Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: LATINU.

Your search found 116 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 30-64:


30. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

includere. A Deo esse aliquid, scilicet autore, praecipua causa efficiente. A Deo erat conflictus: 1. Par. 5. 13. A me venient praedatores eis: Ierem. 51. Negationem aut privationem significat, sicut et Latinum A vel Ab. unde Grammatici Ablativo casui, cui haec praepositio familiaris est, nomen fecerunt. Psal. 21, Semen eorum perdes a filiis hominum: id est, ne sint amplius in numero hominum. Zophon. 3, Despoliatae sunt urbes a non viro. Ier. 33, Desertus est locus a non homine.


31. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

fratre venio: id est, discedens ab eo. Sic, Haud ab re erit: pro, sine re, aut fructu. Sic et in compositione saepe graeco more A et Ab Latinis privationem notat: ut in Abiuro, ablacto, abnuo, aufero, abrogo, abeo, et similibus: quod etiam Graecum ἀπὸ, unde Latinum A vel Ab deducitur, non raro valet. Sic et Germani ludunt in praepositione sua Von, Das ist von silber, quod vel ex, vel sine interpretari queas. Sic et Ab ac מן min saepe ambiguum est. Mirabilior est scientia a me Psal. 139. Non


32. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum condita: nequaquam eo sensu, quasi ille sine nobis esse nequeat. Non est etiam necesse, illud εἰς, in praedicto loco, in utroque membro eodem modo accipi. Nam non raro εἰς etiam rem praecedentem notat, sicut et Latinum Ad: ut Matth. 12, Ninivitae sunt conversi εἰς, ad praedicationem: pro, praedicante Iona. Vulgata habet, In praedicatione Ionae: ubi praedicatio est causa, non scopus aut finis conversionis. Illud quoque hic sciendum est. Hebraeam literam


33. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

convertit, et in corda eorum venit. AEDIFICARE, Hebraeis בנא Bana, aedes struere est, notae significationis vox: sed per metaphoram valde crebo ponitur pro omni cuiuscunque rei perfectione, provectione, aut (ut ita dicam) melioratione. Unde forte Latinum bonum, quod homini profit, eumve quasi aedificet. Contra autem verbum Destruo, plane contrarias significationes et Hebraismos habet. ut Galatis 6. Si quae destruxi, rursus aedifico, transgressorem memetipsum constituo. Psal. 28. Destrues, et non aedificabis eos. Ieremiae


34. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

cauponatores, suis somniis verbum Dei diluentes, reprehendit Deus per Ieremiam: Quid tritico cum paleis? qui habet meum verbum, recitet verbum: qui somnium, recitet ut somnium. CAUSA, varie etiam Latinis accipitur. Sequuntur autem versorum significationes huius vocis maxima ex parte Latinum sermonem. ut, Causa viduae non in greditur ad eos, Esa. 1. id est, lis, controversia. Magister litis, Esa. 50. pro actore aut accusatore accipitur. Dominus causavit aliquem in manus alicuius, Exodi 21: significat, Deum obiecisse eum illi interficiendum, praeter studium aut


35. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

ac rore carentibus. Levit. 26. Deut. 18. 1. Reg. 8. 2. Paral. 7. Contra caelum apertum. Sic Iacob dicit Gen. 49, Bene dixit te benedictionibus caeli desuper, et benedictionibus abyssi cubantis infra: id est, rigatione et efficacia aereae regionis, commodas tempestates suppeditantis. Sic et Latinus sermo, ac alii dicunt, Nubilum aut serenum caelum, salubre caelum, quin et propitium. Sic saepe dicitur Deus de caelo loquutus, Exod. 20, aut de caelo prospexisse, Psalm. 14, id est, de superiore loco, quia ipsae visiones sic apparere solent ex sublimi. Sic, Pluit ignis et sulphur de


36. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut Poeta inquit:
Primus in orbe Deos fecit timor.— Alii a currendo, quod ubique omnibus praesto adsit, praesertim invocantibus ac laborantibus. Posset forte â spectando deduci, quod solus Deus omnia cernat, et ab omnibus sit spectandus ac contemplandus. Latinum nomen vel a Graeco venire potest, mutata litera aspirata in tenuem: vel ab Hebraeo די Dei sufficientia. Unde et Hebraei suum Schadai deducunt, quia solus Deus est dives ac sufficiens omnibus, et ad omnia. Cum autem tantum unus sit omnium creator ac


37. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

immunes a cladibus esse. Ideo inquit: In labore hominum non sunt, et cum impiis non flagellantur. In hisce testimoniis plerumque est generalior vox Vapulare, aut Plaga: quare et plagarum vox celebris est: sed Graecus plerumque habet μάστιξ quem Latinus versor imitatus fuisse videtur FLATUS vox aliquando explicatione indiget, ut praesertim Isaiae secundo, ubi scriptum est: Cessate vobis ab homine, cuius flatus est in naribus eius. Quo alii putant describi iracundiam, quia irati spirant ardentem quendam halitum etiam per


38. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

tanquam suo iudicio maxime probabili commodaeque. Usitatissime sane tunc variae factiones philosophorum, haereses a Graecis, et a latinis sectae, citraque omnem contumeliam nominabantur. Utitur hac voce Graeca etiam Cicero in Paradoxis: Non enim fuit veteribus hoc nomen odiosum, sicut nec secta Latinum. Quinetiam in Sacris literis pro indifferenti accipitur, Actor. 15. Surrexerunt quidam ex haeresi Pharisaeorum. et Actor. 26: Colui Deum secundam exactissimam haeresin aut sectam nostrae religionis. Actor. 24. Confiteor autem hoc tibi, quod iuxta viam qui vocant haeresin, colo patrium


39. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

humanis figmentis ac commentis Papistarum convenit HALLELUIA, vox crebra in Psalmis, et non raro in vulgata versione retenta, quin et in cantib. Ecclesia multum usitata, significat idem quod Laudate Dominum, aut celebrate ac praedicate. Videtur perinde fuisse crebro repetita, sicut Latinum Oremus. HERBA, vide supra GRAMEN. HERI, abusive omne tempus proxime praeteritum, hodie praesens, cras futurum significat. Heri venire te: 1. Sam. 15 id est, proxime venisti,


40. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 231 | Paragraph | SubSect | Section]

de pilis caprarum: pro, ad tentorium. In hoc exivi, aut veni: scilicet in mundum, Marci pro, ad hoc opus aut munus, finem aut functionem. Iacobi 5. Saginastis corda vestra, ut in die mactationis: pro, ut ad mactationem aut lauti convivii tempus, ut decora sagittantur. Sic et Latinum IN pro AD ponitur, et saepe finalem causam aut etiam motum ad locum aut tempus significat. ut, Haec in hunc aut illum usum parantur. Sic et Graecum ἐν pro εἰς non raro


41. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 231 | Paragraph | SubSect | Section]

a iusto vel Propheta missum, ied tanquam iustum aut Prophetam, quasi diceret: Qui aliquem accipit tanquam Prophetam aut iustum aut putans esse talem, habebit suum praemium. Postquam, vel cum. Aliquando notat etiam illud tempus, in quo aliquid accidit: tum et illud quod consequitur, sicut et Latinum CUM. Levitici 6. Hae sunt oblationes Aaronis et filiorum eius, quas offeret IN inungi eum. Notat et eum diem, et sequentes omnes. quasi dicat, cum, vel postquam. Levit. 11. Omnis qui attigerit ipsam in mori ipsa. id est, cum, vel postquam mortua fuerit: quod ibidem bis legitur. 2.


42. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

Hierem. 41. pro, flens inter eundum. Incessus est, sicut incessus Iehu: quia furiose incedit. 2 Reg. 9. Incessus Dei, Psal. 68. Viderunt incessus tuos Deus, incessus Dei mei in sacrario: aliqui de pompa populi in cuius medio incedit Deus, interpretantur. Incedo, alioqui apud Latinus pro verbo amplioris cuiusdam maiestatis habetur. sicut Virgilius,
Ast ego, quae divûm incedo regina. INCENDERE lucernam. vide in voce LUCERNAE. Incensum, saepe in Sacris significat victimam Domino incensum, aut oblatam. Levit. 2. S anctum sanctorum


43. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

In Hebraeo plerunque est in talibus locis ac dictis עון, quod venit ab עוק, et significat incurvare, discedere a rectitudine normae iustitiae, aut eam inflectere: ut Avon hebraice, idem quod incurvatio sonet. Sic et Latinum Iniquitas, sonat id quod ab aequitate alienum est, sumpta forte metaphora ab externa inaequalitate aut scabrositate corporum, quae tactum offendunt, et non bene cum aliis corporibus conferruminantur: ut cives iuste erga sese mutuo agentes, inter se mutuo conglutinantur in unam societatem,


44. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

Dixi supra, verbum Invenire aliquando significare acquirere. Sic videtur accipi Matthaei 16, cum dicit Christus: Quicunque perdiderit animam suam mea causa, inveniet eam. id est, acquiret, conservabit, nempe ad aeternam salutem ac felicitatem, quantumvis hic eam perdidisse videatur. Sic et Latinum verbum Invenio, aut Reperio, ferme more Hebraeorum, pro acquirere et parare sibi accipitur, teste Donato in Eunucho. quomodo et in Heautontimorum eno inquit: Abii militatum, ibi rem et gloriam armis belli reperi. id est, adeptus sum. Graecum


45. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

Giezi, qui dona Spiritus sancti vendidit: 2 Reg. 5 Isa. 53 non bene vertit Vulgata Nos reputavimus eum leprosum: cum in Hebraeo sit simpliciter percussum. LEVANA לבנה Hebraice lunam significat, ab albedine sua. Ex Hebraeo porro videtur venire Latinum nomen Luna. Patria mea, vetus oppidum, vocatum tum olim a scriptoribus, tum et nunc Albona, credo ab albedine soli, in quo situm est, vulgari lingua vocant Labin, Hebraico (ut opinor) nomine ob eandem causam. Forte et eadem ratione ista duo nomina locorum coniunguntur etiam in Aeneae


46. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

et curatoribus est, usque ad tempus quod pater praescripserit. ¶ Expositis praecipuis significationibus vocis Legis, nunc et Hebraicas quasdam eiusdem voculas nonnihil attingemus, praesertim vero speciales appellationes. Quod Graecus vertit νόμον, et Latinus porro legem, in Hebraeo plerunque est, ut initio monui, תורה Thora, doctrina, a docendo deducta: quod facile ostenditur ratione ipsius etymologiae, esse generalissimum nomen. Nam omnes partes aut materiae sacrarum literarum, aut religionis doctrinae,


47. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 311 | Paragraph | SubSect | Section]

apparet, Paulum loqui tantum de sacrificatis carnibus, et macello, ubi illae tunc promiscue cum prophanis aut non sacrificatis vendi solebant. MACTATIO, significat quidem ipsam actionem mactandi: sed tamen ob Hebraeum verbum צבח zabach, quod per Latinum Macto aliquando verti solet, significat etiam sacrificationem, quia animalia sacrificanda mactabantur. unde dies mactationis Iacobi 5, significat diem sacrificii, aut solennis alicuius convivii, ad quam saginantur et servantur aliqua lautissima animalia. Sic enim indicat ille, etiam


48. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 367 | Paragraph | SubSect | Section]

linguarum cognitione iudicari intelligique non possit. Percurram tamen quaedam loca. nam nihilominus variat aliquo modo eius significatio, ut omnino admonitione quadam rudior Lector indigeat. Physis ϕύσις Graeca mox a crescendo, aut oriendo venit: sicut et Latinum Natura, a nascendo. in de fit, ut communiter loquendo naturam alicuius rei, eius genuinam indolem, innatamque proprietatem vocemus. Rom. 2. Si gentes natura quae legis sunt faciunt: i. naturali vi ac viribus. De quo loco Pauli prolixe dixi in resolutione Disputationis Ienensis de Libero


49. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 373 | Paragraph | SubSect | Section]

ac celebratione tui audita, timore percellentur. Nomen aliquando cum gloria coniungitur: ut Ps. 79, Propter gloriam nominis tui: i. propter gloriosum nomen aut famam tuam celebrem, seu ut celebretur fama tua. sic et Psal. 72. Quarto, nomen ponitur crebro pro ipsa re: ut nomen Latinum, Romanum, Volscum, pro ipsis Latinis aut Romanis, saepe est apud Livium. Sic nomina, ipsos debitores vocant. sicut proverbium est, Saepe bona nomina fieri mala non monendo: id est, ad solvendum


50. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 377 | Paragraph | SubSect | Section]

ac charactere et imagine agitur: quam qui non habuerint, eos dicit non habituros facultatem negociandi. Id nomen ac numerum nominis affirmat Ioan. esse 666. Quem numerum nominis Antichristi, aut etiam eius armigeri (ut Irenaeus loquitur) exponit hic ipse Pater et scriptor vetustissim. per nomen Latinus: quia literae huius vocis in Graeco praedictum num. 666, nomen bestiae, eiusque armigeri exprimentem contineant: et quia Latini fuerint, qui tunc sint dominati. Iam sive de ipso Antichristo accipias, quod nomen sit Latinus: sive de eius armigero aut hyperaspista, qui nam sint notum est:


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 377 | Paragraph | SubSect | Section]

loquitur) exponit hic ipse Pater et scriptor vetustissim. per nomen Latinus: quia literae huius vocis in Graeco praedictum num. 666, nomen bestiae, eiusque armigeri exprimentem contineant: et quia Latini fuerint, qui tunc sint dominati. Iam sive de ipso Antichristo accipias, quod nomen sit Latinus: sive de eius armigero aut hyperaspista, qui nam sint notum est: uterque sane de nomine Latini aut Romani gloriatur. Sed haec in scriptis Adiaphoricis saepe clarius explicata sunt. NON, negativum adverb. ponitur non raro pro nec coniunctione: ut paulo post exemplis monstrabitur.


