Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hinc

Your search found 4520 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 314-463:


314. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_278 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsi prius, quod pręcipitis, ne tam difficile factu, quam uidetur, putem et facienti ęque, atque asseritis, profuturum credam. Nisi uerbis facta respondere in uobis perspexero, non consuli mihi, sed illudi arbitrabor. Hinc quidem satis patet, uir egregie et in Christo reuerende Hieronyme, quantum debemus illis, qui primi ita eiusmodi uirtutes coluerunt, ut cęteris ad easdem capessendas aditum aperirent suoque exemplo ostenderent, qua ratione quibusque


315. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_286 | Paragraph | Section]

quia et ante apostolatum humiles inopesque extitisse apparet, stulta tunc et infirma Deo eligente, ut sapientia fortiaque confunderet. Quanuis uerissimum sit eos quoque non minus multa reliquisse, qui sibi nihil reseruauerint. Hinc est, quod tamen piscatoriam nauim et, quę resarciebant, retia dimittentes audacter proloquuntur: Ecce dimisimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis pręmii? Et responsum merentur accipere Domini


316. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_287 | Paragraph | Section]

unicus esset eique hęreditas satis ampla satisque commoda obuenisset, nihil prius animo agitasse dicitur, quam quo pacto distractis in pauperum alimenta rebus expeditius liberiusque soli Deo obsequeretur atque deseruiret. Hinc illud memoratu dignissimum, quod, dum uicinus quidam urgente in scelus inopia, prostitutis trium natarum corporibus uictum sibi quęrere decreuisset, ille accedens domui eius nocte intempesta, ut elemosina in occulto


317. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_295 | Paragraph | SubSect | Section]

fragmentis escaria lance comminuta donauit. Forte aderat Aidanus, Lindisfarnensis episcopus, et liberalitatem miratus, apprehensam regis dexteram dum osculatur ait tam promptam in dando manum senescere prorsus non debere. Hinc aiunt adhuc integram in monumento illibatamque ostendi, ut, quam merito id olim ab episcopo prolatum fuerit, tam certus euentus testis etiam posteris foret et nemo unquam dubitaret ipsius animum fulgere in cęlo, cuius


318. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_302 | Paragraph | SubSect | Section]

et Petrum Constantinopolitanum cognomento Telonarium fuisse ferunt, sed tanto maiori admiratione dignum, quanto ante conuersionem uixit nequius. Cum enim opum copia redundaret, dubitatum est, utrum ditior an auarior esset. Hinc inter mendicos ortum est certamen: unus profitebatur se ab eo elemosinam elliciturum, cęteri id omnino fieri posse negabant. Qui se facturum promiserat, accessit cum multo precum ambitu, et dum hominem auertentem sese


319. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_305 | Paragraph | SubSect | Section]

cum tot dies nihil gustaret, famem non sentiebat, dum fami prospicit aliorum, spem sibi certissimam extendens ad illud uerę felicitatis pabulum, de quo psalmista ait: Satiabor, cum apparuerit gloria tua, Domine. Sumant hinc documentum ieiunantes, ut saltem cibo, quem sibi interdixerint, pauperes alant. Alioquin non ieiunare, sed impensę parcere merito uidebuntur. Nec est, ut causetur quis fortunarum suarum tenuitatem. Nemo tam pauper


320. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_317 | Paragraph | SubSect | Section]

olim magis ueritus ad eremi latebram confugisse uideatur, non ante uitę finem inde discessurus, nisi iussio intercessisset diuina, quę postremo dignum illum iudicauit, ut consuasor ei autor fieret salutis multorum. Hinc eundem haud parum sępe monachis pręcipere solitum tradunt, nequis propterea se ante alios esse existimaret; quod aliquo miraculi ostento insignitus esset, quando quidem et Dominus discipulos suos non ideo gaudere


321. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_320 | Paragraph | SubSect | Section]

scientiam, humilitatem! Ego nihil ita stupeo quam gloriam illum et honorem calcare potuisse. Concurrebant episcopi, presbyteri, clericorum et monachorum greges, matronarum quoque Christianarum grandis tentatio, et hinc et inde ex urbibus et agris uulgus ignobile, sed et potentes uiri et iudices, ut benedictum ab eo panem uel oleum acciperent. At ille nihil aliud quam solitudinem meditabatur. In hac salutarium uirtutum parte foeminas


322. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_321 | Paragraph | SubSect | Section]

uolebat, ad ecclesiam sancti Nicolai cognomento Decegnies et ibidem solitaria consedit. Ferunt sacelli illius fores, cum clausę obseratęque essent, aduentanti sua sponte protinus patuisse, ut uel hinc intelligas gloriam humanam fugientibus facile pręberi aditum ad gloriam angelorum. Euphrasia etiam, Christo dicata uirgo, signis in Thebaide diuinitus factis clara, cum puerum quendam paralyticum mulieremque


323. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_322 | Paragraph | SubSect | Section]

illum imitari uolentibus, qui Magister et Dominus discipulorum pedes lauit: Exemplum, inquiens, dedi uobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis. Hinc Apollonius abbas ad se magis quam ad eos, quibus pręerat, huiusmodi seruitium pertinere arbitratus, suis ipse manibus hospitum lauabat pedes abbatemque se in monendo duntaxat corripiendoque nouerat, pręterea omnium


324. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_323 | Paragraph | SubSect | Section]

non dedit nos in captionem dentibus eorum. Anima nostra sicut passer errepta est de laqueo uenantium. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adiutorium nostrum in nomine Domini. Hinc est, quod Pinisius abbas (ut liberius humilitatis incumbere operibus posset) diuersa perquisiuit loca, in quibus minus notus maneret. Ab Aegypto transmigrauit in Thebaidem et inde ad Palestinam, semper inter alienos serui


325. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_330 | Paragraph | SubSect | Section]

agit, is plane declarat non se ad pontificale fastigium, sed ad multiplicium laborum aceruum ascendere nec de honoris pompa sibi blandiri, sed de tentationum ingruentium pugna iam anxium ęstuare. Hinc quidem beatus Leonardus inter aulicos regis Galliarum aliquando primo loco habitus, cum tandem contempta mundanę ambitionis luxuria ad religionem conuersus Dei seruitio sese addixisset nec adhuc tamen minoris ęstimationis


326. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_332 | Paragraph | SubSect | Section]

iis, qui eliguntur, uidit recusantem. Antehac autem et Quintus Cęlestinus, cum menses sex rexisset Ecclesiam, pontificatum, quem Caroli regis solicitationibus agitatus acceperat, tam libenter deposuit, quam inuitus gerebat. Hinc primum degenerantis curię signum apparuit, quoniam tantę integritatis uir a nemine, ne id faceret, interpellatus est aut, cum fecisset discessissetque, reuocatus nisi ab eodem, cui ob uirtutem charus fuerat, rege;


327. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_334 | Paragraph | SubSect | Section]

non ut Christum, sed ut pecuniam lucrentur, quibus dicitur: Non potestis Deo seruire et Mammonę, eorum auaritię sanctorum continentiam opponamus, ut, qui pie in Domino uiuere uolent, omni cupiditate deposita iam hinc discant, quod gratis acceperint, gratis dare. Heliseus propheta, cum Naman Syrum a lepra curasset, nullis precibus moueri potuit, ut dona acciperet. At Gezi, minister eius, cupiditatis stimulo


328. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_334 | Paragraph | SubSect | Section]

cupiditati linquens aditum, irruente uitio dissipabitur uirtutum coetus. Conturbat quippe domum suam (ut Salomon in Prouerbiis ait) qui sectatur auaritiam; qui autem odit munera, uiuet. Hinc etiam Daniel oraculi diuinitus in pariete descripti mysterium expositurus regi dona dignitatemque pollicenti ait: Munera tua sint tibi, et dona domus tuę alteri da! Scripturam autem legam tibi,


329. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_340 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput VIII / DE PAVPERTATE SERVANDA Diximus, qua constantia sancti, ne Deum offenderent, munera recusarunt. Nunc, quali patientia, ut illi soli placerent, paupertatem coluerint, pertractemus. Hinc altera dirę cupiditati inuratur nota, dum monstratur, quam hi, qui hominibus benefacientes hominum mercedem respuerunt, paruo modicoque contenti uitam sustentarint. Petrus, Andreas, Iacobus, Ioannes


330. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_344 | Paragraph | SubSect | Section]

enim illo ante boues in pręsepium proiecto non modo gustare noluerunt, sed immugientes atque auersi perfractis stabuli repagulis diffugerunt, pręcipitatiore impetu proruendo quam si stimulis uerberibusque agitarentur. Hinc patet neutiquam esse communicandum neque cum iis, qui sua cupide seruant, neque qui aliena turpiter appetunt, et cupiditatem, tanquam malum uirus, omnibus quidem, sed pręcipue Christi seruis uitandam fugiendamque.


331. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_347 | Paragraph | SubSect | Section]

suum habuit nihil, cuius sunt omnia. Quęris, quare tam pauper uixerit in terra, qui tam diues est in cęlo? Quare, nisi ut discas terrena contemnere et amare cęlestia? Hęc apprehendi non possunt, nisi illa relinquantur. Hinc ipse ait: Vade, quęcunque habes, uende et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni, sequere me! Qui ergo pauper non fuerit, Christum sequi non poterit. Primi quidem


332. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_350 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur, postquam constructo diuersorio non modicam egenorum ęgrotantium turbam coegisset, ministram se eorum fecit. Cumque a patre in Pannoniam reuocaretur, noluit eo ire, talem uitam pręponens regno Hinc, ubi ea postremo in sanctorum gloriam recepta miraculorum patuit indiciis, apparuit uerum esse, quod Propheta ait, quia melius est modicum iusto, super diuitias peccatorum multas , et uerissimum, quod a Domino


333. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_357 | Paragraph | SubSect | Section]

interpellatione a diuinę contemplationis dulcedine se auocari indigne ferebat. Quanuis enim adhuc in terris esset, iure suo tamen cum Apostolo dicere poterat: Conuersatio nostra in cęlis est. Hinc illud est, quod sanctus Iudocus non dubitarit eremi angustias pręponere Britannię regno malueritque in deserto Christo seruire quam in patria Britannis imperare. Inde fugitans ad Alzeium fluuium agri Pontini peruenit. Et


334. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_362 | Paragraph | SubSect | Section]

obeunda sunt, segniter exurgens ignaua cunctatione obtorpescat, qua cura, quo studio sacras uigilias obseruarint, qualibus etiam stratis usi sint ac quam minimum sopori indulserint hi, quos ueniens Dominus inuenit uigilantes, hinc iam perscrutemur. Traditum est in ea eremo, cui Euagrius abba: pręfuit, fuisse monachos, qui sedendo somnum caperent non iacendo, magis repugnantes sopori quam dormientes. Hi profecto iure suo dicere


335. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_363 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque, quandiu in eremo moratus est, nudum atque interdum sparsis ex industria scrupulis asperatum solum lectus fuit. Quid hoc est, nisi nolle unquam ita resoluto corpore obdormiscere, ut mens ad Deum non uigilet? Hinc sane et Esaias propheta semper cum Deo esse anhelans ait: Anima mea desyderauit te in nocte, sed et spiritu meo in pręcordiis meis de mane uigilabo ad te.


336. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_369 | Paragraph | Section]

LIBER II Caput I / DE CVRA ET MODO ORANDI Age igitur, hinc iam sanctarum precum exempla perscrutemur, deinceps etiam contemplationis altitudinem ostensuri, qua diuini homines in terra degentes mente cęlos permeabant. Hi uero, quantum orandi studio dediti fuerint uel quam


337. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_370 | Paragraph | Section]

meo. Vir desyderiorum Daniel ingressus coenaculum, id est, superiorem partem ędium, apertis fenestris contra Hierusalem, ter in die statutis horis genua sua flexisse et adorasse Deum suum dicitur. Hinc tu, quoties orare uolueris, domum Dei ingressus, mente cęlum conscende apertisque fenestris purę synceręque intentionis Spiritui Sancto ad cor tuum aditum para et semper ad cęleste Hierusalem animo conuersus terrena


338. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_373 | Paragraph | Section]

ne soli orationi uacantes misericordię in egenos obliuiscamur. Scriptum est enim: Non apparebis ante conspectum Domini uacuus! Arrogantiam quoque in orando fugiendam humilitatemque sequendam hinc phariseus, hinc publicanus monent. Alter insolenter sese efferens et inani iactatione cęteris pręponens reprobatur: alter uero cęlum intueri non ausus, sed in terram pronus pugnis pectus uerberans rediit


339. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_373 | Paragraph | Section]

in egenos obliuiscamur. Scriptum est enim: Non apparebis ante conspectum Domini uacuus! Arrogantiam quoque in orando fugiendam humilitatemque sequendam hinc phariseus, hinc publicanus monent. Alter insolenter sese efferens et inani iactatione cęteris pręponens reprobatur: alter uero cęlum intueri non ausus, sed in terram pronus pugnis pectus uerberans rediit (ut Veritas ait)


340. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_374 | Paragraph | Section]

Veritas ait) iustificatus prę illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Oratio humiliantis se (ut Ecclesiasticus inquit) nubes penetrabit. Hinc ipse uas electionis Paulus in Apostolorum Gestis ubique memoratur positis genibus preces Domino obtulisse. Bartholomeum quoque centies in die et centies in nocte flexisse genua, dum orationes iteraret, ferunt, Iacobo


341. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_379 | Paragraph | Section]

obsecratio. Veruntamen, ne continenter orando defatigatus quandoque concidat animi uigor et cogitationibus diffluat atque dilabatur, recte maiores nostri horas diuiserunt, alias orationi, alias actioni, alias uero lectioni. Hinc quidam tradunt Virginem Beatam, postquam a parentibus in templo cultui diuino fuit dedicata, a mane ad horam tertiam precibus, a tertia ad nonam manuum labori, tum sumpto cibo a nona ad uesperam Scripturarum meditationi


342. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_383 | Paragraph | SubSect | Section]

Naman Syrum a lepra curauit. Securis ferrum in Iordanem delapsum enatare fecit. Obsessus in Dothaim, aduersariis subita cęcitate percussis, liberatus est. Super ossa eius, defuncti proiectum cadauer statim reuixit, ut uel hinc facile disci possit, quantę ille uirtutis fuerit uiuens, qui mortuus alteri uitam dedit. Quid mirum autem, quod sanctorum quandoque uel meritis cedant uel inuocationibus pareant terrena corpora, cum iisdem ad


343. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_383 | Paragraph | SubSect | Section]

rege Iuda, deprecante, cum in extremo rerum periculo esset constitutus, nocte una angelus Domini percussit in castris Senacherib centum octoginta quinque milia Assyriorum. Sicque eum, quem arma nequiuerant, oratio seruauit. Hinc nos, quoties siue occultis siue manifestis demonum oppugnationibus infestabimur, a Domino auxilium imploremus. Et tunc cadent a latere nostro mille, et decem milia a dextris nostris, ad nos autem non appropinquabunt.


344. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_388 | Paragraph | SubSect | Section]

petitis, et fiet uobis. Et quid mirum, quod sic ad nos Filius, si sic etiam ad Filium Pater? Postula a me, inquit, et dabo tibi gentes hęreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrę. Hinc illum in Euangelio non semel orantem legimus, quandoque tamen propria potestate utentem, ut nec solum hominem nec solum Deum credas, sed Deum et hominem unum Christum Iesum, Doctorem ac Saluatorem nostrum. Qui tamen, ut


345. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_392 | Paragraph | SubSect | Section]

Grandimontensis institutor, dum montis Mureti * corr. ex Moreti (qui est in Aquitania) solitudinem incoleret, pro milite quodam, ut flagitium, in quo obstinatior uidebatur, dimitteret, orauit. Hinc ille, qui neque iam ab eo desistere se posse neque, si posset, uelle dixerat, repente mutatus peccatum suum fleuit uitamque correxit. Lupi, Senonum archiepiscopi, oratio quosdam ex clericis mulierum libidinibus


346. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_398 | Paragraph | SubSect | Section]

Romana, Sisinii coniux, a Clemente pontifice conuersa et ob hoc a uiro infideli odio habita, pro conuersione eius orauit et exaudita est. Petrus apostolus oranti apparens Sisinium precibus eius a Domino concessum nunciauit. Hinc demum deposito errore Sisinius Christianitatem accepit et uir infidelis per mulierem fidelem saluatus fuit. Non illum suasionibus, non argumentis est aggressa, ne peruicacis animi hominem, dum lenire nititur, grauius


347. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_403 | Paragraph | SubSect | Section]

operatur iustitiam, acceptus est illi. Paulus apostolus raptus usque ad tertium cęlum, utrum in corpore, an extra corpus, nescit, Deus scit, audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui. Hinc demum in illam prorupit uocem: O altitudo diuitiarum sapientię et scientię Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uię eius! Quis enim cognouit sensum Domini? Aut quis


348. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_409 | Paragraph | SubSect | Section]

in fide hęsitantes, quoties eius amore desyderioque inardescimus, toties cordi nostro insidet. Et uere nobiscum atque adeo intra nos est dicente Apostolo: Qui adheret Domino, unus spiritus est. Hinc etiam Elizabeth uirgo, egregium Sconaugiensis * corr. ex Comagiensis monasterii decus, cum sese cęlestium contemplationi penitus dedisset, obstupefactis interdum corporis membris ac sensibus


349. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_414 | Paragraph | SubSect | Section]

male intelligendo errare. Idem sanctus ita solerti studio lectitasse Scripturas perhibetur, ut interdum neque propius astantes uiderit neque interpellantes audierit, sensibus omnibus cum mente simul uni lectioni intentis. Hinc est, quod ad confirmationem fidelium infideliumque confutationem tales nobis commentarios reliquit, ut nihil in Ecclesia quicquam scrupuli sit, nihil nodi, quod non explanatum in illis absolutumque inuenies. Declaratio


350. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_417 | Paragraph | SubSect | Section]

ut perlegerentur, uoluit. Idem, cum aliquando inter legendum obdormisset, mox expergiscens lucernam extinctam reperit, et legendi sibi occasionem sublatam dolens, sanctam Virginem inuocauit lucernaque repente illuxit. Hinc ille legendo, quod coeperat, prosecutus est, cum prius Deo et Deiparę Virgini gratias egisset, quod sic fauerent iis, qui sacris lucubrationibus libenter inuigilant. Sed ne foeminas quidem ab hoc studii genere alienas


351. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_429 | Paragraph | SubSect | Section]

operum, quę ipse facere nequibat, cupiditate, ratus recepto baptismate se etiam ęque grandia admirandaque facturum. Venit deinde Petrus, et cum baptizatis manum imposuisset, acceperunt Spiritum Sanctum. Hinc Simon offerre pecuniam coepit, petens sibi potestatem dari Spiritum Sanctum conferendi, cui uellet. Nunquid igitur magus apostolus, cui Simon supplicat et se quidem non habere, quod ille habebat, auidius poscendo


352. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_439 | Paragraph | SubSect | Section]

et discipuli eius Polycarpi. Ioannem Eusebius, ecclesiasticę historię scriptor, tradit, dum Ephesi moram traheret, balnea ingressum. Viso ibi Cherinto heretico statim retulisse pedem et ad suos conuersum dixisse: Fugiamus hinc, ne balnea nos ruina opprimant, in quibus Cherintus lauat, ueritatis inimicus. Polycarpus autem Martioni aliquando obuiam factus quęrentique, an se agnosceret: Agnosco, inquit, primogenitum Sathanę, agnosco. Atque


353. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_445 | Paragraph | SubSect | Section]

Andreę apostolo supplicauit, uti pro se Deum obsecraret; se enim sceleris conscientia ne orare quidem satis audere. Precibus ergo apostoli placatus Dominus ueniam indulsit. Et ille correctus, peracta semestri poenitentia, hinc decedens misericorditer in fine saluatus est. Exemplum nobis reliquit, ut, siquando spes uitę emendandę uenięue impetrandę ob peccandi usum difficilior contigerit, ad eorum, qui Deo placent, confugiamus auxilia.


354. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_450 | Paragraph | SubSect | Section]

pereat unus de pusillis istis. Venit, inquit, Filius hominis quęrere et saluum facere, quod perierat. Et alibi de se testatur et ait: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. Hinc apostolus Paulus: Si Deus pro nobis, inquit, quis contra nos? Qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Hinc idem alibi Patrem misericordiarum et Deum totius


355. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_450 | Paragraph | SubSect | Section]

Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. Hinc apostolus Paulus: Si Deus pro nobis, inquit, quis contra nos? Qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Hinc idem alibi Patrem misericordiarum et Deum totius consolationis eum appellat. Et rursum alio loco dicit: Cum autem benignitas et humanitas apparuit Saluatoris nostri Dei, non ex operibus iustitię, quę fecimus nos,


356. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_375 | Paragraph | Section]

Deo ulciscente perpetuę sterilitatis damnum tulit. Idem post hęc anxie secum queri coepit se in ędibus habitare cedrinis, arcam uero testamenti Dei manere sub pellibus, quibus tabernaculum tectum erat. Hinc iam in animum inducens constituere templum Domino sacrisque illius magis decenter reponendis dedicare, regiam cessisset, nisi multo magnificentius habitaculum iis quam sibi faciendum decreuisset, et quidem tale, quale


357. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_375 | Paragraph | Section]

nunquam religionis suę obseruationem deserentes. Leguminibus et frigida aqua nutriri quam dapibus regiis, ne cibo Lege uetito incestarentur, maluere. Statuamque auream adorare iussi, mori pręoptarunt quam fidem pręuaricari. Hinc in fornacem septuplo quam solitum erat accensam missos flamma non adussit. Illęsi inter igneos globos laudes Deo concinebant, et idem ardor, qui illis intra fornacem ignouit, raptim exhalans eos, qui foris


358. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_377 | Paragraph | Section]

uim piscium traxit, ut attonitus indignum se talis Domini pręsentia iudicaret et genibus simul prouolutus diceret: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Profecto, qui sic humiliabatur, iam diligere coeperat. Hinc et subleuari meruit, ne timeret, quod deinde non pisces, sed homines esset capturus. Quibus uerbis ita allectus est, ut, quem modo exire a se uolebat, mox exeuntem sequi maturaret, et quidem relictis omnibus, ut palam


359. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_381 | Paragraph | Section]

pollicitus tam nihil pręstitit, ut etiam ueritatem abnegaret; modo nihil promittere ausus tantum exhibuit, ut post persecutiones, verbera, carcerem, catenas, quę pertulit, etiam crucifigi pro nomine illius non recusarit. Hinc apparet nihil eo esse imbecillius, qui in se confidit, neque fortius, qui in Deo. In Deo confidens Neronem contempsit, qui in se confidens expauerat ancillas. De Paulo quoque apostolo in Actis


360. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_381 | Paragraph | Section]

solicitus, ut uel sic acceptus dimitteretur, sed pro illis, ne errantes in ęternum perirent, pro iniuria referens beneficium, pro malo bonum. Non enim languescit odium sustinens charitas, sed accenditur, si uera fuerit. Hinc idem ad Romanos a Corintho scribens clamat: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? An angustia? An fames? An nuditas? An periculum? An persecutio? An gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te


361. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_382 | Paragraph | Section]

instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quę est in Christo Iesu, Domino nostro. Hinc etiam a Roma ad Philippenses scribens: In omni fiducia, inquit, sicut semper et nunc mangnificabitur Christus in corpore meo, siue per uitam, siue per mortem. Mihi enim uiuere Christus est, et mori lucrum. Et


362. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_387 | Paragraph | SubSect | Section]

Babylonica captiuitas probatiorem fecit. Quippe in eadem necessitate constitutis, quoquo modo potuit, opitulari non cessauit, nunc uerbis consolando, nunc rebus iuuando et eos, qui ab impiis hominibus cędebantur, sepeliendo. Hinc, cum et ipse regis Senacherib iussu necandus perquireretur, Deo fauente una cum suis periculum effugit. Postea rege filiorum manu interempto reuersus omnia, quę sibi sublata fuerant, recuperauit, ne benefaciendi materia


363. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_394 | Paragraph | SubSect | Section]

ignis periculo erreptum accedere. A quo et audiuit iterum paratum se pro peccatoribus pati. Hac uisione admonitus pro utriusque conuersione Domino supplicauit et, quos antea mori concupierat, demum in fide uiuificatos recepit. Hinc discimus neminem appetere debere delinquentium poenas, sed poenitentiam, orandumque esse etiam pro incredulis et iniquis. Sic est enim amplectenda religionis fides, ut non deseratur proximi charitas.


364. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_399 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioannes et Paulus Iuliano Apostata imperante Romę passi sunt. Eorum corpora humi defossa Terentiani, militum pręfecti (cuius manu cęsi erant) filium ad tumulum ipsorum adductum a demonica uexatione liberum reddidere. Hinc patet, quales erga alios uixerint, qui hos, a quibus necati sunt, etiam mortui dilexerunt. Christophorus martyr a Dagno ** corr. ex Dago , Lycię rege, passus, cum post multa


365. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_402 | Paragraph | SubSect | Section]

Mauro autem pro illis cum lachrymis deprecante, et mortuus reuixit et, qui nequitię spiritu agitabantur, liberati sunt. Non enim solet ad indignationem moueri, quisquis etiam laudari contemnit. Hinc etiam Apollonius monachus at martyr, cum in carcere detineretur, et Philemon choraules omnibus eum opprobriis oneraret, suspirans: Fili, inquit, misereatur tui Deus et nihil horum, quę modo in me obloquendo effudisti,


366. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_406 | Paragraph | SubSect | Section]

petiit et ante abatissam illi impetrauit. Othiliam uirginem pater occidere in animo habebat, solo corporis uitio offensus, quia cęca nata fuerat. Mater autem periculo subtractam monasterio tradidit. Hinc ipsa uirtutibus proficiens defectumque oculorum mentis perspicacitate supplens pro eo patre, quem sibi tam indigne capitali odio infensum nouerat, feruenter orando effecit, ut et uiuens poenitentiam delicti ageret et


367. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_411 | Paragraph | SubSect | Section]

coepisse dicitur quam tentatus famem uicisset in deserto, auaritiam in monte, uanam gloriam in templo. Qua in re ostendere uoluit, qualem prius esse oporteat, qui diuini uerbi passim disseminandi curam aggredi decernit. Hinc iam reliquarum nationum saluti consulens Discipulos asciscit sibi, ut habeat, quos discedens doctrinę suę per orbem propagandę relinquat magistros utque is, qui docet, aliis etiam docendi disciplinam impendere discat.


368. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_413 | Paragraph | SubSect | Section]

linguis loqui coeperunt, prout Spiritus Sanctus dobat eloqui illis . Hoc ideo sane, quia diuersis gentibus fidei Christianę mysteria prodi iam uulgarique oportebat et diu errantibus uiam aperiri salutis. Hinc tu quoque, si unam alteramue ciuitatem ad Deum sanctius atque syncerius colendum conuerteris, nondum te existimes fecisse satis, donec datur facultas etiam ad reliquos instruendos proficisci. Pii sane ac boni medici est


369. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_414 | Paragraph | SubSect | Section]

et diliget te. Rursum illis libentissime docendi operam debemus exibere, a quibus ultro inuitamur. Iam enim se institutionibus nostris pro sua uirili obsecuturos polliceri uidentur, dum inuitant. Hinc est, quod Paulus transire maturauit in Macedoniam, cum uir Macedo in uisu apparens ei suppliciter poposcit, ut eo ueniens ipsos adiuuaret. Non petit auxilium, qui non agnoscit periculum. Quis autem petit nisi is, qui


370. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_415 | Paragraph | SubSect | Section]

magister fuerat philosophorum. Relictis Athenis uenit Corinthum et Aquilę Priscillęque hospitio usus artem scenofactoriam cum illis factitasse dicitur, sabbatis uero in synagoga disputationes exercuisse. Hinc ipsemet quidem ad Corinthios scribens: Laboramus, inquit, operantes manibus nostris. Et ad Thessalonicenses: Non inquieti fuimus inter uos neque gratis panem manducauimus ab aliquo, sed in labore


371. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_424 | Paragraph | SubSect | Section]

peruersam et adulteram dixit. Et cum in flagitiis obstinatiores esse uidisset, diaboli, non Abrahę filios nuncupauit. Ferrum enim ferreis malleis procuditur, cera autem, quoniam tenellę naturę sit, manibus formatur. Hinc Paulus Corinthios per Epistolam interrogans: Quid, inquid, uultis, in uirga ueniam ad nos, an in charitate et spiritu mansuetudinis? — denotare utique uolens, quod, si adhuc in errore


372. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_428 | Paragraph | SubSect | Section]

in altari Deo ministrare, solis panes propositionis sumere et pro populo supplicare. Cedat omnis terrena potestas! Nihil in sacerdotis potestate conspicimus, quod non cęlo dignum sit. Hinc sane est, quod emissarii Saulis regis iussi interimere sacerdotes Nobę, eo quod Dauid, quem ipse rex persequebatur, suscepissent, non ausi sint manum eis inferre. Aderat rex, in facinus urgebat, cunctantibus iratus


373. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_437 | Paragraph | SubSect | Section]

inquire pacem et persequere eam! Eundem dicere solitum accepimus iracundos Deo atque hominibus odio esse. Sicut enim humilitas pacem conseruat, ita iracundia concitat lites, concordiam dissipat. Hinc et Ioannes, monasterii in Scythi positi abbas, cum ad Pesium anachoretam uisendum uenisset et ab eo quęreret, quantum in solitudine per annos quadraginta, quibus in ea permanserat, profecisset, isque referret, quod sol


374. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_443 | Paragraph | SubSect | Section]

auaritia, mala uentris ingluuies, malum ocium, sed tamen unumquodque crimen sua blanditur uoluptate. Sola discordia nihil in se habet, quo delectet. Gignit inuidiam, concitat iram, prorumpit ad conuitia, non temperat manibus. Hinc cędes, hinc exilium, domorum orbitas, urbium excidia, regnorum desolatio. Vnde recte quidam: Concordia, inquit, paruę res crescunt, discordia maximę dilabuntur . Sed et Veritas, quę falli omnino non potest,


375. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_443 | Paragraph | SubSect | Section]

uentris ingluuies, malum ocium, sed tamen unumquodque crimen sua blanditur uoluptate. Sola discordia nihil in se habet, quo delectet. Gignit inuidiam, concitat iram, prorumpit ad conuitia, non temperat manibus. Hinc cędes, hinc exilium, domorum orbitas, urbium excidia, regnorum desolatio. Vnde recte quidam: Concordia, inquit, paruę res crescunt, discordia maximę dilabuntur . Sed et Veritas, quę falli omnino non potest, ait: Omne


376. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_444 | Paragraph | SubSect | Section]

profectum. Iam prima hominum, quoniam callidissimi serpentis colloquio usi sunt, uirulentis mortiferisque suasionibus solicitati a mandato Dei desciuerunt et amissa paradisi amoenitate ad huius uitę miserias redacti sunt. Hinc discitur nequaquam miscendos esse sermones cum iis, qui sibi uidentur sapientes et dedignati cum multis, quę uera sunt, sentire captiosis argumentorum sophismatibus peruertere fidelium simplicitatem moliuntur.


377. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_445 | Paragraph | SubSect | Section]

exempla nos monent. Ioannes apostolus balnea cum discipulis ingrediens, ut eos, qui illo conueniunt, Euangelium doceret, uidit inter lauantes Cherintum hereticum atque inde relato statim gradu ad suos conuersus: Fugiamus hinc , ait, ne balnea nos opprimant ruina, in quibus Cherintus lauat, ueritatis inimicus. Adeo non fidem solum, sed etiam uitam periclitari cum hereticis conuersantium existimauit.


378. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_446 | Paragraph | SubSect | Section]

languescere et emori solere, ita monachum extra coenobii septa uagantem, si quicquam confabulationi uacuerit alienorum, ad cordis tepiditatem redigi et circa spiritalia exercenda effici tardiorem. Hinc sane est, quod plerique cum feris bestiis in solitudine uiuere sibi satius duxerunt, ne in coetu hominum mentem, quam in sola Dei contemplatione fixam et locatam habere uellent, diuersis cogitationibus diffundere atque


379. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_452 | Paragraph | SubSect | Section]

ostenderunt satis esse, si ea pars pedis tecta sit, quę terram terit, nuda relicta, quę cęlum spectat. Recte enim et religiose incedentem cęlo patere, non terrę decet, Deo, non hominibus. Hinc ipsi apostolorum principi Petro nihil amplius tegumenti fuisse creditur pręter tunicam et palium, nihil aliud calciamenti pręter caligas. Illud in Clementis libro relatum dicunt, hoc in Apostolicis Actis legimus dicente ad


380. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_463 | Paragraph | SubSect | Section]

Quo miraculo et hominis necessitati consultum est et palam factum, quam istud exercitii genus Deo esset gratum. Nisi enim illi perplacuisset, nunquam tam pręcoqua fruge, tam repentino prouentu laborantis curam compensasset. Hinc illud est in Ecclesiastico dictum: Non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam! Stephanus anachoreta in Mareotide regione,


381. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_478 | Paragraph | Section]

ad faciem cum Deo loquitur et Legem digito eius in tabula lapideis conscriptam accipit. Quibus ob populi culpam confractis, rursum ieiunans, et Domini indignationem placauit et Legem recuperauit. Hinc in Leuitico pręcipitur filiis Israhel, ut septimi mensis diem decimam celebrem habentes ieiunio affligant animas suas usque ad uesperum, pro satisfactione utique peccati, quod uitulum adorando commiserant, unde dies


382. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_496 | Paragraph | SubSect | Section]

non copiam imperat, quod scilicet ad digerendam stomachi cruditatem satis sit, non quo etiam sopita genitalium uoluptas excitari possit, ne corporis remedium uertatur in animę perniciem. Hinc sane Fulgentius, Ruspensis episcopus, ne morbo quidem affectus carnis alimento uel uini poculo uti uoluit, veritus, ne infirmitati blandiens semel intermissum uitę rigorem sanus postea repetere nollet, superatus gulę


383. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_503 | Paragraph | SubSect | Section]

refocillantur. Abraham diues erat et inuitus illam emittebat; in angelo diuina uirtus omnia poterat. Sed et ille ęgre dimittens et hic multum miserans aquam solam ad potum cessisse ei scribuntur, ut hinc facile coniici posit iam tum mulieribus nefas fuisse uinum bibere. Ruth Moabitis in agro Booz, cum spicas deciduas legeret, benigne ab ipso accepta panem tantum iubetur comedere et bucellam intingere in aceto et, cum


384. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_506 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput III / DE OBEDIENTIA SERVANDA Quoniam uero nihil prodest corpus ieiuniis et abstinentia tenuari, si mens pariter intumescat superbia, hinc iam Dei seniorumque mandatis obediendi humilitatem docebimus, sanctorum sequentes uestigia. Neque enim errare poterimus, si semper eorum dirigemur exemplis, qui Deo placuerunt. Abraham, ut Deo obediret, patriam, domum


385. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_507 | Paragraph | SubSect | Section]

Ille quoque, qui eundem prophetam, ut sibi uulnus infligeret, ex Dei uoluntate imperantem ferire noluit, a leone laceratus inobedientię poenas dedit. Alter uero obediendo percutiens, seruatus est. Hinc apparet, quam grande nefas sit, ut alicui mortalium parcas, Deo, omnium Conditori ac Domino, obsequi nolle. Iehu uero, rex Israhel, cum omnes, qui de domo Achab regis erant, iussu Domini


386. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_508 | Paragraph | SubSect | Section]

sed in tabernaculis semper uagi peregrinantesque habitant. Et, si illi tam difficilia patris pręcepta impense coluerunt, quam iniquus est, qui multo faciliora leuioraque Dei mandata seruare contemnit? Hinc proposita eorum obedientia, Iudeorum inobedientiam per prophetam increpans Dominus alteros captiuitatis iugo affligendos minatur, alteros autem semper suo fruituros conspectu repromittit. Et, si sic remunerantur, qui


387. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_514 | Paragraph | SubSect | Section]

comparandum dignumque, cui post se monasterii cura committeretur. Cum hoc ita sit, quis dubitat, quin prępositorum iussa perinde seruanda sint ac Dei parique sedulitate adimplenda. Hinc et Lambertus, Traiectensis episcopus, cum inuidorum malignitate episcopatu motus ad monasterium Scabolanense confugisset, monachalem seruans uitę modum, et nocte quadam ad orandum a lectulo desiliens percusso pedibus


388. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_520 | Paragraph | SubSect | Section]

odio uel gratia. Contempserunt potentum minas, deriserunt tyrannorum supplicia, mortem ipsam subire non recusarunt, dum pro ueritate starent, soli illi semper placere studentes, qui ait: Ego sum uia, ueritas et uita. Hinc quidem multos leuissimi etiam mendacii culpam sedulo cauisse accepimus. Theonas abbas in eremo Scythi nunquam mentitus dicitur, cum tamen tribus milibus monachorum pręfuisset. Mirum est inter tantam multitudinem non


389. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_534 | Paragraph | SubSect | Section]

primi ab homine geniti Abel et Cayn nobis exibuerunt. Respexit — inquit — Dominus ad Abel et ad munera eius, ad Cayn autem et ad munera eius non respexit . Humilia enim respicit et alta a longe cognoscit. Hinc ergo Cayn inuidię stimulis actus et furore fremens, fratrem, cuius mansuetudinem imitari debebat, interemit. Itaque sine causa in fratrem iratus, Dei in se iram magis prouocauit et a Deo maledictus fuit.


390. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_539 | Paragraph | SubSect | Section]

animi lenitudo atque facilitas. Maxentii etiam, Pictauiensis abbatis, humanitas effecit, ut agrestes uolucres non cupidius arborum ramis quam manibus suis insiderent. Panes micis aut tritici granis ab eo pastę auolabant. Hinc discamus non sine beneficio eos dimittere, qui sine hęsitatione nostrę se crediderint fidei. Seuerus, Agathensis abbas, passerem aduolantem ita humanitus excepisse dicitur, ut, cum ille fracto crure aliorum aucupium


391. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_541 | Paragraph | SubSect | Section]

abscondamini in die furores Domini. Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum; Azotum in meridie eiicient, et Acharon eradicabitur. Tantum infortunium auerti posse sperauit precibus mansuetorum. Hinc et Eliachim sacerdos, cum excidium ab Olopherne timerent, ad populum dixisse fertur: Si in humiliationibus permanseritis, exaudiet uos Dominus. Hinc et sancta Iudit Dominum obtestata ait: Nec superbi ab initio


392. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_541 | Paragraph | SubSect | Section]

Tantum infortunium auerti posse sperauit precibus mansuetorum. Hinc et Eliachim sacerdos, cum excidium ab Olopherne timerent, ad populum dixisse fertur: Si in humiliationibus permanseritis, exaudiet uos Dominus. Hinc et sancta Iudit Dominum obtestata ait: Nec superbi ab initio placuerunt tibi, sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. Ipse etiam Dauid: Suscipiens — inquit - mansuetos


393. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_542 | Paragraph | SubSect | Section]

quo excuset inconsultam locutionem. Et ut poenitendo ueniam consequatur: Manum meam — inquit — ponam super os meum. Vnum locutus sum, quod utinam non dixissem; et alterum, quibus ultra non addam. Hinc tu, siquando res inciderit, in qua diuinę prouidentię rationem inuenire nequieris, caue, nequid imprudenter proferas, sed tacitus mirare, et nihil a Deo nisi bonum ęquumque proficisci posse semper tibi habe


394. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_546 | Paragraph | SubSect | Section]

spiritali iugiter occupato. Summa nanque obseruantia custoditur, ne quisquam cum alio, ac pręcipue iuniores, uel ad punctum temporis pariter substitisse aut uspiam secessisse uel manus suas inuicem tenuisse deprehendantur. Hinc discant, qui soli Deo placere student, uel tacere uel ea tantum, quę Dei sunt, loqui, ut cum propheta dicere possint: Quod egressum est de labiis meis, rectum in consepctu tuo fuit.


395. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_551 | Paragraph | SubSect | Section]

neque repudiatam accipere uxorem, sed tantum uirginem fas erat. Ergo et uiduitati pręcellebat uirginitas. Madianitas ab Israhelitis duce Phinee superatos Moyses occidi ad unum iussit, pręter uirgines puellasque, ut uel hinc intelligas matrimonia morte dissolui, uirginitatem uero vita ęterna esse dignam. Achimelech sacerdos panes sanctificatos David esurienti et iis, qui cum illo erant, daturus interrogat, si mundi sunt, maxime a


396. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_552 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctificatus fuisset, uirginitate probauit. Qua etiam meruit, ut urbe a Caldeis capta temploque direpto solus apud hostes liber esset. Et qui Sancta sanctorum uiolare non timuerant, ipsum muneribus honoreque affecerunt, ut hinc agnoscas hominem, qui castitatis professione Deo sese dedicat, omni templo sanctiorem esse. Ac ne etiam coniugatis pudicicię seruandę ratio desit, non minus continentiam quam patientis Iob exemplum in medium adducam.


397. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_561 | Paragraph | SubSect | Section]

est ignis, tolle paleam! Recedente illa apparuerunt Petrus et Paulus apostoli, quos ipso uidente cęteri uidere non poterant. Et dum ab eis, ut aiebat, inuitatus se uenire respondisset, expirauit. Si tales comites habeat hinc discedens casti hominis anima, quis nescit, quales habere soleat eius, qui libidini seruit, aut quo hęc uocetur, si illa uocabatur ad cęlum? Heu, heu, momentanea uoluptas, quantum decipis, cum finis tuus ęternum malum


398. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_567 | Paragraph | SubSect | Section]

prętulit nuptiis, molli indumento cilicium, luxurię ieiunium, somno atque ocio uigilias et orationem hisque armis instructa Olophernis, id est, diaboli dissecuit caput, nullum ei ad se corrumpendam relinquens locum. Hinc illi, quę sic uicerat, dicitur: Confortatum est cor tuum, eo quod castitatem armaueris et post uirum tuum alterum nescieris. Et ideo manus Domini confortauit te, et ideo eris benedicta in ęternum.


399. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_568 | Paragraph | SubSect | Section]

electam scires, mater facta uirgo esse non desiit. Quę hanc secutę sunt, non hominis mortalis, sed Christi sponsarum nomine censentur, cęlestibus dignę nuptiis, quoniam terrenas contempserunt. Hinc Iphigenia, Aegippi, Aethiopum regis, filia, Matthei apostoli prędicatione a falsa ad ueram religionem conuersa, cum uirginitatem Domino uouisset et iam constructo coenobio multis pręesset uirginibus, neque minis neque


400. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_570 | Paragraph | SubSect | Section]

cruciatus pati maluit quam Olybrio, Antiochię pręfecto, matrimonio copulari: equuleum, uirgas, ungulas, ignem, grauiora morte supplicia. Sed et ipsam mortem capite truncato fortiter pertulit, ne nuptiis uirginitatem mutaret. Hinc quidem pro Olybrio repudiato accepit Christum, pro breuibus poenis ęterna gaudia, pro morte uitam. Nec immerito a dracone deglutita fracto uentre exiuit incolumis, quę carne circumdata carnalis impudicicię ueneno infici


401. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_580 | Paragraph | SubSect | Section]

doluit nec secundę oblatam accepit, dum sola castitate gaudet. Adeoque impatienter tulit ad coniugium repetendum se inuitari ut, nisi, qui inuitabat, cessasset, suam ipsa faciem lacerasset. Quanta autem sanctitate profecerit, hinc nose licet, quod nullum fere uirtutis genus in hoc opere eius exemplo uacuum sit. Profecto, nisi perpetuam castitatem tam ardenter adamasset, ad tantam profectionem nunquam peruenisset. Galla,


402. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_585 | Paragraph | SubSect | Section]

regi, decem et octo annos tributa pensitauere. Postremo poenitentes Aioth ambidexter uindicauit in libertatem, rege ipso interempto et decem milibus hostium cęsis. Deinde annos octoginta nemo illos armis lacessiuit, ut hinc intelligas cum potentibus diabolum congredi minus audere et, si audeat, nocere non posse. Mortuo Aioth peccauerunt, et traditi sunt Iabin, regi Chanaan. Sed post annos uiginti cum eos sceleris poenituisset clamassentque


403. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_587 | Paragraph | SubSect | Section]

fragore exterruit, ut repente auersi terga darent. Filii uero Israhel eos fugientes persecuti ad internitionem conciderunt, urbes, quas amiserant, recuperarunt nec postea ab inimicis infestati sunt, quandiu uixit Samuel. Hinc percipitur, quantum deprecatio, quantum lachrymę, quantum ieiunia prosint poenitenti. Quid est enim aliud urbes amissas recuperare nisi pristinę uirtutis meritum, quod peccando deperditum fuerat, instaurare?


404. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_588 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi Domino per Heliam prophetam pertimuit et scissis uestibus texit se cilicio, ieiunauit, in sacco iacuit. Iccirco Dominus malum, quod illi interminatus fuerat, distulit post eum in diebus Ochozię et Ioram, filiorum eius. Hinc per Ezechielem prophetam ait: Impietas impii non nocebit ei, in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua. Iosaphat, rex Iuda, irruentibus aduersum se Moabitis et Ammonitis et Idumeis


405. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_595 | Paragraph | SubSect | Section]

per Saluatoris aduentum Legis maledicto solutis pateat aditus paradisi! Dies, quem illi diu in tenebris expectarunt, nobis lucet nec iam in Christo credentibus quicquam expectare necesse est. Si poenitendo satisfecerimus, hinc decedentes recta ad beatitudinem tendemus. Inspiciamus ergo etiam nouitia nostrorum exempla, ut ipsorum sequentes studium adipiscamur et gratiam. Prima in Euangelio Pręcursoris uox est: Poenitentiam agite!


406. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_602 | Paragraph | SubSect | Section]

nullo poenitentię genere illa, quę iure exprobrari possunt, destruere curat et poenitendi tempus peccando consumit. De quo dicitur: Dedit ei Deus locum poenitentię, et ipse abutitur eo in superbia. Hinc est, quod sanctis uiris maximę semper curę fuit, ut peccantes traherent ad poenitentiam, quoniam et sine illa infelices et per illam beatos fore non ignorabant. Ioannes apostolus (ut quidam tradunt) peregre proficiscens,


407. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_603 | Paragraph | SubSect | Section]

pro quodam regis Caroli delicto, quod nulli confiteri ausus fuerat, precaretur, schedulam super altari reperit, in qua reuelabatur peccatum et abbatis merito uenia concedebatur regi, si modo ille se peccasse doluisset. Hinc patet, quantum proficit peccatoribus iustus precator, ut pene desperantibus eius oratio saluti sit. Siquidem et Odonis, Cluniacensis abbatis, monitis quidam ex prędone monachus factus, dum e


408. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_610 | Paragraph | SubSect | Section]

quaqua uersum ferreis aculeis. Dum ergo paulo insolentioris facti eam poeniteret, sponte passa est presidentię depositionem, cęllę carcerem, legendi laborem, sedendi dolorem, ad hęc quotidiana ieiunia noctesque peruigiles. Hinc saltem discant ii, qui aliis pręsunt, quali poenitentia expiari debent, si deliquerint. Quia multum quidem imputandum est illi, etiam cum leuiter peccat, a quo reliqui uitę exempla petunt. Et


409. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_612 | Paragraph | SubSect | Section]

istis terreamur: Iugum meum suaue est — inquit Christus — et onus meum leue . Neque enim peccatorem ita delectant quies et ocium et delicię ut uere poenitentem labor, solicitudo uitęque asperitas. Hinc nanque regnum cęlorum uim patitur et uiolenti rapiunt illud. Ergo, si manus, pes, oculus scandalizat te, abscinde et proiice, id est, omnes corporis affectus ad uitia pronos per poenitentiam submoue ac repelle. Melius est


410. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_613 | Paragraph | SubSect | Section]

duplices animo. Miseri estote, et lugete, et plorate et risus uester in luctum conuertetur, et gaudium in moerorem. Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit uos . Cum igitur et Veteris et Nouę Scripturę hinc minis, inde promissis urgeamur ad poenitendum, erimusne usque adeo diaboli laqueis irretiti, ut non protinus his excussis ad ipsam poenitentiam curramus? Erimusne ita nobismet irati atque infesti, ut potius eligamus breuem


411. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_621 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesię, si sine illis pateret aditus regni cęlorum. Frustra ad solos Discipulos dictum fuisset: Quorum remiseritis peccata, remittentur eis , si et alii quam sacerdotes confitentium peccata possent remittere. Hinc illud emanauit Ecclesię institutum, ut utriusque sexus fideles proprio sacerdoti saltem semel in anno confiteantur et ab eo iniunctum poenitentię laborem perficiant. Hoc ut lubentius


412. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_622 | Paragraph | SubSect | Section]

cogatur mortui non confessi. Caueat et ęger differre confessionem, ne confitendi mora peccandi pertinacię imputetur. Sicuti isti imputata fuisset ad perpetuum supplicium, nisi aliena ei merita peropportune succurrissent. Hinc est illud in Ecclesiastico pręceptum: Confiteberis uiuens, uiuus et sanus confiteberis, et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius.


413. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_625 | Paragraph | SubSect | Section]

inde rediens Basilium iam diem suum obisse comperit fleuitque hubertim. Mox chartam illam super iacentis pectus deponens cum tandem sustulisset, id quoque in ea, quod residuum erat, abolitum deprehendit. Hinc nosse licet, quantum prosit confitenti bonum ac sanctum habere auditorem, cuius merita sibi ad ueniam facilius pleniusque assequendam suffragare possint. Quod uero, ut dictum est, per sacram confessionem abolitio fiat


414. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_371 | Paragraph | Section]

Et quę tam audacis petulantię caput et causa fuerat, in lepram incidit, ut corporis morbo mentis uitium puniretur, quoniam ab homine reprehendi non debuit, quem Deus suis colloquiis suaque familiaritate dignum iudicabat. Hinc discere licet, quanti periculi sit seculo seruientibus, ut quicquam sinistrum indecensue sentiant de seruis Dei. Fit enim plerumque, ut, quod illi reprehendendum iudicant, apud Deum laudabile sit. Iccirco et Apostolus


415. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_373 | Paragraph | Section]

Quos quidem honore prosequi debuerat, si Dauid erga se animum, ita ut erat, pensasset. Peruersa igitur de amico suspicione in suam abreptus perniciem pro barbis rasis capitis diadema amisit, pro succisis uestibus regnum. Hinc quoque patet, quantę stulticię sit eius amorem despicere, cuius odio pares esse non possumus. Peruersum autem iudicium et in Michol, uxore Dauid, diuina ultione punitum est. Cum enim regem


416. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_383 | Paragraph | Section]

habuerit, propositi pręuaricatorem esse, quasi non eos tantum beatos uocet Dominus, qui spiritu pauperes sunt, aut etiam glorię cupiditas sub sordido et squalenti amictu latere non possit. Hinc ergo Cartusiensis coenobii prępositus Bernardo abbati, cum ille ad ipsum uisendum equo uectus aduenisset, ephippio nimis eleganti usum exprobrauit. Attamen, qui Deum magis quam equi phaleras animo uoluebat, quale ephippium


417. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_397 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque semper flebat, fletu ipso ostendens ne mentionem quidem uindictę esse faciendam. Nos ergo, cum lęsi fuerimus, linguam quoque a maledicto coerceamus, quando uox paulo acerbior aduersum iniurię autores emissa hinc Dei seruo tantę inquietudini tantoque angori fuit. Ob hoc sane Paulus cognomento Simplex uxorem suam cum adultero deprehendens, ne tantam iniuriam ulcisci cogeretur, statim auersus


418. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_400 | Paragraph | SubSect | Section]

Christum, sed stultum Dei sapientius est hominibus. Elizabeth, Pannonum regis filia, postquam amisso uiro distractisque fortunis Deo in paupertate seruire coepisset, forte per semitam pergens hinc inde lacunosis silicibus uoraginosam notę cuidam foeminę, et in quam non pauca quondam beneficia contulerat, facta est obuiam. Quę contemptim admodum superbeque occurrens ipsam, quam antea coluerat obseruaratque, tunc


419. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_419 | Paragraph | SubSect | Section]

Anchonitani episcopi, sanctitatem haud impediuit podagrę morbus, quippe qui in manibus gestatus alienis urbis incendium ex aduerso se obiiciens derepente cessare fecit, tam potens uirtute, cum pedibus tam debilis esset. Hinc nos, quoties imbecillitate aliqua superati uestigiis insistere minus ualuerimus, meminisse debemus ob hoc nobis terram calcandam denegari, ut cęlum mente conscendamus nec dubitemus breuis infirmitatis nostrę patientiam


420. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_422 | Paragraph | SubSect | Section]

occupat membra uenasque succendens ad turpem libidinem illicitasque prouocat uoluptates. Hanc siquidem appetiit, et ualde appetiit, Andragasina uirgo. Quę a patre desponsata pro tutanda uirginitate Deum orauit atque hinc leprę morbo deformatam exhorruit sponsus, qui sanam ante adamauerat, intactamque repudiauit. Neque illa quicquam pensi fecit tam acre malum, cum multo mallet caste uiuere quam sana. Ne autem morbi huius causa in ambiguo


421. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_425 | Paragraph | SubSect | Section]

animam suam, inueniet eam. Et: In patientia uestra possidebitis animas uestras. Si ergo commoriemur (sicut Apostolus inquit), et conuiuemus. Si sustinebimus, et conregnabimus. Hinc sane est, quod ipsi Domini apostoli flagellis primum acriter cęsi non dolent, sed gaudent, non tristantur, sed exultant, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Ex his deinde Iacobus Maior Herodis


422. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_427 | Paragraph | SubSect | Section]

et cum separauerint uos et exprobrauerint et eiecerint nomen uestrum tanquam malum propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exultate! Ecce enim merces uestra multa est in cęlo. Hinc Stephanus quoque, Spiritu Sancto et fortitudine plenus, faciens signa et prodigia lapidibus obruitur. Sed quid mali illi lapidum ictus inferre poterant, cui cęli iam aperti erant? Vitam impii eripiebant, sed Iesus a


423. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_428 | Paragraph | SubSect | Section]

Martianus uero, ne tam obstinatam in puero rabiem impune ferret, putrescentibus membris et toto corpore uermibus scaturiente infelici morte infeliciorem uitam ad ęternos ignes deputatus inchoauit. Nobis operęprecium erit hinc pensare, quam suauis est Dominus, cuius amore tam horrenda subire supplicia ne pueri quidem timuerunt. Conon cum paruulo filio apud Isauriam sub Aureliano imperatore passi sunt. Hi iubente


424. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_430 | Paragraph | SubSect | Section]

pressuque earum pręfocatur, in nulla corporis parte cruentatus. Unde tam tenello tantum animi robor, tanta tolerationis vis, nisi quia Christi charitas, in quocunque fuerit, omnibus fortior est suppliciis. Hinc et Mammes puer septennis Cęsareę, Agapitus quindecim natus annos Pręneste audacter se Christianos esse prędicarunt neque ulla poenarum magnitudine ab ea confessione dimoueri potuere. Vita eos prophana tyrannorum


425. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_430 | Paragraph | SubSect | Section]

depositus cęditur et toto corpore plagis confecto, quo magis doleret, sale aceto diluto confricatur. Deinde pedibus perforatis, ne effugere posset, e Satalia ciuitate, ubi hęc primum passus est, ad Auarim urbem ductus et hinc quoque cum multis Christianorum Sebasten missus, ab Agricolao pręfecto igne consumptus martyrii palmam recepit. Cęteri obtruncati pręter unum Oresten nomine, qui super lectum ferreum distentus substratis prunis tandiu


426. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_432 | Paragraph | SubSect | Section]

potuisset, capitis tandem abscisione finitur. Poterat nec sic mori, sed iam omnes poenas passo beatitatis pręmia differre Dominus noluit, et breuem uiri patientiam ęterna felicitate remunerauit. Hinc ęst, quod Ignatius, Antiochenę ecclesię tertius post Petrum apostolum episcopus, Traiani persecutione damnatus ad bestias, cum Romam uinctus mitteretur et iam Smyrnam peruenisset, ad Romanos, qui fidem receperant,


427. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_439 | Paragraph | SubSect | Section]

ut Christo fruerentur. Nihil illis felicius contingere potuit quam te inimico uti. Irascere igitur et, quantum uis, debachari ac sęuire perge, dum magis nocere ignoscendo queas quam puniendo. Hinc quidem Tiburtius et Valerianus, cum ab Almachio, urbano prętore, in uincula coniecti rogarentur, cur principum sententiis damnatos honore sepulturę afficere pręsumerent: »Quia — inquiunt — quos principes ipsi pro


428. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_441 | Paragraph | SubSect | Section]

sic lędi non posset, atrociora excogitantur tormenta: hamo ori indito suspenditur, ferro candenti per utramque aurem transforatur, per latera quoque pilo perfoditur. Mira res, tot lęthalibus plagis affectus mori non poterat. Hinc etiam per pedes a terra suspensus fumo cruciatur, mox in pyram cremandus proiicitur, et tamen inde quoque euadit inoffensus. Manibus pedibusque truncatur, super candenti lamina mutilatis cruribus insistere cogitur, in


429. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_445 | Paragraph | SubSect | Section]

delectari se poenis, non tristari dixit: quoniam, sicuti triticum non reconditur in horreum nisi tritura uentilationeque permundatum, ita et se non posse ad patientię pręmia peruenire, nisi suppliciis ante probetur. Hinc iubente Quintiano mamillam illi a pectore distorquent, mox et abscidunt. At ipsa ad Quintianum conuersa exclamat: Impie, crudelis, dire tyranne, non te pudet in me amputare, quod in matre suxisti? Sed nihil proficis. Habeo


430. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_446 | Paragraph | SubSect | Section]

quippe adposita fertur sepulturę eius marmorea tabella, in qua scriptum erat: Mentem sanctam, spontaneam, honorem Deo et patrię liberationem. Et, si tam gloriosa iacuit in tumulo, quam felix regnat in cęlo! Vt autem et hinc patescat, quanto sint miseriores, qui torquent quam qui torquentur, Quintianus cum equo, cui insederat, in fluuium pręcipitatus uorticibusque obrutus nusquam comparuit. Agnes, Romana uirgo, tertio decimo ętatis suę


431. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_451 | Paragraph | SubSect | Section]

dilaniata constantiam mutauit. Quin immo lacerę carnis frustum in patrem proiiciens ait: Satiare carnibus, miser, quas genuisti! Filiam comedere potes, at certe, ut impietati tuę consentiat, facere non potes. Hinc rotis alligatur et subdito igne uritur in lacumque deiicitur. Mox defuncto patre a Dione, eius successore, in oleo, resina et pice coquitur. Et cum ab hac quoque pernicie liberasset eam Dominus, ad Apollinem adorandum


432. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_453 | Paragraph | SubSect | Section]

ut et in reuelatione glorię eius gaudeatis exultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis, quoniam, quod est honoris, glorię et uirtutis Dei et, qui est eius spiritus, super uos requiescit. Hinc quidem uas electionis Paulus magis iam in uinculis, quam cum liber esset, gaudens: Hęc patior — ait — sed non confundor. Scio enim, cui credidi, et certus sum, quia potens est


433. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_471 | Paragraph | SubSect | Section]

Iesum Christum. Et superauit inimicum, ita ut oranti apparens demon diceret: Vicisti me, Sarra, uicisti. At illa nihil sibi ex hoc laudis uendicans: Non ego — inquit — uici te, sed Dominus meus Iesus. Hinc discamus, siquando uehementior tentatio ingruerit, orare solicitius et, quoties uicerimus, uictorię gloriam Deo, non nobis tribuere. Theodora Alexandrina semel tantum commissi adulterii conscia, se iam indignam


434. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_482 | Paragraph | SubSect | Section]

si ira uitium est? Irasci quidem Deus dicitur, non quod irascatur, sed quia, dum iuste punit, iratus uideatur. Iudici autem ac pręsidi punire conuenit, ut iuuet, non irasci, ne noceat. Quod autem et ille iuuetur, qui punitur, hinc patet, quia impunitus plus deliquisset. Et ubi plus delicti est, ibi poenę grauioris exactio est. Hoc quidem modo Ioannem hunc nunquam fuisse iratum crediderim. Alioquin, si peccantem fratrem nunquam corripuisset, si


435. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

prolongatus est. Et Ionas: Domine, tolle, quęso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam uita. Ex quo patet, quantis hic premimur miseriis, cum etiam illi, quibus non nisi ad inferos descensus erat, hinc decedere tantopere concupierint. Cui sane argumento Iob sententia astipulatur dicentis: Homo natus de muliere, breui uiuens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur,


436. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

ita iracundiam nostram frangit atque emollit ut isthęc recordatio. Esaias propheta et ipse futura mente scriptisque pertractando didicit contemnere pręsentia nec mori timuit, dum illum uiuere inter seculi uanitates piget. Hinc etiam exclamat, immo, exclamare iussus ait: Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri. Exiccatum est foenum et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflauit in eo. Vere foenum est populus,


437. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_494 | Paragraph | SubSect | Section]

signo aliquo ostendere nobis uoluit in exitu illorum, ut eos imitandos magis accenderemur, quorum finem ipse miraculis illustrasset. Itaque, et quid singulis eo potissimum tempore contigerit et qualiter ipsi sese habuerint, hinc iam dicere incipiemus, ut non solum uiuere, sed etiam mori eorum exemplo discamus. Ac primum, ne nimia condendi cadaueris distrahamur cura, Abraham emisse agrum Ephron Hethei scribitur, in quo antrum erat. Eo antro pro


438. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_496 | Paragraph | SubSect | Section]

fac, quod factum nolis tibi. Sapientum nitere consiliis, benedic Deo semper et ab eo dirigi pete. Ista quidem plenius in eo libro, qui Tobias inscribitur, recensentur. Sed nos pro tempore breuiter perstringimus, ut uel hinc cęteri patres discant talium potius institutionum quam multarum opum filios suos relinquere hęredes. Videndum quoque, ut deficienti animę succurrat proprii reatus dolor et culpam prius abluat fletus quam flamma


439. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_497 | Paragraph | SubSect | Section]

finem fuerimus fideles. In sepulchro, ubi positus fuerat, Heliseus propheta proiectum hominis cadauer statim reuixit. Et nos Dei uiuentis uoce et archangeli iussu et nouissima tuba euocati non reuiuiscemus? Hinc etiam liquet sanctorum reliquias reuerenter esse habendas, quando quidem tanta uis eis inest, ut tactu ipsorum interdum etiam mortui ad uitam suscitentur. Satis hęc de Veteri Instrumento. Noui quoque exempla


440. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_497 | Paragraph | SubSect | Section]

condi uoluit, ne confundamur, si non habuerimus propriam sepulturam. Quocunque loco humati fuerimus, Domini est terra et plenitudo eius. Syndone munda inuolutus est et aromatibus delibutus, ut ostenderet eos feliciter hinc discedere, qui puritatem cordis et odoramenta uirtutum secum ferrent. Die tertia resurrexit et cęlum ascendit, ut fidem faceret nos quoque resurrecturos cęlumque ascensuros, si tales in fine inueniemur, quales esse


441. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_502 | Paragraph | SubSect | Section]

sopori dedisset, eodem oraculo solicitatus dubitare desiit. Exinde die quinto febris repentino ęstuans ardore, animam reddidit exactori eius Deo, tam feliciter quam libenter. Et quis enim adeo mortis pauidus est, ut inuitus hinc cessisset, dum sic euocaretur? Merulo, eiusdem monasterii monacho, egregia morum sanctitudine prędito, in quiete uisum est coronam candidissimis floribus contextam e cęlo labi ac super caput


442. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_506 | Paragraph | SubSect | Section]

iunctus, cuius olim stigmata in corpore suo portabat. Pater Dominicus ultimo uitę die, ne intestatus obiret, hęc se fratribus suis legare dixit: charitatem, humilitatem, uoluntariam paupertatem. O beatum uirum, qui, cum hinc decederet, nihil habuit, quod suis relinqueret pręter exempla uirtutum, quarum, qui hęres fuerit, cęlestis quoque regni hęres erit. Antonio Hispano, cuius corpus Patauii in ueneratione est, cum aduersa


443. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_509 | Paragraph | SubSect | Section]

luce renitentem: Veni — inquit — te enim hęc sedes manet. Postero die Trasilla febri implicita ęgrotauit. Iamque in ipsius morbi accessione uehementer anxiabatur, cum Christum uidit, atque ad eos, qui aderant: Facessite hinc — ait — abite! Ecce Dominus Iesus uenit. Itaque ad eum, quem uidebat, toto animi affectu anhellans expirauit. Odoris insecuta suauitas fidem fecit uere ibi affuisse Iesum et illam una cum ipso abiisse. Sed neque mortem


444. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_518 | Paragraph | SubSect | Section]

Hic uero appetitus ex certitudine quoque spei capit passionis incrementum. Auidius enim bonum illud quisque appetere solet, quod se minus dubitat assecuturum. Ideoque ex dilatione rei magis appetitę magis animo torquetur. Hinc est illud Prophetę: Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Dolet pręterea, qui in purgatorio est, quod, dum uiueret, non hic potius uoluntaria poenę exactione pro reatu


445. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_525 | Paragraph | Section]

ubi improbissimi homines terram cęlumque per licentiam conturbabunt? Sed non multum diu feret tantam nequitiam Deus. Ideo breuiabit dies, ut inuocantibus adsit, et peruersitate malorum irritatus maturabit iudicium suum. Hinc Osee propheta uociferatur et clamat: Audite uerbum Domini, filii Israhel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrę. Non est enim ueritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.


446. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_529 | Paragraph | SubSect | Section]

tridui latebram rursum apparuerit, mortuum se fuisse et resurrexisse simulaturum, ex eo, quod in Apocalypsi scribitur: Et uidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est. Hinc etiam dicunt, quod finget se cęlum uelle conscendere, atque a malis spiritibus in aera feretur. Eoque modo plaga mortis eius curabitur, quia scilicet illi, quibus illudet, uere mortuum et resuscitatum fuisse credent, quem


447. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_530 | Paragraph | SubSect | Section]

moti sunt cęli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellę retraxerunt splendorem suum. Et iterum: Sol conuertetur in tenebras et luna in sanguinem, antequam ueniat dies Domini magnus et horribilis. Hinc iam Sathanę artificia deficere, prodigia cessare, uires languescere, animos concidere incipient. Et sicut maleficorum pharaonis uirtus in faciendis miraculis per Moysen et Aaron superata succubuit, ita


448. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_533 | Paragraph | SubSect | Section]

sit, quotidie occurrere illi parati simus. Itaque etiam post resurrectionem suam de ipso die interrogantibus Discipulis respondit: Non est uestrum nosse tempora uel momenta, quę Pater posuit in sua potestate. Hinc et Apostolus ad Thessalonicenses scribens ait: De temporibus autem et momentis, fratres, non indigemus, ut scribamus uobis. Ipsi enim diligenter scitis, quia dies Domini sicut fur in nocte ita ueniet. Cum enim


449. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_534 | Paragraph | SubSect | Section]

fortasse cras aut perendie futurum, quanto nequius uiuerent, si ad multorum annorum spacium id prorogatum scirent? Vtiliter ergo diem hunc, de quo loquimur, occultum nobis esse Dominus uoluit. Diceret enim quispiam: Hinc ad annos quinquaginta iudicandus sum; cur non interim ocio deliciisque me oblectem iocis risibusque, lusibus uacem, gaudiis pręsentibus non fruar, si tantum temporis ad poenitendum mihi restat? Itaque, dum uitę spacia


450. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_535 | Paragraph | SubSect | Section]

uentura, illam euitare nullo modo possumus. Aut uiuentibus sese offeret aut resurgentibus. Quid ergo refert, si ante moriamur quam Iudicium fiat, cum, quandocunque futurum est, tales ante Iudicem sistendi simus, quales hinc decedimus? Igitur, si mille uel plures adhuc anni restant, ut omnibus extremus ille numeretur dies, tunc unicuique nostrum adesse putandus est, cum obimus. Alioquin non ad eos pertineret, quibus iam ante mille


451. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_552 | Paragraph | SubSect | Section]

tribus Israhel. Inde est, quod Paulus ad Corinthios scribens ait: An nescitis — inquit — quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt... Nescitis, quoniam angelos iudicabimus? Quanto magis secularia! Hinc iam multo terribiliora, quam quę hactenus dicta sunt, subsequentur, et supra quam quis dicendo exprimere possit horrenda, et signa, et iudicia, et angustię, et dolores. Iam primum, sicut Zacharias ait: Scindetur


452. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_568 | Paragraph | SubSect | Section]

principes. Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Auaris quoque et cupidis exprobrabit: Aurum suum — inquiet — et argentum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Et quoniam hinc decedentes nihil ex his ferre secum possunt, dicet: Desyderabile argentum eorum urtica hę reditabit, lappa in tabernaculis eorum. Cum uenerunt dies uisitationis, uenerunt dies retributionis. Hunc sequetur


453. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_574 | Paragraph | SubSect | Section]

peccantibus esse uenię locum, — aspice, quam grandis numerus eorum cum Christo in aere sit, qui etiam post baptismum lapsi per poenitentiam saluati sunt! Te uero tuus perdidit error, etiamsi nihil aliud commisisses. Hinc et reliqui heresiarchę atque eorum sectatores inter se uicissim lacessentes alii aliis proprium dogma exprobrabunt: Vę miseris nobis! Deprauauimus enim sensum Scripturarum, peruertimus ueritatem, induximus errorem,


454. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_578 | Paragraph | SubSect | Section]

infernus quam terrę centram, si cęlum hoc, quod terram quaqua uersum ambit, mundi pars summa sit? Legimus pręterea Datan et Abiron et Chore, quia a Deo ob delicta improbati sunt, uiuos terrę hiatu fuisse absorptos, ut uel hinc constet sub terra esse tormentorum locum, non supra terram. Vnde et per Ezechielem dictum est: Descenderunt incircumcisi ad terram ultimam, hoc est, in uiscera terrę, ne scilicet cęlum, solem lunamque et reliqua


455. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_579 | Paragraph | SubSect | Section]

unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere. Carcer ergo nunquam aperiendus homines demonesque pariter continebit inclusos, obstructo omni exitu portis ęreis uectibusque ferreis ac seris sempiternis. Hinc igitur idem propheta ait: Et possidebunt eam onocrotalus et ericius, et ibis et coruus habitabunt in ea. Per hęc sane animalia, quę in Deuteronomio inter immunda censentur, homines


456. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_584 | Paragraph | SubSect | Section]

charos habuerunt, intuendo magis tristabuntur. Frater fratri commiserebitur, filiis parentes, parentibus filii, amicis amici. Dumque inuicem quilibet nunc suo, nunc alieno malo dolent, duplicabitur omnibus grauitas moeroris. Hinc sane diues ille sepultus in inferno multum de fratribus, quos superstites reliquerat solicitus, mitti ad eos Lazarum precabatur, ut ab ipso admoniti cauerent eo deuenire, ubi illorum afflictio suę poenę additamentum


457. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_595 | Paragraph | SubSect | Section]

cito castiget! Die igitur septimo post commissum flagitium, cum sanus ambularet, repente concidit mortuus. Cumque sepelissent eum, flamma de tumulo erumpens ardere non desiit, donec cadauer simul cum conditorio consumpsit. Hinc coniectare libet, quanto uehementius anima eius uiuens ac sentiens torqueatur in inferno, cuius exanime et insensibile corpus comburi dignum fuit in sepulchro. Monachus quidam natione


458. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_597 | Paragraph | SubSect | Section]

defectu quam amore fratrem secutus esset. Hic ipse pestilentia percussus, cum iam moriens extremos ederet anhelitus, monachis assistentibus et pro salute eius Deum deprecantibus, magno omnes pauore turbauit dicens: »Facessite hinc! Cur prohibetis, ne a dracone isto deuorer, si illi datus sum? Iam ignitis faucibus hausit caput meum et stridentibus squamis quasi serris tractim terens enecat me. Abite, quęso. Nam pręsentibus uobis


459. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_599 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam in beati Ianuarii martyris ecclesia sepultus nocte sequenti eiulare auditus est et, quod arderet, grauiter lamentari. Mane adaperta sepultura uestimenta, cum quibus positus fuerat, inuenerunt, corpus nusquam comparuit. Hinc consyderandum, qualiter animę illorum torqueantur in inferno, quorum corpora a demonum iniuriis ne in ecclesia quidem condita tuta esse possunt. Nam in Sabinorum quoque prouincia


460. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_612 | Paragraph | SubSect | Section]

eum adorare oportet, ita et spiritu aspicere, ut, qui carneis oculis inuisibilis est, mentibus beatis uisibilis sit, et hoc quidem uere aperteque, sed modo mirabili atque inaudito, et qui uerbis exprimi non potest. Hinc sane idem Apostolus, qui Deum a nemine uideri posse dixerat: Videmus — inquit — nunc per speculum in ęnigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem


461. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_626 | Paragraph | SubSect | Section]

esse, qui, quod orasset, impetraret. Vir iustus igitur et post obitum orat, non pro se, quia beatus est, sed pro aliis, qui nondum beati sunt. Siquidem, quanto quis proximior Deo est, tanto citius, quod orarit, exorat. Hinc nempe Ecclesię mos est illos, quos in sanctorum catalogo redactos colit, ut pro se deprecentur, precari. Ita nunc et Alexius ipse, ut oret pro nobis, inuocatur, qui prius a nemine noscebatur. Sed quoniam soli Deo notus


462. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_633 | Paragraph | SubSect | Section]

eadem abbatissa obitum prędixit, deinde prępositae eius Iulię, postremo suum; neque secus, quam prędixerat, euenit. In uno conditorio tres positę una beatitudine gaudent in paradiso. Quoniam ideo in proximo secum hinc migraturas abbatissa pręcognouit, quod, quanta ipsis parabantur pręmia, ante supra cęlum in spiritu rapta uidit. Gertrudis, uirgo Nigellani monasterii, qua die obiit, abbatissę Treuerensis


463. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_634 | Paragraph | SubSect | Section]

suauitas odoris, qui ibidem tandiu permansit, donec Romula spiritum tradidit. Tunc etiam ante ostium cęllulę eius psallentium cantus auditus. Haud dubium, quin ideo, ut palam fieret, dignam fuisse animam illam, quam hinc abeuntem angeli exultantes comitarentur et cum tripudio ad cęlum perferrent atque in illo ęterni Sponsi thalamo feliciter collocarent. Hanc angeli comitati sunt, Trasillę uero uirginis, beati pontificis Gregorii


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.