Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mei

Your search found 1147 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 502-510:


502. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 13 | Paragraph | Section]

in pristinum statum reduxissemus. Quid tum temporis vicissim alter alteri receperimus, existimo te non fugere. Illud tamen omnino praeteriit, quod Stephano Matychnay secretario regio, oratori ex Transalpinis in aulam redeunti, litteras ad me dederis nullas. Porro, si te tam cito aut immemorem mei effectum esse, praesertim recens inter nos revocata memoria, aut ad me scribere, hominem non solum amicum verum et fratrem pene tuum gravari putarem, equidem stentoreo clamore querer et ad Jovem conciliatorem provocarem, teque tam diu fraternis stimulis lacesserem, donec istud ipsum silentium


503. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 14 | Paragraph | Section]

efficies, ut me quam maxime diligat, etiam atque etiam rogo; fraternam etiam operam ac studium meum, illaque omnia officia, quibus conjunctissimorum hominum amicitiae solent inviolabiliter, sempiterneque conservari, pollicearis ei velim. Ad te autem, quemadmodum optaveras, mitto de cervo regis mei versiculos, quorum nuper hic apud me memineramus; si placebunt, amoris atque humanitatis erit tuae, sin minus, nihil mirabor, nam et ipse dignos esse, qui in spongiam incumbant, dudum novi. Saltem itaque vel semel perlegito, et Vulcano dein tradas.


504. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 14 | Paragraph | Section]

VIII. id. Maji MDXXXVIII. Antonius Wrancius Petro Porembio. S. Accepi litteras tuas per Erasmum Gyerlachonzchy regis mei secretarium datas, quae mihi eo quidem jucundiores exstiterunt, quo diutius fuerunt exspectatae. Visus sum hoc tempore, quo non mediocriter varia hujus regni fortuna affligimur, maximo gaudio affici, intelligens, te et vivere, et bene valere, esseque optimo loco, et auctum beneficiis ac


505. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

aut quivis privatus civis ad nos venit, quem de te non quaesierim, litteras vero quot ad te dederim, ipse Erasmus testis sit. Sed nunc tu recte, mi Petre, et dignum amicitia nostra fecisti, quod usuram tanti, tamque diu muti inter nos temporis epistola tua redemisti, quodque ubi esses, et quod mei memoriam retineres, demonstrasti. Si itaque jam alter alteri a mutua quadam oblivione restituti sumus, postquam et ego te canonicum Cracoviensem esse sciam, et tu me Budensem ac Transsylvanum praepositum non ignores, rogo, velis me interdum saltem litteris tuis invisere, quod ipse quoque


506. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 20 | Paragraph | Section]

morti destinatum, et sub carnifice supplicem, redemit. Ad me quod attinet, quam vellem aequius benevolentiam ac studium meum et officia in te expendisses, quippe qui reculas tuas ex hospitio, quo utebaris, custodiae meae, ut jusseras, admissis tribus juratis civibus Budensibus, in domum avunculi mei transtuleram. Duas cuppas, unam sellam turcalem, tapetem unum, trium ulnarum longum, praeterea nihil, proficiscens in Gallias orator, commonito prius eodem avunculo meo, et rogato ut tibi satisfaceret pretio, accepi. Reliquum quicquid fuit, Jacobus frater tuus tamquam ex igne, solius mei nomen


507. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 20 | Paragraph | Section]

avunculi mei transtuleram. Duas cuppas, unam sellam turcalem, tapetem unum, trium ulnarum longum, praeterea nihil, proficiscens in Gallias orator, commonito prius eodem avunculo meo, et rogato ut tibi satisfaceret pretio, accepi. Reliquum quicquid fuit, Jacobus frater tuus tamquam ex igne, solius mei nomen praetexendo, eripuit et divendidit, dum caetera omnia, quae apud alios reposita fuerant, utpote proscripti hominis diriperentur. Et quamquam ea, quae velut e naufragio correpta servaveram, tua semper duxi, tibi servavi: ab illa tamen die, qua legi litteras tuas avarissimas et beneficiorum


508. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 21 | Paragraph | Section]

abire permisi, et ne hilum quidem, quod tuum posses dicere, apud me reliquum feci. Tristissimus haec ad te scripsi et invitus, lacessitus tamen; verum quo animo tuas ad me dedisti litteras, eodem has meas accipe. Etenim torserunt me tuae, torqueant et te meae, posteaquam non mei, qui te ut me alterum dilexi, sed cupparum, rei externae et periturae memoriam praecipue retinuisti. Vale. Colosvarii kalendis Augusti MDXXXVIII.


509. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 10 | Paragraph | Section]

esto quod quinquaginta aureis aestimetur, nullum equidem detrectabo. Si autem id mihi ob instantis temporis iniquiorem conditionem condonabis, ego nihilominus operam dabo, ut imposterum per occasionem tum honoris, tum officii mei recorder, et liberalitatem, gratiam, benevolentiamque tuam angusto ac dubio tempore in me collocatam, memoria non praeteream. Oro itaque, velis talem mittere, cui vitam meam credere secure possim in periculo; quemque mihi caeteri omnes amici mei pernegarunt, tu, quem domini loco habeo, dare non


510. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 10 | Paragraph | Section]

imposterum per occasionem tum honoris, tum officii mei recorder, et liberalitatem, gratiam, benevolentiamque tuam angusto ac dubio tempore in me collocatam, memoria non praeteream. Oro itaque, velis talem mittere, cui vitam meam credere secure possim in periculo; quemque mihi caeteri omnes amici mei pernegarunt, tu, quem domini loco habeo, dare non recuses, praesertim cum petita recusare magnis viris indecens ac humile esse perhibetur, eoque magis si nihil citra honestatem petatur. Sed ne effrons esse et jam extorquere videar velle, quod facilius quidem dabitur, quam ut pluribus verbis


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.