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 387 | Paragraph | SubSect | Section]

nominis bestiae, et numeri bestiae: de qua re supra aliquid in voce NOMINIS dictum est. Non improbo autem Irenaei interpretationem, qui numerum illum 666, per literas Graecas (quibus primum Apocalypsis scripta est) supputatum repererit esse Λατεῖνος, Latinus. Utuntur enim Graeci suis literis pro numeris, sicut et Hebraei ac Illyrici. Potest nihilominus et illa esse vera loci expositio, quod numerus ibi durationem significat. Sicut ergo omnes circumstantiae videntur congruere, quod illa imago bestiae a dracone sanatae, eiusque nomen sit ipsum


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

pestem, et moventem seditionem, id est, noxium, perniciosum. PETO, Saal שאל, aliquando idem valet quod quaero aut interrogo, praesertim cum post se habet casum personae: aliquando idem quod peto aut postulo, cum accusativum rei regit: sicut et Latinum Rogo, ac Graecum αἰτέω, utrumque interdum notat: Inde igitur aliquae dubiae locutiones proficiscuntur, praesertim in veteri Testamento, quae tamen ex contextu facile diiudicari queunt. PETRAE significatio aliquo modo convenit cum


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 473 | Paragraph | SubSect | Section]

quod tam diversae personae peccata portare dicantur. Existimo igitur Deo portationem tribui primum ideo, quia praedictum verbum נשא Nasa porto, eandem pluralitatem significationum habet, quam et verbum Graecum αἴρω, et Latinum Tollo. Alias enim gestare aliquid, alias removere de medio, aut etiam perdere notat: quam ambiguitatem significationis Latini verbi, etiam illud Epigramma in Neronem exprimit.
Quis neget Aeneae magni de stirpe Neronem?
Sustulit hic matrem, sustulit ille patrem.


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 485 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt. Prophetae eius, viri praevaricationum, Zophoniae 3. pro, apostatae. Isaiae 43. Interpretes tui praevaricati sunt. et Hieremiae 1. Pastores tui praevaricati sunt: scilicet, spargendo falsam doctrinam, corrumpendo religionem. Crebrum est, Praevaricari foedus et legem Dei. Deducitur autem Latinum verbum a varicibus. Praevaricari in similitudine praevaricationis Adae, infra in voce SIMILITUDINIS exponetur. Dare praevaricationem, est impellere Num. 31. Ecce ipse fuerunt ad dandam praevaricationem contra Dominum. pro, impulerunt Israelitas ad praevaricandum. PRAEVENIO,


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 569 | Paragraph | SubSect | Section]

infima aut afflicta conditione elevavit ac glorificavit. Sermo est sumptus ab externo regno, aut etiam ordinario Dei regimine. Sed significat simul contritionem securorum cordium, et consolationem contritorum. SEGREGARI, et SEGREGATUS, vox valde significans et sacra est. Aliqui putant Latinum Separare commodius in hoc usu esse. Paulus dicitur segregatus ad Evangelium Christi praedicandum, Rom. 1. Est autem verbum â sacris Iudaicis sumptum. Solebant enim olim patres familias, res Deo vel sponte dicatas, vel lege debitas seorsim a prophanis ponere, seu separare, ne antequam


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 579 | Paragraph | SubSect | Section]

sed cor stultorum ne tantillum. Item sine negativa particula: Isaiae 51, Et habitatores eius velut sic morientur, [?: Vuie--- ] : quemadmodum Germani dicunt, Ich gebe nicht das darum, facientes crepitum digitis. Solet alioqui esse particula applicans similitudinem, ut Latinum sic. Aliqui eam accipiunt pro inchoante similitudinem aut collationem. Psalm. 63. Sic contemplatus te sum in sanctuario ivo. ita et mox: Sic benedicam tibi in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Quasi diceret: Sicut in sanctuario contemplatus sum, ita et hic. Sed possis exponere


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 665 | Paragraph | SubSect | Section]

