Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: vestris

Your search found 289 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 48-58:


48. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 24 | Paragraph | Section]

et incostantiae rerum humanarum, maximeque ad vos pertinens breviter attingam. Quod quidem non sic tenue est, ut vos nulla eius commiseratio perstringat, non adeo vetustum, ut memoria tanti mali repente vobis exciderit. Itaque considerate mecum (si placet) viri optimates rem acerbam: proponite vestris animis, ac ex propinquo contuemini recentem ac miserabilem casum, funestamque ac plane Christianis omnibus deplorandam fortunam Hungariae Regni quondam florentissimi atque opulentissimi, vobisque tum foedere, tum necessitudine atque cognatione coniunctissimi. Quod quidem, dum in eo vigerent


49. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 30 | Paragraph | Section]

dixi, et quae deinceps dicturus sum, vestrum aliis esse cognita, aliis etiam cogitata: tamen haud existimo arroganter me, aut temere facere. Neque vereor curiosus in aliena Republica videri, si aut metu vestri periculi, aut vestrarum utilitatum incitatus cupiditate, non modo cogitem de vestris commodis; sed etiam sollicitus sim, ut regnum hoc sancte pieque domi gubernetur, hostem foris a se quam longissime propellat. Et si non contigit me in vestro solo nasci, omnes tamen, qui per sacrosanctum lavacrum regenerati sumus, et sevatori Christo insiti, unum genus, unus populus esse


50. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 32 | Paragraph | Section]

sibi doleant, neve rem aliam agere videar. Quid autem alii sentiant, ipsi viderint: me certe optimis rationibus, non falsis opinionibus nixum, primum Christiana charitas, deinde multae non leves causae necessitudinis, quae mihi olim intercesserunt cum quibusdam vestri ordinis, impellunt, quo rebus vestris consultum esse velim. Neque praetermittendum est illud, quod apud plerosque magni momenti est, quorum mentes magnopere occupantur in ambitione et gloria rerum humanarum, qui decora maiorum suae nationis, propriae laudi vendicant, licet ab eorum vestigiis longissime aberrent. Ex gente


51. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 40 | Paragraph | Section]

angustique aditus, vel munitae urbes ab hostili vexatione defendunt. Vos vero agentes in campis patentibus, ac omni ex parte perviis, nullis praeterea munitionibus, nec natura, nec opere instructos vallatosque, et idcirco expositos ad externam iniuriam; quid aliud texisset per tot annos in vestris sedibus inviolatos florentesque, nisi gloria militaris, et virtus a maioribus per manus accepta? Etenim cum metu sevitutis atque ignominiae, tum laudis cupiditate saepe incredibili consensione huius ordinis animoque fortissimo itum est obviam iniuriae, hostium impetus repulsi,


52. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 41 | Paragraph | Section]

mei declarandam. In primis autem considerare debemus primam huius regni constitutionem, quanta aequitate fundatum, quam sanctissimis legibus communitum fit, nc propendens ad dominationem, nec habens quicquam affine impotentiae libidinique tyrannidis. Ac optima quidem ratione provisum fuit a vestris maioribus, quum ornassent regiam amplitudinem clarissimis insignibus, quibus digni veneratione plurimum inter proceres eminerent, authoritatem et dignitatem regiam egregie tuerentur; ut potestas deliberandi de Republica penes Senatum, qui legitur, ex optimatibus, reges,


53. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 45 | Paragraph | Section]

iam ingravescente aetate, ac eo propius accedente, quo mortalitate deposita immortalitas induitur: quem finem arbitror iis, qui vitam pie, sancteque transegerunt, vehementer expetendum. Rex inquam optimus, quandoquidem non licet perpetuo Reipublicae vestrae praesidere, cogitans etiam in futurum de vestris commodis, relinquit filium veram patris imaginem successorem et haeredem nominis et regni: qui (licet nondum ad viriles annos pervenit) iam meditatu paternam gloriam, revolvit animo res gestas, crebrisque, ut aiunt, sermonibus usurpat victorias, Trophaea, triumphos: nec tam existimat eorum


54. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 47 | Paragraph | Section]

et sese componentem ad exemplar veri, iustique principis, reliquerit vobis regni successorem. Quum igitur et authoritas tanta sit in optimatibus, quanta universitas nobilium esse voluit, et reges nihil de Republica decernant, nisi ex sententia Senatus; vos duntaxat optimates censui de vestris communibus commodis alloquendos. Sed dicet quispiam ingeniosus homo et acutus: Nullum vides principis errorem: nullam culpam Senatus: non contumaciam nobilitatis: regnum neque seditionibus agitari, neque vexari hostium incursionibus, sed omnia quieta esse domi et foris; quid repente accidit


55. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 48 | Paragraph | Section]

et fortunatae: ac me semper iuvabit conscientia, neque fidei, neque amori, neque officio, neque consuetudini meae defuisse. Expedita causa mea. Nunc ad alteram partem reprehensionis respondeo. Si quicquam infra Lunae circulum stabile aut aeternum haberi posset, non modo faverem quietis rebus vestris; sed etiam ducerem esse votis omnibus a superis exoptandum, ut vobis aeternum hac pacis et otii profunda iucunditate perfrui liceret: cernimus autem magnas rerum vicissitudines, mutationes inopinatas, et quae credebantur nulla vi posse labefactari, puncto temporis fuisse convulsa. Proinde


56. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 50 | Paragraph | Section]

et quomodo tollantur civium dissidia, persequi accuratius: quid praeterea respublicas alias brevi deleverit: quid alias in longissima pace conservavit; verum hanc ego maeriam, quoniam ingentis est operis, magnaeque lucubrationis, seposui mihi in aliud tempus commodius. Neque m sinit dubium de vestris animis impudentiae metus maiora conari: ne forte, dum bono consilio studemus aliis prodesse, contemptionem, et odium nobis ipsis apud nonnullos pro gratia contrahamus. Nunc itaque satis sit summatim aperuisse capessentibus Rempublicam quibus rationibus communia commoda serventur et


57. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 51 | Paragraph | Section]

ducat: omnibus idem animus sit, eadem cogitatio et voluntas. In hun modum agendum arbitrarer etiam iis, qui nullum hostem habent, ab omni vi externa tuti esse videntur. Quanto magis viri optimates, istud praestare vos debetis a tanta hostium multitudine circumsessi, qui haerent propemodum in vestris cervicibus, intentique anhelant ad oppressionem regni vestri? Provideatis per Deum quaeso, ne provocati hostes vel negligentia vestra, vel divisione voluntatum, audacius in regnum vestrum incurrant. Nam si videbunt firmam, stabilemque concordiam huius ordinis, ex vobis enim negotii tota vis


58. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 52 | Paragraph | Section]

ab ingressu finium vestrorum abstinebunt: nec se temere coniicient in manifestum discrimen ac certam perniciem, lacessendo gentem bellicosam, armatam, in defendenda libertate unanimem et concordem. Sic ergo decus vestrum et dignitatem una cum salute Reipublicae conservabitis: et qualem a maioribus accepistis, eandem integram et florentem relinquetis vestris posteris. Proinde capessite serio Rempublicam ac totis in illam viribus incumbite, dum tempus consiliorum est. Nam is sero sapit, quisquis sapit post factum.


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.