Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quidpiam

Your search found 111 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3-14:


3. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

inventum est, idque foedissimorum haereticorum, teste Irenaeo: et in multas tetras absurditates incidit, et denique ab omnibus ferme partibus est damnata, ut id proprio libello eorum testimonia recitante ostendi. Atque hac ratione Christus est substantialis imago Dei. Latinis imago ferme tantum quidpiam umbratile ac vanum, et quod tantum qualicunque specie repraesentet rem ipsam, denotat. at Hebraeis etiam realissimam convenientiam, et summam substitiae ipsius similitudinem: ut si filius dicatur imago patris. Similis loquutio est, Esse in forma Dei, aut forma servi: Phil. 2. id est,


4. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

aut forma servi: Phil. 2. id est, vere existere Deum aut hominem. Sic Matth. 24. Tunc videbitis signum filii hominis in caelo. id est, ipsum met filium hominis. Sic, Gestare imaginem hominis terreni et caelestis, 1. Cor. 15. id est, ipsam rem aut essentiam. Verum quod Imago essentiale quidpiam interdum, et non tantum umbratile notet, mox denuo exemplis monstrabitur. Vide et in regulis Universalibus, de hoc Hebraismo. Illud sane admodum illustre est significationis huius exemplum, quod extat Hebr 10. Lex umbram obtinuit futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. ubi Imago


5. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

sola cogitatione, ut illa in huius locum sua quadam ratione succedat, eius stationem suppleat, aut pro ea eiusve loco habeatur: ut cum pro debito auro accipio foenum aut stramen, aut etiam solam condonationis debiti petitionem. Ibi. n. precium aut valor auri transfertur in foenum aut stramen, vel quidpiam simile. Sic nobis fides ob precariam imputationem gratuitae iustitiae imputatur ad iustitiam, seu loco iustitiae est coram Deo, ut sonti deprecatio coram iudice loco innocentiae: ut in libello de Iustitia prolixius exposui. Aliâs igitur precium aut dignitas rei, ab alia re ad aliam sola


6. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

esset. Act. 8. Video te esse in felle amaritudinis. Verum de hoc loco, et etiam phrasi, aliquid supra in voce FELLIS dictum est. Aristoteles Phys. 4. cap. 3. varios modos ac significationes existendi aliquid in aliquo recenset, nempe 8. Inquit enim: Posthaec sumendum est, quot modis quidpiam in alio dicitur esse. Uno igitur dicitur modo, ut digitus in manu, et pars omnino in toto Alio, ut totum in partibus: neque enim praeter partes totum. Alio, ut homo in animali, et omnino in genere species. Alio, ut genus in specie, et omnino in speciei ratione, pars speciei. Praeterea ut


7. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

constat, Christum ratione mortis ac passionis suae esse nostrum iustificatorem et servatorem: disputatur ulterius, an ipsamet passio et obedientia sit iustitia nostra formaliter ac per sese, aut potius suo effectu: seu eatenus, quatenus ea nobis aliud quidpiam comparet, quod sit iustitia nostra formaliter, sicut Osiander docuit, et Papistae etiamnum contendunt. Ille enim volebat, passionem Christi dici iustitiam nostram, quia sit veluti precium quoddam nobis comparans, aut quasi emens substantialem Dei iustitiam, eaque nos renovans ac


8. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

scopum controversiae inter nos et ipsos. Monstrata ergo quaestione ac dubio nodo, reliquum est ut eum Paulus suo ancipiti gladio secet, nosque doceat quid ipse vocet iustitiam Christi, qua iustificemur formaliter, aut ut ipsa re praesenti: num ipsammet obedientiam aut passionem Christi, aut quidpiam diversum inde nobis proveniens. Pertinet enim et hoc ad intelligendam phrasin Paulinam vel maxime. Is ergo in sua praecipua Epistola, primarioque eius loco, nempe capite tertio, ubi maxime de vera Christi iustitia, qua iustificamur, agit, diligenter exponens omnes nostrae iustitiae ac


9. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 267 | Paragraph | SubSect | Section]

3, pro peregrinae linguae hominibus poniri ait. n. Non ad populum profundi labii et gravis linguae mitteris, quorum verba non intelligas. Videtur esse allusio ad barbaram prolationem aliarum gentium, quae forte non tam in lingua ac labiis formarunt sermonem quam in ipso gutture quasi ferinum quidpiam sonarunt, aut propemodum mugierunt, vel rugierunt: sicut nunc Iudaei suum sermonem absurdissime sonant, magis in gutture quam in ore, lingua aut labiis eum formantes: cum contra olim, ut ex hoc loco et aliis Scripturae apparet, et etiam ex ipsa harmonia vocalium et literarum,


10. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

hinc sumpta est illa locutio Isaiae 34. Extendet Deus super terram lineam desolationis, et lapides vacuitatis: id est, pondera, perpendicula, funiculos, regulas, ac normas, in eum finem, non ut aedificet, instauret aut perficiat: sicut alias solent architecti ideo aliquid initio metiri, ut inde quidpiam fabricent. At Deus metietur, ponderabit et expendet terram, ut eam certa ratione puniat, alia loca magis, alia minus devastando, evacuando et spoliando per hostes. In perpendiculis et normis adhibetur plumbum: id vocavit hic lapidem. Significat autem per metaphoram consilia et cogitationes


11. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquid de instrumento generationis, et quasi fonte huius miserae propagationis ac vitae, totam hanc naturalem nativitatem, ipsumque naturalem aut carnalem hominem damnavit, ac ostendit pravitatem hominis non ex sola mala institutione aut consuetudine venire, seu tantum externum et accersitum quidpiam esse, ut Philosophi putarunt, sed in ipsa natura eius penitus insitum, atque adeo ipsum primum semen vitiosum et immundum esse: ideoque nisi totus homo prorsus denuo spiritualiter natus fuerit ex Deo, sit in aeternum periturus, qualibuscunque demum naturalibus dotibus ac operibus sit


12. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 306 | Paragraph | SubSect | Section]

eos, qui percussione aliqua debilitati sunt et elumbes Lumbos accingere, significat tum praeparare se aliquem [?: ] sit expeditus ad iter, aut alium ali quem gravem laborem corporis: seu confirmare vires suas: quia, ut dixi, in lumbis robur est. tum et armare se: nam tum ii qui quidpiam expedite operaturi sunt, cingulo comprehendunt vestes: tum etiam qui armant se, accingunt se met gladio. Quin et roboris causa cingulum addisolet. consolidat enim, et quasi in unum colligit corpus: unde multis populis latum cingulum in usu est, ut eo melius et latius constringat, uniat, et


13. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

testimonium ei dabant, et mirabantur super sermonibus plenis gratia, qui procedebant ex ore eius: ubi verbum μαρτυρεῖν, sicut in multis aliis locis, non significat simpliciter testari de aliquo, ut solent testes a iudice rogati: sed publica professione quidpiam ita testari, ut non modo assentiaris, sed etiam laudes ac comprobes. Itaque mihi quidem videtur respondere verbo Hebraeo ידה iada. pro quo saepe sacri scriptores usurpant verbum ὁμολογεῖν: unde


14. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 629 | Paragraph | SubSect | Section]

Iehovae: Ierem. octavo. id est, vel bruta ipsa multo sunt intelligentiora in suis rebus, quam homines: quomodo etiam Isaias cap. 1, accusat suorum Ierosolymitanorum impietatem. Turtur ponitur pro dilectis et afflictis, quia et elegans ac mundum innoxiumque animal est, et querulum quidpiam sonat. Psalm. 79, Ne tradas bestiae animam turturis tuae, vitam afflictorum tuorum ne obliviscare. Idem bis dicit. Sic cervus ac caprea et hinnulus quoque aliquando pro re eleganti ac dilecta ponuntur. TYMPANUM, pro signo laeticiae usurpatur Ier. 31. Adhuc ornaberis


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.