Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hinc

Your search found 4520 occurrences

More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4156-4241:


4156. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]

Petri) ad Episcopum Mercanensem, et Tribuniensem pertinent, item Moluntae scopulus.
Insula Lacromae parva objicit, atque minores
Non longe hinc gemini scopuli, et distantior alter,
Cujus forma humilis pelagi vix eminet undis.
Hi licet hoc jaceant tractu, non omnia eunti
Tuta tamen, nam non positos uno ordine cernis,
Nec bene defendant,


4157. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Sub primae de more ferant se frigora brumae.
Inde fit, e Patribus plures ut idonea tecta
Hîc habeant, faciantque moram, quod et optima caeli
Temperies, et equo ferri per proxima rura
Hinc licet, aut picta littus percurrere cymba.
Ipse loci portus mediocris, maximus alter
A tergo, tutusque, et magnis navibus aptus,
Quod Illyrice,


4158. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Nunc habet intentos in cultum Numinis idem.
Ite, et ad Eoi limen vos sistite Templi, Ad Ecclesiam S. Nicolai, qua e Parochialis.
Hinc bipatens magnam populi porta evomet undam,
Quem fugio tamen ipse: hîc sexus uterque, sed anteit
Faemineus numero, Oceano rapiente maritos.
Imus, et opperimur paulum, cum plurima se se
Aedibus e


4159. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Pulvere conspersas nullo moderamine crinem,
Tum gestu immodicas, et quiddam insuave sonantes.
Sex ex his Poematiis, quorum hoc primum est, multis ab hinc annis a me elucubrata. Cum verò in descriptis locis quaedam mutata postea vidissem, quasi correctionis seu palinodiae loco paucos adjeci versus. Quod et hîc a me factum, et alibi asteriscus, qui apponetur, de hac re legentem admonebit. Ut autem quibusdam amicis meis, quibus illa legeram


4160. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Sunt mores etiam, et commendat gratia sexum,
Praecipue ex quo Itala cretas e stirpe puellas
Haud unus thalamo coepit sociare jugali.
Haud mirum: sic nativis praestare videmus
Insita quaeque, novumque saporem hinc ducere fructus.
Hoc tamen est commune viris, quod patria postquam
Ad tecta a longo cursu rediere, suarum
Plus nimio uxorum subitò reddantur amantes,
Absque illis potuere diu qui vivere, quodque,


4161. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Quam taedae scabris faciunt haerescere saxis.
Ingredior cupidus pervadere; verùm ubi bina
In stadia audivi quod sit porrecta vorago,
Post paucos redeo passus, et ad aetheris auras
Evado. Haud procul hinc Alapae de nomine dictum Illyrice dicunt na ∫zauscnizi, quasi ad locum Alapae.
Monstrabant collem: cupiebam discere,


4162. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]

Termarum etiam vestigia pauca
In tumulo editiore sinistra a parte, ubi portus
Incipit, et paries cupido mihi lumine visus
Reticulati operis, duroque in marmore sculpta
Velitis effigies no longo hinc tramite distat
Agnoscenda suis visu vel simplice signis.
Parte sui mutilus pariter mihi tum lapis alter
Ad mare conspectus: rhedae genus exhibet, huic quid
Junctum erat, haud facile dignoscere, forte


4163. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Parte sui mutilus pariter mihi tum lapis alter
Ad mare conspectus: rhedae genus exhibet, huic quid
Junctum erat, haud facile dignoscere, forte marinum
Monstrum aliquod, nam erecta Deae stat forma, tenetque
Hinc velum laeva sinuosum, advolvitur ipsi
Quod pedibus tenus, exporrecta sustinet illinc
In dextra pateram: verùm illi cum caput absit,
Quae Dea pilentum regat id, vix Pythia dicat,
Noscere cui tantum dat


4164. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Noscere cui tantum dat certus Apollo futura,
Fatidico quoties afflavit numine pectus:
Tum defossa illic civis quae nuper in horto est,
Visa pavimenti mihi pars est sectilis, aevi
Prisci opus. Hinc facile mihi suadeo, talia circum
Multa reperturos, siqui tellure sub ima
Altius effoderent: nam quae hîc est adsita vallis,
Quaeque antiquae urbs potior pars debuit esse,
Imbribus a nimiis, qui terram


4165. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fama Dolabellae post saecula multa reluxit.
Hoc se se incipiunt ab rure ostendere prisci
Enchelii, quorum regio nunc dicta Canalis.
An quod ab aeriis hinc montibus, indeque clausa
In medio depressa jacet? potiusne per illam
Dulcis aquae leni quod agantur murmure rivi?
Nil horum placet, et praestat nescire fateri.
Ductus aquae potius (monumentum hoc quando


