Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hinc

Your search found 4520 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 660-684:


660. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

homines laudis habere locum, sed detractionis. Detrahunt *corr. ex turbato **corr. ex uinciri ieiunanti, cauillantur comedentem, et dum uitiis suis fauent, uirtutis cultores linguę procacitate lacessunt. Hinc est, quod Iudei nullo placati Christi miraculo, murmurabant de illo — Ioannes ait — eo quod dixisset: Ego sum panis uiuus, qui de cęlo descendi. Nihil ergo, quod ad diuinitatem eius referri posset, admittere poterant, quanuis multa etiam ab eo


661. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius iumenta erant, soluentibus ea non refragaretur, sed abduci permitteret. Hoc autem factum est, ut sciretur, a quanta celsitudine ad quantam descenderat humilitatem, ut nos exaltaret, non solum formam serui accipiens, sed etiam dorso uilissimi iumenti insidere non dedignatus. Hinc arguitur ambitio ac fastus eorum, qui discipulorum uicem in terra gerunt et equos eximios sibi comparant eosque phaleris exornant et auro, sericis operimentis seque ipsosque tegunt atque his insidendo cum seruorum itidem equitantium comitatu in publicum procedunt. Quasi uero


662. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 439 | Paragraph | SubSect | Section]

uenisse crediderunt. Omnia ergo traxit ad se, quia ex omnibus partem aliquam saluauit. Et nunc quoque trahere non cessat. Vim ergo ingerit, inquies? Nequaquam, sed bonum illud, quod per nos efficere non possumus, ipso adiuuante operamur, ipso trahente exequimur. Hinc iam Domini nostri cum discipulis conuersationem, qua paulo ante, quam ab impiis supplicium pateretur, uti uoluit, erit nobis operęprecium consyderare. Ante diem festum Paschę (ut in Ioanne legimus) sciens Iesus, quia uenit hora eius, ut


663. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 444 | Paragraph | SubSect | Section]

Quia scriptum est, inquit: Percutiam pastorem, et dispergentur oues. Et cum diceret, quia a morte resurgens pręcessurus esset eos in Galileam, putabant illum ueluti purum hominem in terra regnaturum, et primo quisque loco se apud regem fore concupiuit. Hinc sane Lucas ait factam esse inter eos contentionem, quis eorum uideretur esse maior. Sed humilis Magister humilitatem docuit dicens: Reges gentium dominantur eorum. Et qui potestatem habent super eos, benefici uocantur. Vos autem non sic, sed qui maior est in uobis,


664. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 462 | Paragraph | SubSect | Section]

quid tergiuersaris, Petre? Cum quo mori, cum quo in carcerem ire profitebare, eum tam repente deseris, tam turpiter fugis, cum te nosse pernegas? Si uitę periculum times, cur a uita, quę Christus est, discedis? Si mori formidas, cur negando ab ipso uitę autore recedis? Trahat hinc exemplum humana fragilitas. Bonum, quod in se c onfidendo promittit, pręstare* per se non potest; in Deo confidendo ipso adiuuante potest. Potuit quippe tunc et Petrus, cum Spiritus Sancti ope adiutus Neronis contempsit sęuitiam et intrepidus, ut


665. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

tradiderunt te mihi. Quid fecisti? Respondit ergo Iesus ad ea, quę sibi de regno affectato obiecta erant: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.* Quęstio Quomodo, Domine, regnum tuum non est de hoc mundo, qui nisi per te regeretur, per te sustentaretur, non subsisteret in nihilumque redigeretur? Sed tamen regnum tuum, Domine, non est de hoc mundo;


666. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

beatitudo, pertinet, sed ad regnum spirituum immundorum, in quo poena est ęterna et perennis. Si ex hoc mundo — inquit Iesus — esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.** Scriptura ista ita quoque potest exponi, ut, sicut alibi dixit: Non ueni iudicare, sed iudicari, ita et hic: Non ueni regnare in hoc mundo, sed pati pro mundo. Si regnare uenissem in mundo, ministri mei, angelici spiritus, pugnarent, ne traderer Iudeis.


667. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

potest exponi, ut, sicut alibi dixit: Non ueni iudicare, sed iudicari, ita et hic: Non ueni regnare in hoc mundo, sed pati pro mundo. Si regnare uenissem in mundo, ministri mei, angelici spiritus, pugnarent, ne traderer Iudeis. Nunc autem non est regnum meum hinc.*** Notanter et signate dixit nunc, hoc est, passionis tempore, sed erit postea, cum omne iudicium Pater dabit Filio, cum ponet inimicos scabellum pedum eius. Tunc et regnum eius erit in hoc mundo, ut iudicet uiuos et mortuos, iustos et iniustos.


668. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

Messiam fuisse negant. Neminem autem ille saluat nisi credentem. Deinde Ioannes narrans ait: Susceperunt Iesum et duxerunt. Et baiulans sibi crucem exiuit in eum, qui dicitur, Caluarię locum, Hebraice autem Golgotha, ubi crucifixerunt eum et cum eo alios duos hinc inde, medium autem Iesum. Pro maiori ludibrio ipsius, qui crucifigendus erat, humeris crucem portandam imponunt. Gestauit igitur primo sibi crucem Iesus. Sed quoniam tota nocte illa afflictus fuerat, lassitudine superatus perferre nequiuit. Fit itaque, quod alii


669. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

sequentur. Quę tamen non credentibus, sed incredulis male cessura sunt. Quia tot mala perpessi, dum mollescere ad poenitentiam nolunt, in ęternum corruent interitum. Vobis autem, qui in me — inquit — creditis, mala in hac uita pati expedit, ut per eorum patientiam puriores hinc exeatis. Si enim Christum, qui uiride lignum est, nullam in se habens malicię ariditatem, oportuit pati et sic intrare in gloriam suam, quanto magis uos, qui non sine peccato, id est, qui lignum aridum, igni obnoxium estis, pati conuenit, ut in tristibus probati gaudio


670. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

*corr. ex dicit ** corr. ex prophete plenam aceto, hysopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Nimiis igitur angoribus agitatus Dominus coepit sitire. Sitio, inquit. Hinc illi, qui nulla prorsus mouebantur miseratione, obtulerunt ori eius spongiam arundini superpositam, aceto plenam. Scilicet parum fuerat ad crucem eunti ac sitienti uinum fele et myrrha mixtum porrexisse, nisi nunc iterum acetum propinarent in cruce morienti. O flagitium


671. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 509 | Paragraph | SubSect | Section]

Herode Idumeo, natus est Christus in Bethlem, terra Iuda. Ideo sane de ipsa Bethlem a propheta est dictum: Et tu, Bethlem Effrata, paruulus es in milibus Iuda. Ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israhel; et egressus eius ab initio, a diebus ęternitatis. Hinc in Euangelio Iudei ab Herode interrogati, ubi Christus nasci deberet, responderunt: In Bethlem Iudę. Cui dicto astipulari uidetur oraculum illud Abacuch prophetę: Deus ab austro ueniet, et Sanctus de monte Pharan. Montem enim Pharan et ipsam


672. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 521 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsarum matrum circa illos inconsolabiliter ululantium. Et noluit — inquit — consolari, quia non sunt, hoc est, quia nece sublati sunt. Neque enim mors nostrorum nobis potest esse consolationi, sed spes uitę ęternę. Credimus enim eos, qui puri hinc decedunt, Deo sursum in cęlesti regno coniungi longeque felicius uiuere quam ab ullo mortalium uiuitur in terris. Non est ergo Rachel consolata, quia non sunt, sed consolata est, quia pro Christo occisi cum Christo uicturi erant. Frustra autem Herodes sęuitiam


673. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

fert prę se diuinitatis maiestatem, hominis uero aspectus ostendit humanitatis naturam. Quatuor animalia quatuor Euangeliste sunt, qui utrunque de Christo senserunt, utrunque illi tribuerunt. Messias igitur, id est Christus, Deus et homo est, et non homo tantum. Hinc est, quod, cum Iesus ipse Iudeos incredulos interrogasset, cuius filius esset Christus, responderunt: Dauid, nihil diuinum de illo sentientes. At ipse eorum arguens errorem continuo intulit et ait: Quomodo ergo illum Dauid in spiritu Dominum uocat dicens: Dixit Dominus


674. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 547 | Paragraph | SubSect | Section]

Nauigat cum discipulis Magister et Dominus. Eo dormiente turbatur mare. Excitatus a somno uentis et mari imperat fitque tranquillitas magna. Quod factum admirantes, qui aderant: Qualis est hic — inquiunt — quia uenti et mare obediunt ei? Hinc discimus, quia insensibilia nobis insensibilia sint, autoris autem sui sentiant imperium et eius iussa peragant. De tranquillitatis autem tam repentinę miraculo prędictum fuisse credimus a psalmista dicente: Tu dominaris potestati maris, motum autem


675. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

loco uidendum, si alię causę, ob quas in Euangelio uenisse refertur, ad hanc, quam modo memorauimus, referri possint. Venit enim quęrere* ouem, quę a grege aberrauerat, ut inuentam in humerisque sublatam domum referret, pastor, bonus totum ouile uolens saluum reddere. Hinc est illud Apostoli ad Timotheum: Christus Iesus — inquit — uenit in hunc mundum peccatores saluos facere. Ipse tamen Saluator in Mattheo ait: Nolite putare, quoniam ueni soluere Legem aut prophetas. Non ueni


676. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

ut audias. Non pedum gressu, sed mentis affectu appropinqua, qui Deum in ecclesia loquentem cupis audire. Salomon ędificato templo interorandum sublatis ad Deum manibus ait: Quicunque orauerit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, et propiciare. Hinc et illa psalmistę uox est: In ecclesiis benedicite Dominum. Multę quippe sunt ecclesię, quę a Christianis construuntur, sed una est — ut diximus — omnium spiritalis Ecclesia, quę non lapidibus constat, sed fide, non murorum ambitu


677. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

dilectus meus in hortum, ut comedat fructum pomorum suorum. Neque enim sponsa ista sponso suo copulari poterat, nisi ille in hortum ueniens impiorum se manibus obtulisset capi endum, nisi fructum salutis nostrę et poma passionis de arbore crucis collecta comedisset. Hinc est, quod sponsa ipsa sponsi sui aduentum uehementer desyderabat, ut iam cius consortio iocundissime frui posset. Atque ideo sane, postquam se uoti compotem esse animaduertit, ingenti affecta lętitia: Dilectus meus — inquit — descendit in hortum suum


678. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 600 | Paragraph | SubSect | Section]

sua et dicentes: Vah, qui destruis templum Dei et in triduo illud reędificas. De his in psalmo queritur** dicens: Subsannauerunt me subsannatione, frenderunt super me dentibus suis. Crucifixerunt eum et — sicut Ioannes ait — cum eo alios duos hinc et inde, medium autem Iesum. Hi latrones erant, ut Euangelistę tradunt. Et impletum est Esaię uaticinium dicentis: Cum sceleratis reputatus est. Idem significare uidetur illa Zacharię uisio: Vidi in nocte — inquit — et ecce uir


679. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

esset pręferenda. Ioannes uirgo erat, Petrus maritus. Ioannes in fide permanserat, Petrus desciuerat. Quanuis igitur Petrus in amore aliquantulo pręstaret, cęteris tamen Ioannis meritis superabatur, intantum ut a Domino, ęquo meritorum ęstimatore magis esset diligendus. Hinc tamen alia oritur quęstio.*** *corr. ex precucurrit **corr. ex oportet ***corr. ex questio Si Ioannes plus diligebatur, quare Petro


680. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 654 | Paragraph | SubSect | Section]

cruce passus est, mihi facient fidem. Deinde dicitur: Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Non ante se iterum eis ostendit quam Thomas desyderio eum uidendi magis fuit accensus. Venit iterum ianuis clausis. Hinc discimus corpori post resurrectionem immortali facto hoc ab eo, qui omnia potest, tribui, ut clausa quoque penetret et tamen se uidendum, si opus fuerit, prębeat mortalium oculis manibusque contrectandum. Mirum id quidem, sed magis mirandum, quo pacto Dominus cum corpore


681. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 674 | Paragraph | SubSect | Section]

fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Deinde uisus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; nouissime autem omnium tanquam abortiuo, uisus est et mihi. Petro, nisi quando cum aliis fuit, apparuisse non scribunt Euangelistę, sed hinc discimus. Vndecim autem apostolis uisum semel et iterum in Ioanne legimus, tertio in Marco. Quingentis autem fratribus ostensum credimus Paulo, et eidem ipsi post omnes. Iacobo uero, qui frater Domini appellatus est, apparuisse diuus quoque Hieronymus testatur in eo libello,


682. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 681 | Paragraph | SubSect | Section]

primus homo Dei legem est transgressus, nemo unquam regum tam longe lateque dominabatur *corr. ex dominabitur quam ille nequitię spiritus. Hunc autem Iesus Christus de cęlo ueniens, de Virgine nascens toto expulit regno et uirtutis suę cathenis uinxit. Hinc ipse, qui mundi dominus erat, factus est hominum seruus, data sanctis potestate, ut de obsessis corporibus illum expellant pedibusque conculcent, quandiu in eius, qui uicit, uirtute confiderent. Tanti igitur ac talis uictoris triumphum ad cęleste regnum remeantis quis


683. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 691 | Paragraph | SubSect | Section]

noluit. Atque ideo quidem hoc fecit, ut ablata ab oculis eorum serui forma, qua minor erat Patre, ad illam inuisibilem in qua ęqualis est Patri, contemplandam magis animos intenderet. Nisi — inquit — abiero, nisi assumpti hominis conspectum carnalem hinc amouero, ad consyderanda spiritalia facile dirigi non poteritis. Vt ergo plenior Spiritus gratia cordibus credentium infunderetur, susceptę carnis species fuit ante submouenda. Hanc ob rem alibi dixit: Spiritus est, qui uiuificat: caro non prodest quicquam.


684. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 695 | Paragraph | SubSect | Section]

Sponsa redundauit Ecclesia. Ipsa quippe Ecclesia sapientia utitur in contemplando, intellectu in discernendo, consilio in prouidendo, fortitudine in tollerando, scientia in docendo, pietate in his obeundis, quibus Deum promeretur, timore in cauendis, quibus idem Deus offenditur. Hinc exclamat Esaias: Magnificatus est Dominus, quoniam habitauit in excelso. Impleuit Syon iudicio et iustitia. Porro, quod in psalmis dicitur: Mandauit nubibus desuper, et ianuas cęli aperuit, et pluit illis manna ad manducandum, panem


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.