Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: uiro

Your search found 300 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 109-163:


109. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_302 | Paragraph | SubSect | Section]

gentilibus uendidit, ita tamen, ut ipsos Domino lucraretur. Cumque eos ad Christum conuertisset, pecunia, quam acceperat, se redemit. Rursum idem Lacedemonię fecisse dicitur, eodem successu, conuerso diuite quodam ac principe uiro. Post talia charitatis officia in abbatem electus apud Arsinoen, decem milium monachorum pater fieri meruit, et qui omnes pręibat pietate, omnibus pręesse dignus fuit. Aeque pium uirum et Petrum Constantinopolitanum


110. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_307 | Paragraph | SubSect | Section]

pecunia non suppeteret, uestimenta uendebat/./ Cernens pauperculum quendam nudum efferri, detracto sibi capitis uelamine inuolui iussit cadauer. Quo tempore fame laboratum est, uim magnam frumenti diuisit. Et id quidem absente uiro atque inconsulto, uel quia approbaturum speraret, uel quia, quod unius erat, aliis quoque commune esse debere facile persuaserat necessitas multorum. Denique cum esset regis Pannonum filia et Thuringię domini coniux,


111. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_317 | Paragraph | SubSect | Section]

glorię concupiscentia procul esset, qui sic exultauit contemptus? Magna quidem hęc Constantii erga calumniantes patientia, sed non minor illa Gregorii pontificis erga laudantes modestia. Cuidam enim probato uiro ipsum attollenti respondisse fertur: Deum deprecare, frater, ut his, quę de me predicas, dignus efficiar, sicuti et tu dignus es, cuius opinio improbari non debeat. Sed plerunque euenit, ut ea, quę


112. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_322 | Paragraph | SubSect | Section]

pedes, monachorum manibus aquas dantem, mensas concinantem, pauimenta uerrentem et reliqua id genus exercentem paulo ante tot clientium patronum, tot seruorum dominum, tot militum ductorem, quot conuenire potuit principi uiro, Cęsaris genero, Romani exercitus pręfecto, sępe uictoria potito, nunquam uicto. Tantam status mutationem nequisset efficere fortuna, quantam ille sua sponte suscepit, haud ignarus multo maiorem


113. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_325 | Paragraph | SubSect | Section]

exhortari, cibos porrigere, potum propinare, modis omnibus opera ferre, et hulceratorum plagas contrectare, regere, linire, circumligare et, siquando fascię deficerent, sui capitis uelamento obuoluere. Denique defuncto uiro lantgrauio, cum multorum pauperum capax construxisset habitaculum, semet illis in ministerium dedit. Ibi puerum quendam uentris profluuio laborantem ipsa in suis ulnis ad exonerandam aluum, etiam noctu consurgens, pluries


114. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_329 | Paragraph | SubSect | Section]

quam episcopus uiuere. Hieropoli electus nullis suasionibus adduci potuit, ut electioni assentiret. Cumque Theophilus episcopus forte ex itinere eodem loci diuertisset atque itidem suaderet, quando iam tantę autoritatis uiro aperte refragari difficile erat, diem ad deliberandum impetrauit. Dum autem in solo loco genibus prouolutus toto eo tempore secretę precationi intendisset, inuentus est efflasse animam. Hoc ipsum petenti illi diuinitus


115. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_336 | Paragraph | SubSect | Section]

solo tactu sanitati restituisset, magnam uim argenti atque auri pro eo sibi oblatam constanter recusauit. Si nostra, inquit, dereliquimus, quomodo accipiemus aliena? Itaque tantum diuitiarum contemptum in tam paupere uiro rex admiratus, non ita cupide paulo ante expetiuerat sanitatem ut tunc Christi suscepit fidem. Neque enim dubitauit ueritatem ab eo syncere prędicari, a quo aberat captatio lucri. Pari animi magnitudine pręditus


116. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_349 | Paragraph | SubSect | Section]

prędicationis gratia accedebat, non nisi inter infimas foeminarum sibi deligebat considendi locum, ut iam aperte concupiscere uideretur se de illarum numero fieri, quarum tam libenter inibat consortium. Defuncto itaque uiro omnia, quę habere potuit, indigentibus dedit parumque putauit fortunas tantum pro Christo impendisse, nisi amore illius etiam seipsam addiceret seruitio miserorum. Igitur, postquam constructo diuersorio non modicam


117. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_378 | Paragraph | Section]

Sarra, Raguelis filia, superiori cubiculo se recludens, dies treis in oratione perseuerauit, cibi ac potus expers, Qua solicitudine a Domino meruit obtinere, ne priorum uirorum interfectrix crederetur. Tobia uiro seruato, cum hoc unico felici admodum matrimonio iuncta, ad decrepitam usque ętatem uixit sine querela. Porro Iudit oratorium ingressa, cilicio induta, cinere conspersa, in terram prostrata Domino supplicauit, et sola


118. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_380 | Paragraph | Section]

cęlestis thalamum Sponsi peruenitur. Sed neque coniugatis, quo minus orationi animum intendant, maritalem thorum impedimento esse Elizabeth, lantgrauii, Thuringię principis, uxor, suo ostendit exemplo. Impetrata enim a uiro noctis continentia ad orationem secedebat, super pauimentum distento tapetulo cubitans, ne mollius iacenti altior somnus horas interciperet orandi. Vir quoque sanctitudine illius delectatus, ad ea, quę Dei sunt, magis


119. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_383 | Paragraph | SubSect | Section]

inopiam miseratus, modico oleo non modica uasa impleuit, ita ut illa eo uendito et a creditore se redimeret et uictum, qui satis esset, sibi filiisque pararet. In ciuitate Suna mulieri hospitę infoecundę ac sterili, ut uiro suo filium pareret, a Domino impetrauit. Et eundem puerum postea exanimum ad uitam reuocauit. Reuersus in Galgala pulmentum amarissimum in dulce conuertit. Panibus uiginti ordeaceis uiros centum satiauit, et superfuit.


120. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_389 | Paragraph | SubSect | Section]

impelli posset. Sicque aduersariis post se relictis Dei, quem inuocauit, ope periculum euadens Rhegium usque delatus est. Idem Tabritanam, Calabrię ciuitatem, accedens, cum Balzanio, diuiti quidem uiro, sed gentili, pro seruo se locasset, ut haberet, quo aliorum inopię subueniret, et superbus dominus equos, quos illi pascendos commiserat, strigosiores cernens, furore concitatus ipsum persequi coepisset nec ei usque ad


121. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_398 | Paragraph | SubSect | Section]

donec uitam mutare decreuit. Ad eius ergo orationem Dominus ignem misit in terram, et quid uoluit, nisi ut accendatur? Theodora Romana, Sisinii coniux, a Clemente pontifice conuersa et ob hoc a uiro infideli odio habita, pro conuersione eius orauit et exaudita est. Petrus apostolus oranti apparens Sisinium precibus eius a Domino concessum nunciauit. Hinc demum deposito errore Sisinius Christianitatem accepit et uir


122. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_418 | Paragraph | SubSect | Section]

De Marcella uero, uidua nobili ac sancta foemina, Hieronymus sic ait: Diuinarum Scripturarum ardor incredibilis ei semper cantabat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Et illud de beato uiro: In lege Domini uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. Meditationem legis non in replicando, quę scripta sunt (ut Iudeorum existimant pharisei) sed in opere intelligens, iuxta illud


123. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_438 | Paragraph | SubSect | Section]

Anthemium * corr. ex Antonium episcopum de eadem prauitate publice conuictum, improbe tamen in flagitio persistentem et ab Agapeto depositum, in exilium egit, suffecto in locum suum sancto ac fideli uiro Menna. Sicque sapientissimus princeps, cum fidei nostrę synceritatem paulo plenius didicisset, usque adeo approbauit, ut et ipse correctus crederet et credere denuentem puniret. Magnum ea etiam res indubitatę fidei


124. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_446 | Paragraph | SubSect | Section]

fore dixerunt, si ipse se diaboli seruum adscripserit contempto Christo. Conditioni assentiens chyrographum dedit et nuptias cum ea, quam adamauerat, iniit. Post hęc deprehendit mulier nihil prorsus Christiani moris inesse uiro: non orare, non ad ecclesiam ire, non crucis signum facere. Denique causam ab eo curiosius sciscitans plene didicit et anxia remedium quęrens Basilio episcopo rem detulit. Tunc accersitum Phaniam Basilius hortatur, ut


125. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_447 | Paragraph | SubSect | Section]

se diuinitus eo prohibita cognouisset, post lachrymas eremique labores ad tantam uitę perfectionem deuenit, ut orans in terra terram non tangeret et Iordanem transiens super aquas ambularet. Ad Dominum migratura a sanctissimo uiro Zozima sacrosanctam communionem accepit, a leonibus sepulturam, cum scrobem in terra carptim unguibus excauassent, sanctę corpusculi capacem. Vsque adeo Dominus conuersam exaltauit, quam peccantem ne in templum quidem


126. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_395 | Paragraph | SubSect | Section]

insultare tyranno, ubi proximorum periclitari uidet fidem. Corporis mortem contempsit, ne fideles suppliciorum metu perterriti in mortem ruerent infidelitatis. Anastasia Romana infideli quidem uiro tradita, sed tantum Christo iuncta, cum patricii generis esset, prętulit nobilitatis altitudini charitatis humilitatem. Quippe uilibus induta, ne agnosceretur, martyrum carceres inuisebat, uincula exosculabatur, ad


127. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_446 | Paragraph | SubSect | Section]

Cur enim dissimulemus eosdem nos habere inimicos, quos Dei esse nouerimus, tanto maiore odio dignos, quanto dolosius catholicę insidiantur ueritati? Amplius aliquid dicam: Etiam cum fidelibus mundana tractantibus religioso uiro periculosa est conuersatio. Antonium, abbatem Alexandrinum, dicere solitum ferunt non expedire Christi seruis eorum, qui seculo seruiunt, domos frequentare aut consuetudine uti; sicut enim pisces


128. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_448 | Paragraph | SubSect | Section]

Si delinquentem despicis, ne despicias corrigi uolentem. Admissa audiuit, quantę uanitatis esset ille ornatus, quo caro mox in terram cessura et in putredinem resoluenda comitur decoraturque. Tunc domum rediens impetrata a uiro, cui tradita erat, coniugii solutione religioni sese addixit. Ac tanto deinde Deo seruire coepit humilius, quanto ambitiosius ante seruierat mundo. Magnum profecto fuit uirentis adhuc ętatis et liberalis formę


129. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_449 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque nobis ualde declinandi sunt, quorum ad iram procliue ingenium quique leuissimis de causis excandescere ac ringi solent. Idem quippe Salomon: Noli, inquit, amicus esse homini iracundo neque ambules cum uiro furioso, ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animę tuę . Neque cum superbis esse communicandum, quia dicitur: Qui communicauerit superbo, induet superbiam .


130. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_450 | Paragraph | SubSect | Section]

hominum perditorum. His itaque caute sapienterque repudiatis ad illos conuerti, illis inherere, ab illorum latere nunquam, si fieri potent, discedere nos decet, quorum uox, gestus, incessus, habitus, norma uirtutum est. Cum uiro sancto assiduus esto, quemcunque cognoueris obseruantem timorem Dei. Quia scilicet nihil ęque proficit ad bene beateque uiuendum ac optimi cuiusque accessibus identidem copulari.


131. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_457 | Paragraph | SubSect | Section]

uel ueste preciosa, sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona . Et, si mulier citra modestiam ornare se et componere prohibetur, quę coniugio excusare posset ornatum, ne incomptior displiceat uiro, quanto minus ornari debet uirgo, quę sese totam dedicauit soli illi, de quo dictum est: Erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium eius . Et in psalmo: Indutus est Dominus fortitudinem, et


132. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_474 | Paragraph | SubSect | Section]

et ipsa statutis horis quotidie flagello se cędebat, ut carne mortificata Christo uiueret, non immemor, quod ipse etiam pro nobis perpeti flagella uoluit flagellisque atrociora. Maria Decegnies uirgo, inuita a parentibus uiro tradita, cum pręter quotidiana ieiunia crebrasque precationes etiam flagris acriter se distringeret, monuit maritum, ut communi utriusque uoto castitatem seruarent. Naufragium fecerat uirginitas matrimonii commissa


133. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_474 | Paragraph | SubSect | Section]

portum enatauit salutis. Radegundis, Clotharii, Gallorum regis, uxor, sub preciosis et delicatis uestibus uile et asperum cilicium tulit. Sicque omnem penitus Venereę uoluptatis motum de suo excussit corpore, ut tandiu a uiro precibus contenderit, donec impetrarit uinculi coniugalis dissolutionem castitatis obligatione. Quod fortasse non petisset, nisi prius carnem cilicio domuisset. Carne igitur spiritui subiecta pręponere coepit Christum


134. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_507 | Paragraph | SubSect | Section]

filiis etiam posterisque eorum usui fuit. Quartę enim generationis huius extitit finis in Zacharia, filio Hieroboam, Sellum, filio Iabes, regnum occupante. Amasias, rex Iuda, cum aduersum Syros expeditionem parasset, uiro Dei obediendo exautoratis atque dimissis centum milibus militum, quos conduxerat de Israhel, cum triginta milibus suorum copias hostium inuadens superauit, cum utraque multitudine simul uincendus, nisi paruisset. Cęterum


135. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_528 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit — quod in Aegypto uiderim. Gręcus adolescens erat in coenobio, qui nulla continentia, nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere. Hunc periclitantem pater monasterii hac arte seruauit: Imperat cuidam uiro graui, ut iurgiis atque conuitiis insectaretur hominem. Qui post irrogatam iniuriam primus uenit ad querimoniam. Vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat. Flere ille coepit contra mendacium, nullus alius


136. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_565 | Paragraph | SubSect | Section]

in tali certamine suam sibi haud sufficere uirtutem, et Domini inuocauit. Eo orante carcer illuxit, subitus perstrinxit oculos fulgor. Mulieres expauidę in terram corruunt, mortem sibi timentes, quę mortem intentauerant uiro. Sed tandem ab eo spe uenię recreatę Christo crediderunt, dumque ipsum palam confitentur, tyranni gladium immotis iugulis excepere. Tantum itaque ualuit casti cordis deprecatio, ut Christophorus et periculum euaderet et,


137. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_567 | Paragraph | SubSect | Section]

et post uirum tuum alterum nescieris. Et ideo manus Domini confortauit te, et ideo eris benedicta in ęternum. Anna prophetissa, Phanuelis filia, cum septem tantum annos uixisset cum uiro, in uiduitate ad quartum usque et octogesimum uitę suę annum perseuerauerat. quando Christum uidere et de illo uaticinari meruit. Didicisti incorruptę uiduitatis pręmium; disce et, quo sale, ne


138. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_573 | Paragraph | SubSect | Section]

istis terrenis (qui iam illam, quam paulo ante tam ardenter appetierant, desponderi sibi dedignabantur) uisa est deformatior? Andragasina uirgo in Gallia Lothario regnante fuit. Quę cum a parentibus Ansberto,* principi uiro (qui postea Rothomagensem ecclesiam rexit) inuita desponsaretur, multis cum lachrymis Dominum obsecrauit, ne suam pollui uirginitatem pateretur. Moxque leprę morbo totum corpus occupante, ob foeditatem intacta dimittitur.


139. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_575 | Paragraph | SubSect | Section]

iocundata mortis angustias non sensit. Solutam deinde a corpore animulam a Beata Virgine cum angelorum comitatu in cęlum ferri conspexit episcopus Tolosanus. Haud immerito tantam consecuta est beatitudinem, quę ne uiro quidem iuncta uirilem copulam admisit et matrimonii iugo, cui iam subdita fuerat, excusso incorrupta et corpore et mente permansit. Tam ancipitis pugnę gemina uictoria potitam Edildridam uirginem Sigebertus et


140. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_576 | Paragraph | SubSect | Section]

sane exemplum ac nescio, an a condito ęuo alterum tale, ut aliqua et bis maritata sit et semper uirgo. Semper quidem uirgo, sed tamen unius uiri coniux Kunegundis, Henrici imperatoris, fuisse dicitur. Denique uiro muliebri constantię diffidenti ac zelotypo suspecta super candentes uomeres nudo, sed inoffenso uestigio ambulando castam se probasse. Eo amisso liberius Deo seruire potuit, non castius uiuere. In eadem ergo castitatis


141. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_578 | Paragraph | SubSect | Section]

cogitationum pugnas incidere necesse est. Iccirco beatus Martinus episcopus, cum uirginem quandam uitę sanctitate percelebrem inuisere uellet et illa aditu negato ei excusando dixisset: Mi pater sancte, ora pro me, quia a uiro nunquam sum uisitata — gratias egisse Deo fertur, quod illa talibus imbuta moribus castam custodiret uoluntatem, et benedicens eam abiisse lętus. Lubrica siquidem res castitas est: nisi summa circumspectione


142. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_580 | Paragraph | SubSect | Section]

sit. Profecto, nisi perpetuam castitatem tam ardenter adamasset, ad tantam profectionem nunquam peruenisset. Galla, Symmachi consulis filia (ut Gregorius refert), Gothis Italiam uastantibus uiduata uiro, cum quo annum tantum uixerat, nulli postea nubere uoluit, licet et ętate integra esset et non illiberali forma. Aegrotanti foedaque corporis scabredine affectę medici consulebant rursum uti marito, alioquin eo morbi


143. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_580 | Paragraph | SubSect | Section]

Siqua tamen continere se non potest, nubat. Melius est enim nubere quam uri, quia minus malum maiore malo melius est. A quo quidem malo multum abhorrens Euphrasia, uirginis Euphrasię mater, hac unica prole suscepta cum uiro suo Antigono caste continenterque uixit. Cęterum illo defuncto, quoiniam ętas, forma, diuitię suppetebant, ad secundas nuptias urgeri coepit Theodosii imperatoris Augustęque suasionibus ac promissis. Quod quanquam


144. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_581 | Paragraph | SubSect | Section]

commendauerat, in quiete uidisset Antigonum in paradiso fulgentem a Domino exorasse ut coniugem suam de terris euocatam sibi iam sociam faceret, die, qua prędictum fuerat, lęta decessit. Tanta ergo accepit bona, quia et cum uiro caste se habuerat et sine uiro uiduitatem constanter seruauerat, quanta imperator iterum nubenti dare nunquam potuisset. Salaberga post quinque filios ex Alduino marito, Dagoberti, Gallię regis,


145. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_581 | Paragraph | SubSect | Section]

Antigonum in paradiso fulgentem a Domino exorasse ut coniugem suam de terris euocatam sibi iam sociam faceret, die, qua prędictum fuerat, lęta decessit. Tanta ergo accepit bona, quia et cum uiro caste se habuerat et sine uiro uiduitatem constanter seruauerat, quanta imperator iterum nubenti dare nunquam potuisset. Salaberga post quinque filios ex Alduino marito, Dagoberti, Gallię regis, duce genitos ab eodem


146. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_581 | Paragraph | SubSect | Section]

impetrat et monasterio se includit. Quęque regis uxor fuerat, facta est sponsa Christi. Et magis deinde miraculis claruit quam ante claruerat Gallię regno, quod reliquit. Melania, urbani prętoris filia, uiro tradita, cum duos liberos, quos ex eo susceperat, impuberes adhuc morte immatura amisisset, nequaquam de reparanda prole cogitare coepit, sed de castitate seruanda. Crebris itaque suasionibus induxit maritum, ut distractis


147. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_600 | Paragraph | SubSect | Section]

in mare lapsis existimauit eo indicio se prorsus episcopatu indignum atque inde iam proposuit nunquam se in sedem suam reuersurum, nisi inuentas quis ad se retulisset. Transmisso mari, ueste seculari indutus, cuidam principi uiro operam seruilem locauit holitor eius factus. Septennio sic peracto a clericis inuentus et cognitus nolebat cum illis redire propter clauium illarum casu. Ipsi ergo (quas episcopus requirebat) claues in medium proferunt.


148. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_639 | Paragraph | SubSect | Section]

At uero illi, quorum in Amaus pergentium oculi caligabant et maiestatis Dominum agnoscere non poterant, nonne in ipsa panis fractione ipsum dicuntur agnouisse et mysteria, quę ignorabant, ipso aperiente didicisse? Et de uiro iusto per hęc ipsa sacramenta a Domino sapientię luce illustrando nonne scriptum est: Cibauit illum pane uitę et intellectus, et aqua sapientię salutaris potauit illum.


149. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_642 | Paragraph | SubSect | Section]

die post fratri suo Copioso apparens, poenis, quibus pro delicto afficiebatur, se demum absolutum dixit. Itaque idem dies et oblationum finem statuit et supplicii. Quędam mulier (ut apud eundem autorem legimus) pro uiro ab hostibus capto et in uinculis coniecto per sacerdotem sacram Deo hostiam statutis diebus offerre consueuerat. Et cum illo postliminio reuerso didicisset, dum captiuus teneretur, identidem se reuinctum comperisse neque


150. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_371 | Paragraph | Section]

illum. Quod autem ad coniugatos spectat, quandiu adulterii crimen latet, suspicari fortasse licet, credere non licet. Et Veteri quidem Lege mulieris suspectę causam per sacrificium zelotypię uiro discutere permissum erat. Nunc nefas est accusare nisi deprehensam. Sed si deprehensam etiam lapidari uetuit Dominus, nisi ab eo, qui sine peccato esset, cum nemo sine peccato sit, uix dici potest, quam grauiter


151. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_378 | Paragraph | Section]

Eiusdem loci presbyter Pastor monacho, qui se de coenobio discessurum dixerat, quod se cum fratre manere, de quo male audisset, pigeret: »Ne facile malum credideris- inquit- quod audisti!« Cumque ille id sibi a uiro fideli relatum asseueraret, respondit: »Si fidelis esset, non tibi dixisset!« Postremo proposuit ei trabem et festucam de Euangelio, ut semper aliena peccata festucam putet, sua trabem, se prius condemnans quam alios


152. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_384 | Paragraph | Section]

ut hominum mores ex casibus ponderemus. Non semper quicquid aduersi euenerit, ad culpę meritum est referendum. Viros amittebat Sarra, non quia peccauerat, ut uiduitate puniretur, sed quia non peccauerat, ut intacta digniori uiro copularetur. Ad hęc tamen illi inconsultius errant, ne dicam impudentius, qui etiam bonum aliquod opus, ne bono animo factum uideatur, cauillantur. Germana, monasterii Thebaidis soror, sorori Euphrasię per


153. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_400 | Paragraph | SubSect | Section]

Theatrum - inquit - facti sumus mundo et angelis et hominibus; nos stulti propter Christum, sed stultum Dei sapientius est hominibus. Elizabeth, Pannonum regis filia, postquam amisso uiro distractisque fortunis Deo in paupertate seruire coepisset, forte per semitam pergens hinc inde lacunosis silicibus uoraginosam notę cuidam foeminę, et in quam non pauca quondam beneficia contulerat, facta est obuiam.


154. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_401 | Paragraph | SubSect | Section]

Non quęras ultionem nec memor eris iniurię ciuium tuorum. Et in Prouerbiis: Qui dissimulat iniuriam, callidus est. Vir iracundus prouocat rixas; qui patiens est, mitigat suscitatas. Melior est patiens uiro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Ne dicas: Reddam malum pro malo. Expecta Dominum, et liberabit te. In Ecclesiaste quoque dicitur: Cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor


155. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_409 | Paragraph | SubSect | Section]

redire patris, et quod his pręstabilius beatiusque est, in sanctarum uirginum numero computari. Elizabeth uidua, regia stirpe et Thuringię principis coniugio nobilis, defuncto uiro propinquis eius tetrarchiam occupantibus, cum paruulis liberis eiecta, inops, egens, uaga, erumnis omnibus obruta, ab iis quoque, in quos olim beneficia contulerat, contempta, ita omnia constanti animo sustinuit, ut ad


156. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_411 | Paragraph | SubSect | Section]

uisus destituit, mentis fortitudinem excita, bono animo esto; iam securior irruentes in te uitiorum cuneos excipies clausis obturatisque fenestris, per quas mors ingredi ad animam solet. Tobię, uiro tum in Deum pietate, tum solicitudine in pauperes claro, dum resupinatus obdormisset, stercus de nidulo hirundinum cadens oculos excęcauit. Et nihil eo contristatus dicitur, sed gratias egisse Deo pristinęque


157. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_464_ | Paragraph | SubSect | Section]

Cessarunt ibi pręstigiatoris insidię, ubi Christi amori datus est locus. Et in cęllula sua tranquillus permansit, qui iam de abitu cogitarat. Neque hoc de eodem sancto ac mirabili uiro hic prętermittendum, quod carnalis lasciuię titillationem corporis fatigatione suo exemplo docuerit arcendam. Cum enim saccum harena plenum humeris baiulans incederet, cur id ageret, interrogatus, uexare se uexatorem


158. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_471 | Paragraph | SubSect | Section]

ingruerit, orare solicitius et, quoties uicerimus, uictorię gloriam Deo, non nobis tribuere. Theodora Alexandrina semel tantum commissi adulterii conscia, se iam indignam maritali thoro iudicarat, et uiro relicto, in monachorum coetu nulli, quod foemina esset, cognita, sub nomine Theodori latens commanebat, in multa uitę austeritate Deo seruiens ac peccatum suum lugens. Cęterum diabolus, ut illam maiori tristitia


159. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_483 | Paragraph | SubSect | Section]

nec sanctis foeminis defuisse nonnullarum exemplo monstrabimus minimeque illis conuenire illud, quod dici solet: Varium et mutabile semper foemina. Anna, Phanuelis filia (ut Lucas tradit) annos septem uixerat cum uiro. Quo defuncto ad quartum usque et octogesimum ętatis suę annum uidua permansit, semper castitatem seruans, nunquam de templo discedens, nocte ac die ieiuniis obsecrationibusque intenta. Hac perpetua pii propositi


160. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_499 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ibi depositum humo, quam bestię egesserant, operuit. Eo uix sepulto cęlla corruit et palma, quę iuxta illam stabat, radicitus euulsa procubuit, quasi dedignantes aliorum usui seruire, quę tam exactę sanctitatis uiro seruissent. Cuius ergo tam magnifica in terris mors fuit, quam gloriosa uita est in cęlo? Diuus Hieronymus moriturus humi se collocari iussit saccoque, quo induebatur, operiri. Tum discipulis conuocatis eos, ut in Dei


161. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_615 | Paragraph | SubSect | Section]

et tanta demum admiratione correptus fuit. Quid, si beatos spiritus et inuisibilem Deum, non in imagine, sed in ueritate, in qua ab iis, qui in cęlesti regno sunt, uidentur, conspexisset? Idem cum uiro luctatus marcescente, tacto ab eo foemoris neruo claudicauit. At ubi in uiro Deum agnouit, gloriatus est dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. Contempsit exteriorem corporis


162. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_615 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum, non in imagine, sed in ueritate, in qua ab iis, qui in cęlesti regno sunt, uidentur, conspexisset? Idem cum uiro luctatus marcescente, tacto ab eo foemoris neruo claudicauit. At ubi in uiro Deum agnouit, gloriatus est dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. Contempsit exteriorem corporis lęsionem, dum ex pręsentia Dei intus in mente exultat dumque animę salute


163. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_618 | Paragraph | SubSect | Section]

uoces audiuit, sensit tonitrua, lampades conspexit et quatuor animalia Deum laudantia et uigintiquatuor seniores, honorem officiumque deferentes sedenti in throno. Vidit sanctam ciuitatem Hierusalem tanquam sponsam ornatam uiro suo Christo. In qua neque luctus neque clamor neque dolor neque mors erat, sed gaudium, pax, quies uitaque sempiterna. Cuius muri ex lapide precioso, ipsa aurum mundum, templum eius Deus omnipotens et


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.