4166. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quod agantur murmure rivi?
Nil horum placet, et praestat nescire fateri.
Ductus aquae potius (monumentum hoc quando vetustum
Restat adhuc spectandum oculis, nec jam abstulit aetas)
Dicere pauca monet: nempe hinc Epidaurius olim
Ad se se longo venientes tramite lymphas
Incola potabat: multum splendoris in illo
Nunc quoque Romani spirat, qua parte superstes.
Calcis materies adeo solidata resistit


4167. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quae deinde emersa ruinis Rhacusa hodierna.
Urbs stetit, hoc caruit longis aetatibus agro,
Nec nisi ab hinc seclis sibi quatuor aere paravit
Sic modico, ut tenuis pretio modo villa, domusque,
Quam tunc totus ager venum majore daretur.
Quippe ferunt, populi cum grex numerarier omnis
Desierat, tribus emptum obolis


4168. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Munera, queis solitus multas onerare carinas.
Urbs cupide expectat venientes, cumque vetantur
Tempestate gravi, adversove accedere vento,
Heu! male consulitur tum civibus urbis, et estur
Parcius. Hinc Italum Enchelios cum per mare euntes
Cerneret, haec hominem dicentem verba jocose
Audivi: cymbae veniunt, cymbae ecce salutis.


4169. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quia snjegh nivem latine sonat.
A nive nomen habet, quae hiberno tempore semper
Multa tegit, se se et vix vere resolvit adulto.
Magna suo utilitas hinc urbi tempore, namque
Servandae plures glaciei publica cellas
Sub terra effodit cura, ut cum Sirius ardens
Urit agros, fauces gelidus refrigeret humor.
Saxa tenent late, visa riguisse Medusa


4170. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Haud olim haec Campi facies, quia ponere vites
Haud plures licuit, quam lex praescripta sinebat.
Tum Cereri devotus ager, milium modo, et omnes
Majores segetes frumento, et lina seruntur.
Sic melius, legat hinc messes sibi rusticus, Urbi
Pulcra Ceres pelago, Otmaniisque feretur ab oris.
Hiberna at quoties pluviis grassantibus aucti
Tempestate tument amnes, haud ulla tenere
Frena queunt, per aperta


4171. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hiberna at quoties pluviis grassantibus aucti
Tempestate tument amnes, haud ulla tenere
Frena queunt, per aperta ruunt, et gurgite vasto
Una palus camposque omnes simul, arvaque mersat.
Hinc laetae segetes, hominumque, boumque labores
Intereant, citò ni campis fugitiva relictis
Defluat, inque suos se se unda receptet hiatus,
Per quos occulto in pelagus se tramite fundit. 11


4172. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Incola abhinc paucis, aestivum ubi sidus adurit
Plus nimio terras, inducere coepit in agri
Partem quisque sui, longisque canalibus horto
Affundens laetos cogit producere foetus.
Hinc olus omnigenum, et frugum vis fertur in urbem
Maxima, dum rura haud quidquam dant proxima circum.
Quin ut produci possit quoque longius humor,
En iterum artifices huc publica cura peritos


4173. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

diversa soli oblectaminis illud
Ergo genus, quod menti hominum jucundius, offert.
Adde, quod arboribus passim (quo gloria ruris
Crescit) proceris vestitur, et, altera prorsum
Quo caret, aspectum maris exhibet: hinc sibi multi
His potius struxere locis tecta apta. Vetusti
At mihi nunc aevi quaedam memoranda: fuisse
Hîc tumulum insignem, tumulum Cadmi, Harmoniaeque
Fama refert: illic in flexile nam genus ambo


4174. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fertur, ut alterno duo, quae sita cominus illic,
Concursu videant homines confligere saxa,
Siqua illis pestis ventura trahatur: ad ignem
Vana sed haec parvis nutricula narret alumnis.
Non procul hinc Moluntae aperit se portus uterque,
Grandior hic, ratibusque aptus, minor ille, sed ambo
Deserti, notique tamen queis ostia saevus
Haud sinit Hadriaci Notus exsuperare profundi.


4175. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Rizonicique sinus incoeptant ostia pandi. (14) Hic sinus, qui nunc dicitur Golfo di Cattaro per 18. milliaria in longitudinem flexuosam extenditur pagis, et villis pulcherrimis hinc inde ornatissimus, in cujus ultimo recessu urbs Catarum dicta, antiquis Ascrivium, sita est.
Hic locus autumno nobis praegrandia poma
Duratura


4176. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ipse locus populo agricolûm, ut vix ulla videri
Gleba queat, quae culturam desideret, horto
Ingenti assimilis, quem circumquaque supini
Instar murorum colles cinxere corona.
Omnigenas hinc ruris opes vectare canistris
Matribus admixtas primo cum sole puellas
Quottidie, et pandi dorso spectamus aselli.
Vix posuere solo, viridans olus hîc tibi pascit
Lumina, candidiorque illic nive


