Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: legatum

Your search found 99 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 64-67:


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1004 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et subscriptione ea omnia, quae maxime erant initio necessaria, nempe descriptionem tum sui, tum et doctrinae, tum denique servatoris, quem eis proponere velit. Ut enim audiatur, idque cum attentione et quadam reverentia, aut religiositate, oportet eum indicare, se esse quasi quendam singularem legatum viventis Dei ad totum genus humanum: ut etiam ipsam doctrinam et servatorem tanto religiosius maiorique zelo accipiant et amplectantur, oportet indicare se eis ipsum viventis Dei filium Meschiam praedicare. Describit igitur se primum a causa formali, quia sit servus et Apostolus


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1004 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quod sint divinitus vocati: et a causa formali, quod sint sancti a Deo dilecti. Unde finalis ultro sequitur, quod ad aeternam vitam gloriamque et Dei celebrationem sint ordinati. Haec vero omnia (ut dixi) non tantum prudenti, sed etiam necessario consilio dicit: dum enim se ostendit legatum Dei, seque eis proponere ipsum Dei filium, et eos iam ad hanc professionem religionemque divinitus vocatos: veluti vivis quibusdam catenis eos sibi alligat et subiicit, ut summa religiositate eius epistolam legant et amplectantur. Verum de hoc circulo Paulino, aliisque ei similibus, mox in


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1008 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

verum omnia ea fecit ac passus est, quae voluntas ac gloria Dei ab eo requisivit, non habita ratione afflictionum, aut ullius ignominiae inde sibi provenientis. Accidit ergo ei id, quod iam olim Scriptura praedixerat, fore, ut impetus furorque impiorum Deo resistentium incideret in hunc eius legatum aut ministrum: ea hisce verbis pronunciat: Opprobria opprobrantium, etc. Sic et alias saepe dicta veteris Testamenti durius applicantur, quantum quidem ad sermonem attinet, ut in Eclipsi ostendi: tametsi idem interdum accidat etiam in aliarum sententiarum connexione.


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1046 | Paragraph | SubSect | Section]

negotium aut factum depingitur, quam alioqui longa oratione fieri posset. Proponit ipse in exemplum suum quoddam dictum, quod cum Craterus Macedo antea ignobilior, postea insolens factus audiret Graecorum legationes, purpura indutus, et in aureo lecto sedens dixerit: Et nos aliquando hunc Craterum legatum suscepimus: ibi per illud demonstrativum pronomen magis putat fastum eius ineptum esse depictum, quam si prolixior oratio fuisset adhibita. Sic Cicero in quadam oratione dicit, satis sibi videri, cum ipsum modo adversarium nominat, ut non sit necesse eius scelera commemorari.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.