Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: uiro Your search found 300 occurrences
1 2 3 4
Occurrences 235-237:235. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] et diaboli aduersus spiritum, dum ei dominari atque imperare moliuntur. Et quoniam horum tentamenta uincere, in ea pręsertim ętate, quę ad hauriendas uoluptates est procliuior, multa constantis firmique animi fortitudine opus est, ideo Herculi hec tribuitur, Iouis, ut aiunt, filio, ueluti uiro uirtutis magis quam uoluptatis studioso. Sed concedamus cuncta, quę de illo feruntur, uera esse nihilque in his fabulosum haberi, dic, quęso, quęnam uirtus sit dracones interimere, si eorum interemptoribus nullum ab ipso uirtutum remuneratore, Deo, pręmium proponitur?
236. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] an prauis affectibus refragari et demonum ad uitia trahentium dolos insidiasque superare uirtutisque gloriam non ante homines, sed coram Deo ponere. (Baltheus Hippolites) Illud pręterea, quod uictis Amazonibus Hippolites baltheum rapuerit, nunquid tu putas forti uiro conuenire, ut cum foeminis bello decernat? An non uidemus uiros ipso corporis robore foeminis semper pręstitisse? An non plures expugnata urbe ciuibusque cęsis, foeminis atque pueris parcitum fuisse legimus, ut pote sexui ętatique imbecilli et infirmę? Attende igitur, quanto dignius
237. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section] Hunc nostri imitando iniuriam tollerant, offensas non ulciscuntur, pro malo reddere bonum student. Iram itaque cohibere et offensarum non meminisse plus est quam cum Gygantibus contendendo uincere, dicente in Prouerbiis Salomone (Prouerbiorum XV) : Melior est patiens uiro forti et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. Cęterum, cum Gygantibus pugnare, aduersus Iouem insurgentibus, quid est aliud quam cum hereticis Ecclesię Dei infestis certare et perniciosos eorum errores ueri assertione repellere? Hoc egit noster Hieronymus, hoc Augustinus, hoc alii
Bibliographia locorum inventorumMarulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].
1 2 3 4
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.