4177. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

pomo
Gloria sit, vix Alcinoo Phaeacia tellus
Tale dabat biferis, quos ipse colebat, in hortis:
Urbs fervet, tollitque sibi quod cuique libido.
Fertilitas haec tanta soli repetenda videtur
Hinc mihi, quod terram conclusae uliginis humor
Perpetuò nutrit, nam quà fodis illico dulcis
Unda scatet. Multo alluvies hunc creditur aevo
(Quippe egisse pecus fama est hàc Prothea quondam)


4178. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

foeno etc.
Per medios pueri saltant festivius ignes)
Ferre solent. Sed res sane gratissima visu
Illa quoque, exacto famulatu quae sibi junctae
Sanguine dona ferat pubes hinc rustica servae.
Pulcras indutae vestes praegrandia gestant
Palladis arbustis ornata canistra puellae,
Unde colorati lemnisci, et plurima vitta
Crinalis pendens tremulis agitatur ab auris.


4179. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

stat colle supino
Impositus, propriumque dat illi Tegula nomen. Kupari illyrice.
Non procul hinc locus est (Trapitum dicitur) extra
Qui vallem positus dorsum maris obicit undis,
Nemo colit, tondentque vagae virgulta capellae.
Huc tu, venando si lux sit idonea, tecum


4180. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Cupareum, in bibula prostrati ubi corpus arena
Multa loquebamur cives jucunda vicissim.
Percurrenda Breni modo pars est altera. Multis
Laetior illa situ forte hinc apparet, apertum
Quod mare continuò spectat. Si parcior agri
Est modus, et praeter colles haud contigit ulla
Planities, verùm haec etiam sua commoda servat.
Namque ut perpetuò vivis aspergitur


4181. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Profuit. Hîc alius lucri fons penè perennis
Est quoque, qui verò, mox dicam, nunc juvat ipsam
Descripsisse loci faciem. Sub montibus altis
Pars terrae, pelago vicinior, intervallo
Longo hinc, atque illinc formam flexi exhibet arcus,
Cultu evicta omnis non deside. Prosilit aspro
E latere antiquae rupis fons, illicò magnus,
Impete praecipiti labens, lapsuque fragorem
Torrenti horrendum similis


4182. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hàc ego, cum Boreas se montibus horrifer altis
Demisit, stridetque mari metuendus aperto,
Ne se ferre ausint, moneo: exitiale carinis
Id saepe et nostro reminisci possumus aevo.
Non longe hinc alius lympharum dives et ille
Fons fluit: hîc Cererem pariter mola frangit, et altae
Murorum moles Neptuni immàne frementis
Vim cohibent: rupes fonti dedit aspera nomen.


4183. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

De Juncheta illyrice Scjumet. IV.
Junchetae vallis peramaena hinc fontibus Umblae
Adjacet, inde Breno contermina desinit: alti
Disjungunt viridi ridentes gramine colles,
Quos niveae tondent pecudes, hirtaeque capellae.


4184. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

I) Illyrice haec aqua vocatur od vrjesne glavize, quod colliculum thymo abundantem sonat a vrjes, thymum. I)
Cum longe leviorque aliis ac purior, hinc est
Utilis haud minus aegrotis, quam commoda sanis:
Urbs amat, agrestesque etiam non illius undae
Nescivere decus portantes mane puellae,
Nec vacuus mercede labor. Prope germinat omnis


4185. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Grandibus, egregiique saporis sunt quoque mora
Sanguinea: et cucumis seritur felicius illic,
Diversumque olus, et radicum non genus unum.
Quid memorem, medicas quot aprici tempore veris
Hinc herbas, stirpesque puellae pharmacopolis,
Pallentesque ferant violas, floresque rosarum,
Totque alios, ars quae illa suos deposcit in usus?
Huc ego Bergati superans latera ardua montis


4186. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quae fontibus incipit, aevo
Majorem adduxit: mihi tunc quae condita luxu
Absque ullo visa ampla domus, quam mille cupressus
Funereae (cerebrosus homo sic jussit) ab omni
Parte coronabant: sparsae hinc, atque inde renident
Villulae, ubi aestivos viridante sub arbore soles
Devitant vacuo curarum pectore cives.
Lacromae hanc Monachis vallem, qui numinis iram
Placarent precibus laesi


4187. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

schero, quia toto hoc tractu naves construuntur.
Littora? Ibi surgunt augustae erecta sub auras
Templa Cruci, coetus Gusmani hortosque, domumque
Possidet: hinc ultra in solem se rura cadentem
Lapadia extendunt oleis foecundaque Baccho.
Condendae hic fuerat locus urbi, quae sibi septem
Romuleae similis muro circumdare


