Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: montes

Your search found 680 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 184-197:


184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

postea illis Hungari eripuerunt, sed totum etiam Illyricum occupasse, suumque nomen regioni indidisse. Magna enim Illyrici pars nunc quoque Raxia appellatur, quandoquidem ab illis nationibus, quae inter Danubium et Rhipheos montes colunt, Romanum etiam imperium una cum ipsa Vrbe olim fuit deletum. Nec obstat huic opinioni eo quod Rhoxani nunc imbelles admodum sunt: quondam primi bellatores extitere et cum egregiis equitum cataphractorum


185. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam ubi audiuit Polonos Valachiam ingressos, confestim Hungariam repetiit. Porro Valachia, cuius pars ad ortum solis aestiuum spectans Moldouia dicitur (antiquis Dacia appellabatur), a Transistrana Hungaria montibus tantum ac syluis seiuncta est, qui quidem montes a Carpatho in austrum excurrentes usque ad Istrum fere amnem protenduntur. Huius incolae regionis in parte magis quam sub imperio Hungarorum degunt, ab Hungaris lingua et institutis differunt: Romana enim lingua, licet non incorrupta, utuntur. Cum Turcis, a


186. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

nunc terras mari adiacentes inter Tyram et Tanaim incolunt, in partem praedae uocati sese Turcis aggregarent ― nam et ipsi Turcaico ritu Christianorum regiones incursant, praedaeque et latrociniis maxime student ― cum hoc agmine Balis Tyram dextrorsum, Scythicos montes a laeua habens, qua minime regio est uicis frequens in septentrionem incessit, quindecim dierum iter absque ullo maleficio emensus, ne per tumultum praeda e manibus prius elaberetur quam regio, quae euastanda erat, hostilem sentiret incursionem. Atque ita in Rhoxanorum agro uicis


187. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

exploraret, quos ad obsistendum Turcis circa ea loca collocatos accaeperat. Qui ubi Christianos praelium subterfugere, nec morti sese credituros cognouit, dextrorsum in Carnorum montanam caesareae ditionis regionem iter flectit, atque inde aliquot millia passuum uersus Opiterginos montes processit, Liquentiae fluuii, quem traicere cupiebat, uestigans uada, quo latius Venetum uastaret agrum. Quem ubi uado transire nequit, quicquid erat Carnici agri Venetae ditionis, inter Tergeste et Liquentiam late populatus est. Caeterum quoniam pro uicorum cultorumque frequentia


188. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

quod sciam, traditum est, et satis constat Albanum haud obscuram Macedoniae urbem supra Dyrrachium, non procul a montibus, qui Dalmatas ac Dardanos a Macedonibus dirimunt, sitam fuisse, oramque Macedoniae a Lysso ad Ceraunios montes, quae Ionio mari abluitur, praesertim regiones Albano urbi appositas, quas Dyssarethae Bellionesque aliquando tenuerunt, Albaniam Illyricis nunc quoque appellari. His accedit, quod ipsi Albanesii praedicant Albanum urbem


189. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

uexati tandem ineunt consilium dolo Albanesios praedatores excipiendi. Itaque coacto equestri exercitu, qui et uiribus et numero hostibus superior esset, in agrum Naupliensem proficiscuntur. Quo ubi peruentum est, copias bifariam diuidunt, duae partes exercitus trans proximos montes conduntur, reliqui populabundi ad moenia urbis incedunt, quo elicerent hostes ad pugnam. Albanesii qui quidem consueuerant pauci etiam aduersus plures hostium pugnare, conspicati Turcas Christianis copiis numero haudquaquam superiores, conscensis equis temere atque


190. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

stare, quae Italiam spectat, signum Turcis e diuerso ab ea parte, qua insula in Turcaicam continentem uergit, ex composito reddidit, ne scelerati hominis proditio a Christianis deprehendi posset. Tres autem biremes Turcaicę, per id tempus Aulone forte emissae litori, cui Ceraunii montes incumbunt, alligatae stabant: distat autem ab hoc litore Sason insula circiter quatuor et uiginti stadiorum interuallo. Turcae igitur quum e signo ab Eremita dato Christianam nauim in proxima statione esse intellexissent, armis caeterisque rebus ad pugnam neccessariis expeditis, nocte


191. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

audentes procul tela coniciebant. Sed postea quam Ferrariensium dux Hispanos tormentis urgere coepit, Galli redintegrato clamore signa obnixi inferunt in hostem, tandemque haud dissipata fuga cedentem in proximos montes compulere. Caesa esse ex utraque acie ad quindecim millia hominum dicuntur. Sed rem miram et quae nescio an unquam prius usu uenerit, qui huic praelio interfuere, accidisse affirmant. Gallos quum et multo plures cecidissent, et ducem amisissent, pro uictoribus discessisse, seu


192. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

regia utpote militiae assueta duce amisso neque animum deiecit, neque ulla ex parte pugnam remisit, sed latronum impetum praesenti animo sustinens hostem incruenta uictoria potiri haud quaquam permisit. Tandem multis utrinque desideratis latrones in proximos montes se contulere, regius uero exercitus haud effusa fuga castra repetiit. Selynes interea Tauricam chersonesum subigit, Tartarorum auxilia impetrat; cum exercitu ad Istrum in


193. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

in Bythiniam proficiscitur. Inde transmisso Sangario amne, quem ponte raptim iunxerat, in Paphlagoniam Gallatiamque pergens Angiram petit, mox Amysum usque peruenit. Sed nusquam hoste inuento ― Achimathes enim, non ausus aequo loco sese committere, altissimos et pene inuios montes subierat ― Prusam, circa ea loca hybernaturus, exercitum reduxit, relicta copiarum parte, quae hosti opposita ex illius conatibus consilia caperet. Achimathes, ratus Selynis discessu occasionem sibi rei bene gerendę oblatam, iubet suos e montibus descendere ac hostilem


194. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil timens, quieti solum et literis uacabat. Ad quem quum Selynis aduentus perlatus esset, ratus, ut erat, fratrem ad se opprimendum uenire, conuocat familiam seruisque ingenti pecunia cum libertate donatis cum tribus tantum comitibus, reliquis omnibus inscientibus, aufugit. Et dum per Cariae montes ac uicos, situ et squalore obsitus, et ob id ignotus uagatur, satis gnarus litora et portus fraternarum nauium custodiis teneri, labore continuo ac rerum necessariarum inopia in grauem incidit morbum, aegerque apud quendam colonum in paruo uiculo aliquandiu delituit. Sed regum


195. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

uiribus se cum progenie Othomani conferre, quam plane Deus Machomethanis omnibus anteposuisset. His stimulis utroque agitato res ad arma deducta est. Itaque Selynes Asiae longitudinem cum suis copiis emensus inter Euphratem et Moschicos montes aliquandiu iter fecit. Vbi quum hostem non inuenisset, ad Periedros montes, qua hi septentrionem spectant, prope accessit, inopia commeatus uehementer laborans, propterea quod Ismahel, quo Turcam uenturum putabat,


196. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

His stimulis utroque agitato res ad arma deducta est. Itaque Selynes Asiae longitudinem cum suis copiis emensus inter Euphratem et Moschicos montes aliquandiu iter fecit. Vbi quum hostem non inuenisset, ad Periedros montes, qua hi septentrionem spectant, prope accessit, inopia commeatus uehementer laborans, propterea quod Ismahel, quo Turcam uenturum putabat, quicquid hostibus usui posset esse, partim corruperat, partim in deuia et munitiora loca asportarat, quo fame ac omnium


197. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

misit, ita ut et ipse haud procul a Sinone cum reliquo exercitu abesset, auxilio futurus, si res postulasset. Alaudola accępto hostium aduentu haud cunctatus est his obuiam ire. Caeterum uix conserto praelio Alaudolani seu dolo, seu metu terga uertunt. Regulus inter tumultum elapsus cum paucis in montes Ciliciae pene inaccessos profugit, quamquam a suorum perfidia ac parricidio sese loco tutari nequiuit. Nam nobilitas, quae sub Alaudolae imperio degebat, ubi sensit reguli morte aut deditione Selynis iram mitigari ac expleri posse, magis periculi quam fidei memores,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.