Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: poenis

Your search found 234 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 192-201:


192. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

fuerat laesus, quo spem fulcire valebat
Iratus Deus atque animo nimis impote verti,
Aversus Deus? Iste fuit post crimen Adami
Naturaeque status generisque miserrima nostri
Condicio, aeternis post fata obnoxia poenis. 2.
Terrigenûm viso lapsu suprema Tonantis
Maiestas, decorat virtus quem propria mitem
Se praestare reis, tantae ne damna ruinae


193. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Numinis irritor Iuda et munera foedae
Proscindens iaculo linguae, totque ore protervo
Murmura divinam promens ferientia curam!
Flagitiis fuit illa tuis sic laesa potestas,
Ut totum extremis temet consumere poenis
Fas fuerit. Tamen ipsa tuas miserata ruinas
Indomitum castigavit, non perdidit hostem.
Attamen ingratum te iam si tanta reliquit
Peccati rabies (quamvis gens impia semper,
Atque


194. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Delectis autem pullato squalida vultu
Consedit styx tota locis, ubi mortua vivam
Spectari poterat Thetis exhalare mephitim.
Quod divina reas pessum dedit ignibus urbes
Ultio, laeta hominum Ditis vesania poenis
Gaudet et emisso Sodomae fetore putrique
Pentapolitana laetantur Daemones unda. 35.
Nox 802 nox: non erat,


195. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Templi adytis, numquam sacros egressa penates,
Sed prece, ieiunis Numen fano abdita labris
Implorare pia, ut votorum conscia quaevis
Noxque diesque foret testisque diserta suorum.
Haec castigato poenis, domitoque tot annis
Corpore promeruit sibi mox implenda patere
Venturi promissa Ducis; matremque stupendum
Electam ad partum Mariam cognovit anilis
Religio: quare hanc abeuntem affata seorsim:


196. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ultio terrigenas miserosque Orcina Tyrannis
Solvenda numquam concludat compede manes?
Vidi ego (proh qualis tristem dolor, atraque mentem
Invasit nubes!) me refragante nocentes
Involvi poenis, saevo glomerata profundo
Agmina sorberi, quorum numerantibus atrum
Aeternis spatiis ignem, tormenta nefandis
Succedunt semper non deffectura caminis.
Iam satis irarum, Pater, est et stragis abunde,


197. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

potuit, nec posse Deus permisit, ut uni
Martyris aureolae, quae solum deerat, acerbis
Virginea aerumnis aptaret tempora zonae. 30.
Auditis nati poenis, quas cominus ipse
Vidit Ioannes rediensque in tecta dolenti
Nuntius exposuit matri. Pressisset opacas
Lux ubi prima umbras, moriturae prolis amato
Discipulo stipata, gemens lacrymasque profundens,


198. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

est, divina parens, conferre dolori
Quem potis est natura tuo? Sunt luctibus omnes
Fetae urbes: nurus haec sobolem gemit, illa parentem,
Ista virum deflet; morbis cruciantibus alter,
Carceris hic gravibus poenis, discrimina famae,
Tristis opum iactura alius rerumque rapinis
Pauperie torquente dolet. Licet ipsa dolorum
Patria sit tellus qua vivimus, omnibus illa
Est tamen aerumnis impar producere matris


199. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Placabat pendens offensum victima patrem
Filius, illa suo stabat comes hostia nato.
Fixa trabi 1076 trabi: trahi moritur soboles; consumitur imis
Illa nec immoritur poenis, restaret ut unum
Titane occaso, Phoebes mortalibus astrum.
Quantumvis fidei Titan occumberet author,
Lux fuit haec fidei, duri caligine lethi
Quae lacrymarum ipso in pelago tranquilla micabat.


200. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Dismae pro laude reponit,
Suspirans primum, in caelum pia lumina vibrans:
“Nate, meae vires, mea tota potentia solus!”
Tum vero Dismae faciem conversa profatur:
“Non ego te, Disma ruiturum in Tartara poenis
Eripui, non aeratis ego nexibus Orci
Exolvi Stygioque orans a Dite reduxi,
Sed pia te Nati virtus graviumque profusus
Poenarum pretium sanguis plagaeque dolorque
Servarunt. Si porro


201. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Absumat quod labis inest caeloque reponat.
Carceris istius matrem dedit esse potentem
Mox etiam natus, tali sermone locutus:
“En genetrix dilecta, audit quoque flammea leges
Ista vorago tuas: poenis exolvere mentes
Te penes est, quacumque petes, modo siqua voluntas
Est tibi, vel plures animas hoc carcere solvi,
Posce, parens.” Harum genetrix miserata dolores,
Supplicis in morem placida sic voce


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.