4188. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sedem,
Praeda ut contingat sibi ditior. Ambo ferocis,
Intrepidaeque animo servant fortissima pubis
Pectora: finitimus metuit Thrax ipse valentes
Exiguo magnae numero se opponere turbae.
Hinc gentis quia nota fides, invictaque virtus,
Utitur haud frustra Princeps, cum aut justa coloni
Frena pati renuunt, gravior vel sicubi motus
Fervet, quem solitae nequeant compescere vires:
Felices, tali qui


4189. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ad vivum expressa, meus ut mos, pingo tabella.
Haud paucis haec ora maris,ni fluminis actam
Dicere malueris, habitatur utrinque colonis.
Horrida pars dextra, atque lapis tenet omnia nudus:
Hinc sterilis multo natura domanda labore
Principiò his fuerat, qui adjunctos aedibus hortos
Pomiferos fecere sibi, atque umbracula ab aestu,
Vitibus in morem curvatis desuper arcus.
Laeva habet apricos, cerni


4190. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

voluptatis causa posuere beati
Tecta Patres; sed Sorgiadum pulcherrima longe
Stat domus: huc ducunt ipso super aequore structae
Multa arte ingentes solido de marmore scalae
Pluribus ornatae signis; hinc itur in ampla
Atria, pictura paries animatur utrinque
Multiplici: domus ipsa ingens, et balnea praebet
Loturis: nemora accedunt, gelidique recessus,
Antraque,


4191. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et balnea praebet
Loturis: nemora accedunt, gelidique recessus,
Antraque, et halantes horti, longique canales
Terram inter recto ducti ordine, coniferaeque
Hinc atque inde virent cyparissi. Scilicet illinc
Usque ad Arionios fontes (hoc nomine dicta
Antiquis haec unda fuit) non longus eunti
Tractus, ubi incipiunt ipsi dulcescere fluctus:
Quidquid ibi aequorei


4192. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Textaque subereo quà cortice, quàque oneroso
Naviter armari plumbo: sic largior illis
Fons lucri, a tenui possent quam quaerere gleba.
Quamquam ad nos multis aestivo rebus onustae
Femellae hinc veniant quoque tempore; copia lactis,
Ovaque, et omnigeni fructus, et brassica fertur.
Haec ubi distraxere, peculî summula filo,
Tela, aut lemniscis mutatur, et urbe relicta
Lintrem adeunt, remisque ipsae


4193. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

aut lemniscis mutatur, et urbe relicta
Lintrem adeunt, remisque ipsae freta caerula verrunt
Praepetibus, sedet ignavus dum puppe maritus.
Rus licet hoc sanis urbem nutricibus auget,
Non tamen utilitas magna hinc, quia agreste puellis
Saepe etiam ingenium infundi cum lacte videmus.
Nam non continuò nutrix illa optima, cui sit
Copia lactis, et oris gratia: laudo benignam
Plus ego naturam, mores, animumque


4194. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Est statio, et placido subsidunt aequora fluctu,
Cum notus Hadriacum miscet mare, nec sinit aut hac,
Aut illac ratibus procedere. Turbida verùm
Vix ubi composuit melior freta, velivolae uno
Egressa puppes hinc tempore conspiciuntur
Credere se pelago, et cursus iterare relictos.
Hic austro objectus locus est, gaudetque salubri
Temperie, quamquam juga claudant ardua circum
Nam matutinis Eurus refrigerat auris


4195. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Voda ad johe Illyricè
Nomen habet: leviorem aliis, potuque salubrem
Quod memorant, puerum hinc urnas deferre jubebam,
Fama nec illius laticis mihi vana reperta.
Incola frumenti penè hîc nil emetit, atque
Area propterea siqua est, magis apta choreis,
Agrestes agitant festa


4196. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ludendo sit satis, agro
Nascitur, at quoties bene reddidit annus, olivi
Inveniat ter mille cados mercator emendos,
Cannosamque petens, Barsecinemque propinquam
Hinc parta simili contentus merce recedat.
Namque olearum ingens hic, continuataque sylva
A Malpho incipiens est tractus scilicet omnis:
Rarus honos nunc Baccho, habuit sua tempora Bacchus.


