DD. professores per respectivos sic dictos patresfamilias et absentes discipulos et absentiarum numerum notari faciant; quia vero patres quoque familias abesse solerent, ipsi DD. Professores antequam praelegere incipiant, circumlatis hinc inde oculis absentes observent, tum vero aliqua singulae hebdomadis die relecto publice absentium catalogo exprobratoque absentiarum numero commoneant ne porro deinceps tam negligentes in frequentando esse pergerent discipuli, secus graviora illos manere mala. Quodsi ne


2590. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ecclesia contiones non processuros, cum manifestum sit eos distrahi potius quam aliquem inde fructum referre. Quia vero suas de prandio Croaticas cathecheses audituri duarum infimarum classium iuvenes, si more solito hora 8-va convenire deberent, otiosi interea essent, hinc 3-tio ad 9-nam quadrante primum campana signum datum iri ut eo admoniti ad sacrum academicum confluant. Porro tres in mense dies Dominicos aut festos determinandos quibus prout ex tribus una, duabus, aut semper libuerit, academici omnes communione corporis Dominici refici


2591. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut merces ex uno ad aliud per continentem promovere longe lucrosius sit, quam beneficio navigationis. Et tales sunt omnes tres illi ductus, quos pro capitalibus superius declaravimus, nempe Vienna et Posonio ad Littorale; hinc in Galliciam, item Vienna et Posonio per Budam in Transilvaniam. Has itaque uti et illas, quae e talibus emporialibus locis, qui ab aliquo navigationis canali procul distant, in capitales hos ductus incidunt, collaterales


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.