Persequemini meos Apostolos, et alios doctores, ad hoc, ut veniat super vos omnis sanguis iustus, effusus super terram inde a sanguine Abel: Non sane accidet illa persequutio in eum finem, sed tamen illud ultro consequetur. Aliquando est adverbium temporis, et significat cum, aut quando, sicut et Latinum Ut: nisi quod illud denotat postquam, statim, post quamprimum. Ioannis decimoquinto: In hoc est glorificatus pater meus, ut fructum multum afferatis. id est, quando multum fructum attuleritis, tunc, vel ex eo, vel per id glorificabitur pater caelestis. 1. Ioan. quarto, est maximi


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 677 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

volatilibus. 12 De bestiis et serpentibus. 13 De ponderibus. 14 De mensuris. 15 De Graecis nominibus. HEBRAEORUM NOMINUM INterpretatio. 1. Adonai, in Latinum sonat Dominus. Sabaoth, exercituum, sive virtutum: aut, ut aliqui volunt, omnipotens. IESUS, Salvator. Nazarenus, sanctus, sive mundus. Messias, unctus. id est, Christus. Michael, quis sicut Deus. Gabriel, fortitudo Dei. Raphael, medicina Dei. Adam, homo, sive terrigena. Eva, vita, sive


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 678 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

custodes, eo quod â Babyloniis illic ad custodiam collocati sint Iudaeorum. ¶ Cum in caeteris, tum et in hoc abundanter liquet, scriptura omnis sacra quam vere divina sit, ac plena mysteriis, quando ita congruant reb. nomina, effectibusque respondeant. Sicut David, quam exprimitur in Latinum fortis manu: utique fortiss. omnib. fere bellis extitit. Solomon, pacificus: utique in pace regnum administravit. Daniel, iudicium Dei utique in presbyterorum iudicio sententiam divinae disceptationis exhibuit. Unde quid mirum, si hi futura praedicaverint, quorum ent nomina, sicut res


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 678 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in Genesi, genus pomi similimum parvo peponi, specie vel odore. Mazaroth, Zodiacon, quae 12 signa Mathematici adserunt. Fath, clima: id est, plaga meridiana, vel occidentalis. Rhamnus, in Psalterio non rubus est, sed spinarum genus, sentib. [?: pe-stum ] . Rhomphea, gladium in Latinum sonat. nam ubi in Gen. dicitur, gladius flammeus atque versatilis, in Graeco Rhomphea ponitur. Frameae, hastae longissimae. Sunt qui [?: ] ent nunc armorum vice utentes, hoc nomen tribuunt. Quid etiam ita gladios significari putant. Capparis, in So [?:-mone ] ,


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 680 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Beelphegor, quod interpretatur simulachrum ignominiae: idolum est Moab. Hunc Latini Priapum appellant. Beel, quod interpretatur vetustas, idolum est Babylonium. Fuit vero hic idem Belus, pater Nini regis Assyriorum. Adramalech, idolum Assyriorum, quod etiam Samaritae coluerunt. Astarten, quod in Latinum sonat factura superflua, idolum Sidoniorum dicunt. Beelzebul, interpretatur vir muscarum. Diabolus, deorsum fluens, Graece vero criminator dicitur. Satan, in Latinum sonat adversarius, sive transgressor. Syrenae, in Esaia, daemones, aut dracones magni, cristati pariter ac volantes, ut â


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 680 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vero hic idem Belus, pater Nini regis Assyriorum. Adramalech, idolum Assyriorum, quod etiam Samaritae coluerunt. Astarten, quod in Latinum sonat factura superflua, idolum Sidoniorum dicunt. Beelzebul, interpretatur vir muscarum. Diabolus, deorsum fluens, Graece vero criminator dicitur. Satan, in Latinum sonat adversarius, sive transgressor. Syrenae, in Esaia, daemones, aut dracones magni, cristati pariter ac volantes, ut â quibusdam putatur. Ululae, in Esaia, ab omni translatione nomine ipso Hebraeo Iim appellantur. Septuaginta tantum interpretes pro his Onocentauros in translatione


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 680 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

contra pectus pontificis adnectebatur. Cidaris, pileus sacerdotalis ex bysso. Hunc Graeci et nostri tiaram, quidam etiam mitram vocant. Petalum, aurea lamina in fronte Pontificis quae Dei nomen illud ineffabile Tetragrammaton, quatuor literis Hebraeis gerebat scriptum. Penula, in Apostolo, Latinum est, est autem quasi lacerna, descendentibus clavis. Baddim, in Daniele, vestes lineae, quibus feminalia, ut arbitror, significantur. Bad enim apud Hebbraeos linum dicitur. unde et in quibusdam locis legitur, Ephod bad, hoc est, Ephod lineum: non autem Ephod barud, ut quidam corrupte


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.