4197. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

herum, nobis nam villiicus omnia monstrat.
Cum duplex, riguae quae margine consita ripa est,
Surgeret immanis platanus, quae grandior imum
Metiri ad truncum nos quidam incesserat ardor.
Ut quini circum ductis hinc inde lacertis
Sepsimus amplexi, vix suffecere obeundae viginti mensurae Rhacusanae cubitos trunci circumferentiam habere deprehendimus, videlicet ulnas quinque mensurae Italicae, vulgo


4198. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Brachia. Non tanta agricolûm hîc vis degit, ad umbram
Quanta illius adhuc facile considere posset.
Haud minor hac quercus pariter mihi cognita mole
Non procul hinc: tanta est majestas scilicet illis
Arboribus, solaeque nemus formare videntur.
Vera tamen sunt sylva oleae, queis cuncta tenentur:
Rite illi agricolae culturam adhibentque, sciuntque
Praeclare, quidnam


4199. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pectora contectos ac brachia, ni pede capris
Vidissem absimiles, nec bina assurgere fronti
Cornua, pro Faunis agrestibus, ac Satyriscis
Accepsem facile: tantum instar in artubus horum est.
Hinc abeo, et geminis, ad quos locus attinet omnis, Hi sunt de familia dicta de Zuzzeris, qui in excolendis oleis peculiarem curam adhibentes multum olei, et praestantioris generis habent.


4200. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Cum solo venere graves, ut ob illa laborem
Longae adeo subiisse viae mirere; beatas
Se tamen hae reputant, si possit ab aere recepto
Plena oleo flavente domum vesica referri.
Non longe hinc pagus, terraeque a nomine Petri,
Quas dicunt: Slavi quondam voluere rapaces Vide Jacobum Luccari Lib. 2. pag. 81. Editionis Rhacusanae anno


4201. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ille) sub armis
Signifero incedunt praeeunte: ut limina clausa
Inveniunt, pulsant. Quae causa accedere jussit,
Poscit herus. – Poma ut demus tibi, tuque puellam.
Queis ille, hinc aliò vos gressum avertite. Pulsant
Illi iterum, atque iterum, tum janua panditur: arma
Ille jubet poni, sponsam hi sibi tradier ante.
Ut dedit ille, exuti armis dant poma, simulque
Dignior hanc


4202. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vestibus omnigenis, tela et Memphitide dives
Panditur, huc dona iniciunt, ut cuique libido,
Lemniscos, strophia, et nummos: hanc quatuor aevo
Florenti juvenes pendentem hinc inde duabus
A trabibus portant alacres: nova nupta marito
Tum primum sociata venit: turba omnis euntem
Ad sponsi sedes pyrii inter murmura crebra
Pulveris, et citharae sonitus ac carmina laeta


4203. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ENTISSIME. POS.

Vix dubitare sinit, quo vir flet funera raptae
Conjugis, heu! Sexti sibi raptae in tempore lustri.
Hunc ego Sorgiadae suasi hinc ut tolleret, olim
Ne rudis agricolae saevo confrigeret ictu
Malleus, hincve aliquis peregrinas ferret ad oras.
Hic possessorem contentum munere reddens
Abstulit, urbanaeque domus in pariete fixit.


4204. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Multis descendi gradibus, mediocre sacellum Sub invocatione Nominis Jesu.
Inviso: hîc tabula egregii pictoris, adimus
Hinc duo quae superant delubra, hoc nomine Blasi,
Illud Pontificis Myraei nomine, primum
Stagnaei sedes est inclyta Praesulis, ex quo urbs
A


4205. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

inclyta Praesulis, ex quo urbs
A Corcyraeo distracta antistite coepit
Fulta suo pastore regi vigilantius: aedes
Non haec ampla satis, sacro sed splendida cultu.
Hinc aliud subeo phanum: pars laeva legendum
Hoc dabat, e coetu Francisci bina jacere
Corpora ibi indigetum, patria qui Sardus, et Anglus.


4206. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Oblectentque virum, contentusque urbe recedat.
At mihi prae pulcro sordebant omnia campo,
Quem cunctis ego deliciis facile illius orae
Praetulerim, nam vectus equo pulcherrima rura
Aspicis, et gemini faciem hinc, atque inde Profundi.
Nobilis a vino pagus, quem dicere versu (14) (14) Cesviniza locus vocatur, quo nomine et vinum ipsum dicitur.


4207. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Cymba minor sal inde vehens in littore ponit.
Verùm haec ipsa, maris medio ni tramite prudens
Carpat iter, defixa vadis haerebit in imis.
Sic tempus veniet, pedibus cum forte licebit
Hinc Stagnum petere, opponat ni publica ad illud
Quid remedî cito cura malum, quod crescit in horas.
Ad castrum redeo, teres illi forma, Coronae
Majores apto voluerunt nomine


4208. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

arces.
Excubiae in muris prope nullae in tempora noctis,
Invalidus, rarusque meret stipendia miles,
Nulla fora ad merces coemundas, omnia foeda,
Omnia squallida. Brozzeas hinc reddor ad oras:
Namque hîc degebam potius, quia purior aer,
Fasque erat hinc cymbas ultro, citroque meantes
Aspicere, atque illinc superato colle patebat
Hadriaci pars multa Sali, Meliteque propinqua.


4209. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

meret stipendia miles,
Nulla fora ad merces coemundas, omnia foeda,
Omnia squallida. Brozzeas hinc reddor ad oras:
Namque hîc degebam potius, quia purior aer,
Fasque erat hinc cymbas ultro, citroque meantes
Aspicere, atque illinc superato colle patebat
Hadriaci pars multa Sali, Meliteque propinqua.
Hîc aliqua haud reticenda mihi, quae proxima Stagno
Sunt loca (nam semota


4210. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Illyrice Peljezas. XI
Longa mihi tellus, Stagni quae clauditur isthmo, (1) (1) Haec regio protenditur ad 50. circiter milliaria, hinc inde mari cincta, paeninsulamque Rathanam, seu Puncta dictam efficit.
Quamque Rathanaeam mos dicere chresonesum,
Describenda manet: nostrae hic est


4211. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

more, parvum mare.
Inde Naronaeus sinus audit: tota feroces (3) Septemtrionalis nempe, quae paucis ab hinc annis Caesareo addita imperio fuit. Hujus regionis potissima civitas Macarsca dicta cum amplissimis circum territoriis.
Ora haec enutrit populos,


4212. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cultus reventior Aedi,
Francisci assèclis data cura, et commoda sedes
His posita, ut populorum per relligiosa juvarent
Munia, et exemplis vitae, verboque docerent.
Haud procul hinc dum lento olim vestigia gressu
Per vicum incomitatus ago, mihi perculit aures
Immanis subitò gemitus, confusaque flentum
Murmura: sisto gradum, ingentemque ex aedibus ecce
Prodire aspicio turbam maesto ore


4213. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

exangue humeris; claudebant funeris agmen,
Qui Cereris coctaeque ferunt magno orbe placentas,
Fumosique cadum repletum nectare Bacchi.
Ut templum ingressi, feretrum posuere: sacerdos
Divinam rem primùm obit, hinc pro manibus orat.
Infertur tumulo corpus, rursumque precantur,
Ut posito sit terra levis: tum in cespite molli,
Inque sepulcreto comedunt, potantque, placentae
Parte sacerdoti missa, Bacchique lagena.


4214. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tunc temporis navigationem reddit.
Mittitur, insano Boreas unde impete perflat,
Deprensosque illic cumulat formidine nautas.
Utuntur puteis, laticis nam vena perennis
Deficit, hinc quoties aestus rabiosior, undam (11) (11) Horum insula paucis milliariis a peninsula abest Rathanaea.
A Corcyraeis quaerunt sibi: non gregis


4215. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Post paucas redii messes. Mollissima in omni
Tractu hoc temperies, maturius omnia in auras
Erumpunt, dosque haec illi ceu propria terrae est,
Ut, quaecumque parit, sint optima: amygdala mole
Hinc majore aliis, molli et sic cortice, frangi
Ut digitis valeant, nascuntur, vitigenusque 4 Hoc vinum illyrice appellant peceno, quod Itali proseco vocant. Cyprio vino


4216. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

4
Hîc palmes profert uvae genus, unde beatus
Ille liquor premitur, multis jam cognitus oris.
Quin etiam Florae hîc sobolem vivacius ipsam
Sole colorari videas, urbisque puellae
Hinc Caryophyllon, immortalesque amaranthos,
Ut speciem educant similem, sibi mittier optant.
Mulorum hîc ingens (homines acquirere nostri
A Turcis hos ante solent, ut vendere rursum
Cum lucro


4217. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


In vasto jacet illa salo, longeque Naronae
Faucibus undisonae parti respondet ab una,
Italiam ex alia, Garganique ardua montis
Prospectat juga, quò paucis dans carbasa vento
Hinc valeas horis te reddere. Penè rotundam
Formam habet, in gyrum ter dena huic millia passûm
Assignant: si longo adeo natura diremit
A terris spatio, genti quoque foenore magno
Fertilis ad vitam quantum


4218. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Rufo etiam, cui rara fides, plerumque capillo
Esse solent, glaucisque oculis, ac fronte petulca.
Vox hominem sonat, haud expers stridoris acuti
Illa tamen, multumque serendis litibus apta.
Hinc si illos inter se audis et amica loquentes,
Rixari, et linguas in jurgia solvere credas.
Hos bene de nostra meritos nemo urbe negarit
Qui sciat, excubias autumni tempore toto
His peragi, et longo armatos


4219. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Se vellent, corpusve aliquo exercere labore,
Qui non dedeceat mystas, nec lumina vulgi
Offendat, sed cura aliquos haec unica tangit,
Rustica nobilium ut mercede negotia tractent.
Hinc turba agrestum in media nunc fervida musta
Hos pleno cumulare lacu, pinguesque trapetis
Nunc baccas terere aspicias, modo sepibus agros
Cingere, et in scrobibus scissas de corpore matrum
Aut vites serere,


4220. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]

Imertepitiae vocitata haec insula pulcro est
Nomine, ἐλαιφόρος, nomen nunc aptius esset:
Sponte sua veniens nam terram oleaster inumbrat
Plurimus: innumeris hinc patrum industria colles
Palladis arboribus texit, sequiturque nepotes
Cura eadem; pars multa soli sed et illius expers
Culturae tamen omnis adhuc: minus insula sic est
Dives opum. Haec subita navim


4221. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

fructus: minus apta serendo
Frumento tellus; nec quod satis, incola verrit,
Secum ex urbe tamen cum vendita ligna reportat
Queis plenos lintres vehit huc plus mille quotannis.
Maximus hinc illis proventus, et una bipennis
Agrorum utilior cultu ipso; namque ubi centum
Ardua praecisis straverunt undique ramis
Robora, quà praeceps via fert, a culmine montis
Ad mare devolvunt: onerantur terque,


4222. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hujus ego magnam, casu quo nescio tristi,
Sylvae olim partem, cum forte per aequora noctu
Vela darem non longè illinc, ardescere vidi. Quadraginta circiter ab hinc annis.
Triste oculis spectaclum, et lamentabile, multos
Quippe dies horrenda dabant incendia lucem,
Cum latè immissis fureret Vulcanus habenis,
Nullus et


4223. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

invisit mensas sine honore secundas.
Piscatus multis mediocri hic magna labore
Commoda fert pariter, patriusque quod ante vetabat
Mos, longos ineunt diversa per aequora cursus
Jam nautae facti, vitaeque hinc commoda multis
Ignorata prius duram accessere per artem.
Temperies coeli generatim sana per omnem
Hunc tractum, Blatti in pago sed morbidus aer;


4224. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et varias cujusque expressit carmine formas.
Fertur ab Agesila Romam pars missa deinceps
Arboris, in cujus frondenti vertice nidum
Cernere erat constructũ avibus, dum hinc ostrea, et illinc
Et varia haerebant flexis conchylia ramis.
Haec ubi, ab Illyrio revocatum, et plausibus omnes
Laetis gratatos reduci, sui amoenus ita esset
Quod locus exilii,


4225. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Juxta habet: hic varia scopulus circumundique mole est
Sic omnis praestructus, ut area nulla supersit
Ulterius, nequeasque extra haec defigere gressum:
Praesidiumque loci geminae hinc, atque inde minantes
In coelum assurgunt turres, tormentaque belli
Ignivoma insedere rotis, malus otia nequis
Haec ausit turbare Patrum, sedesque beatas.
Nec locus hîc reticere, alter quod vitreus


4226. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

potius, quam quisquam alia de gente, peritus
Funditor intulerit Melitaeus. Plus tamen aequo
Rebus in antiquis aliquis me forte morantem
Arguat; at possem, modo vellem, quidquid in Afram
Congessere alii Melitam, hinc avertere, nostraque
Aptius in monumenta levi asportare labore.
Quamquam etiam haec ausis felicibus Ille peregit, (13) 13 Idem praelaud. Ignat. Georg. in


4227. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Luce dies, latus occiduum convisere pergo,
Quà se ingens aperit portus, vi tutus ab omni
Aeolia, tantum si arcere aquilonia posset
Flamina: procurrunt in longum cornua tractum
Bina pari hinc illinc spatio: conjungitur unum
Insulae, et ad boreae latus est, pars altera ab austro
Clausa manet scopuli objectu, (10) 10 Hic Jakgljan vocatur, circuitque


4228. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hàc tibi per medium se se maris ostia prodant.
Non hîc ulla domus, se vitibus undique laetis,
Atque oleis scopulus tamen induit: haud minus et pars
Adversa, haec gregibus pascendis insuper apta.
Hinc fit, ut hibernis huc mensibus incola tractus
Oppositi traducat oves, cum parcior herba
Se penes: illi ultrò viridantes pascere saltus
Permittunt; sed et omne fimum sibi linquere cogunt,
Mutua ab alternis


4229. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

adsita terris: 12 Olipa vocatur, ubi Vratnik, sive le bocche false, de quibus infra. 12
Prolem hinc Branivodae fracti victricibus armis 13 Vide Jacob. Luccari lib. 2. pag.80. 13
Post cladem profugum cum conjuge nostra triremis


4230. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

loci: dos unica mansit, Hoc privilegii iis insulanis a Senatu Rhacusano concessum, ut ab iis solis seligatur navium Praefectus, vulgo dictus l'Ammiraglio.
Hinc quod seligitur Praefectus navibus, ostro
Qui venit indutus, quoties solemnia in urbe
Verba è sublimi recitat, plaudente popello.
Re caret at nomen, nam classis deficit: unum
Officium est olli, quantis sit


4231. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nostrae urbi in tabulis legaverat aurea, in aeris
Effigie, magno terrae quae proruta motu
Quod fuit, et multos jacuit neglecta per annos,
Perminxere boni tanto pro munere cives.
Haec praeter tractu non multo hinc dissita surgit Duas arces haec insula habet, unam in colle positam, aliam ad ostium portus ipsius, ubi Franciscanorum Ecclesia, et Conventus.


4232. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Clam fratres se ferre alii, remisque phaselum
Contra tecta movent juvenis, tum lumen in alta
Ponitur antenna, natat haec, rata lumen amicum
Esse sui Theramonis; at hi se tramite tanto
Hinc sensim removent, ut in altum jam mare ducta
Infelix germana foret, quae, lumen ut illi
Abstulerunt, omni jam deficiente salutis
Spe sibi, perpetuoque etiam quia lassa cadebant
Brachia motu, ut fracta ratis,


4233. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

paucis habitata viris, crassaeque Minervae.
His ager est tenuis, neque pascere firmus; ab alto
Lucra trahunt potiora mari, nam saepius uno
Tot pisces capiunt jactu, ut quae summa peculi
Hinc venit, in mensem hac vivant, consumere nati
Sola boum capita, et foedum purgare macellum.
In cymbam infertur cruor, intestina, pedesque,
Omnia quae parvo prostant: vescuntur abunde
Talibus, inque diem nil


4234. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

annosus valeat meminisse, tametsi
Saepe Altum teneant, Melitaeque sonantia saxa,
Et Ladestinos rate parva accedere portus
Nunc ultro soleant, nunc tempestate coacti.
Divisis habitant pagis hinc inde duobus, Hos vocant dogne, i gorgne celo, hoc est inferius, et superius latus.
Longè


4235. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ad sua cum profuga veheretur regna triremi,
Novimus hoc posuisse solo vestigia primùm:
Littus enim malefidum illi prius omne, Rhacusa
Mox hinc avectum pompae regalis honore
Excipit, atque suis ad terras reddit amicas
Puppibus, et tantae gaudet meminisse diei.
Usque adeo hi veteri pro consuetudine pugnant,
Ut nihil immutare, licet foret utile,


4236. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

honore
Excipit, atque suis ad terras reddit amicas
Puppibus, et tantae gaudet meminisse diei.
Usque adeo hi veteri pro consuetudine pugnant,
Ut nihil immutare, licet foret utile, curent.
Hinc haud marmoreum simulacrum a sede moveri
Permittunt quoddam, inque alia concinnius ara
Ponier, unde aliquis templo decor adjiceretur.
Cum sacranda ferunt festis Paschalibus ova,
Mos illis vetus est


4237. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Cum viginti obolis simplex nunc veneat ovum.
Traditum ab antiquis retinere tenaciter urgent
Sic morem, seque hoc credunt pacto esse beatos.
* Adjicere hic quaedam locus, emendareque, septem
Nam mihi ab hinc lustris quae cognita, mobilis aetas
Mutavit. Cum primùm hìc aliquos ars nautica coepit
Allicere, et positis jam retibus ire per Altum
Tentarunt, blando sors vultu arrisit, et annis


4238. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

naves majores aptissimo sanè loco construuntur: in aliis locis minores passim exaedificantur.
Membra ratis, costas pice perlinit ille liquenti,
Compages laterum stupa ferruminat alter.
Hinc factum, ut domibus se se auxerit insula multis,
Hasque habitet populi melioris copia major,
Certe ita commodius, prisco quam more, beati. De


4239. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Innumerum raperet pestis, formidine lethi
Perculsos hac sede patres habuisse senatum,
Ordine ab hoc paucis jussis consistere in urbe,
Qui extinctos tumulent, serventque a funere sanos.
Non longè hinc quasdam Illyricè grebeni, Italicè pettini vocantur. prostantes ad latus austri
Horrendas visu, et dentati


4240. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Atque urbem dici jussit, licet urbis imago
Vana forem, cum nec fossis praecingerer altis,
Moenia nec tegerent, nec pernox invigilaret
Armati custodia militis. Hinc ego sensim
Crescere, postque aliquot clarae urbis saecula vultum
Prodere vix tandem potui, haud obnoxia gentis
Externae sceptro, propriis sed legibus utens.
Quod mihi per duros est partum nempe


4241. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Cum Venetis, tectique simul magna aegide Thracis
(Qui jam solus opes valet infregisse superbis)
Majores struxere rates, quibus aequoris unda
Aegei, Oceanusque infinditur Atlanteus.
Principiò utilitas hinc ingens extitit, ipsum
Mox fuit hoc genti exitio; nam barbara regna
Dum Lybiae Carolus vult subdere, multaque classi
Nostra suae puppis se adjungit, nunc fera frangit


Bibliographia locorum inventorum

Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].


More search results (batches of 100)
First 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.