Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tecta

Your search found 687 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 10-16:


10. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

gratia, qui omnes uisa classe, subito malo perterriti, relictis omnibus in urbem confugerant. Erant tabernae pipere, cinnamomo, caryophyllo, ture, tapetis et alia omnifaria merce plenae. Nostri, desilientes e nauibus, mature omnia diripiunt, praedamque in naues imponunt, deinde supposito igne tecta omnia concremant. Et quia ob altitudinem murorum urbem scalis oppugnare nulla spes erat, muros suffodere tentant. Rhodius praefectus cum suis militibus ad portam urbis accedit, dolabris ac securibus portarum claustra frangere ac deicere aggressus. Interim oppidani ex opposito


11. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Erant autem suburbana magnificis tectis aedificata et quae frequentibus uillis speciosae urbis faciem prae se ferebant. Horti quoque erant arboribus pomiferis egregie exculti, ac fontibus undique manantibus irrigui. Nostri itaque sequenti die, igne supposito, tecta comburunt, arbores ferro succidunt, cuncta prosternendo deuastant. Quibus impigre peractis, imperator inde soluens intra paucos dies Rhodum uenit. Qui dum Rhodi esset, aduenit Usunasani, regis Persarum, orator, qui, Cardinalem ac imperatorem et reliquos principes classis adiens, narrat


12. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

muri interrupti erant) muros ascendunt, in urbemque desiliunt. At Smyrnaei, subito et insperato malo oppressi, trepidi quid potissimum agant nesciunt: alii arma capiunt et ad ruinas murorum hosti occurrunt atque congrediuntur, sed a nostris et numero et uirtute superati sine mora trucidantur, alii tecta ascendentes tegulis ac lapidibus nostros infestant. Mulieres quoque pauidae cum adultis uirginibus ad templa, quae illi moscheas uocant, concurrunt: passis crinibus, aras amplexantes, prophetam suum inuocant. Multae cum paruis liberis domi se obstruunt. Nostri, urbe potiti, omnia


13. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

equo deicit, ac reluctanti caput abscidit. Tunc alii alios aggredientes prosternunt, hostes multis obtruncatis in fugam uertunt. Deinde, fusis ac fugatis hostibus abscissisque interfectorum capitibus, uictores laeti ad urbem redeunt. Tunc nostri maxime expoliatam urbem supposito igne, omnia tecta atque aedificia concremabant. Itaque urbs antiqua, uaria fortuna ac multis monumentis insignis, horarum spatio in cineres collapsa est. Hic uidimus multa antiqua monumenta quadrati lapidis ac marmore magnifice aedificata, quorum nonnulla corruerant, quaedam etiam extabant, inter quae


14. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et sibi cognitam tendit, fractisque forcipe claustris domum intrat, et pluribus in locis ignem supponit. Et quoniam, inter reliqua, picis ac seui magna copia erat, ignis uehementi impetu absque mora cuncta comprehendit, flammamque extra tecta uomere coepit. Dum Antonius ad naualia tendit, nauibus etiam ignem suppositurus, ciues fragore ignis exciti undique concurrunt. Antonius, turba ac clamore discurrentium ciuium perterritus, omissis naualibus, ad nauiculam propriam confugit, atque


15. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

desideratus est. Imperatores, relictis quattuor triremibus ad praesidium loci, cum reliqua classe ad martyris aedem se recipiunt. Interim Bassa ad destruendos muros quattuor bombardas magnas, duodecim minores, quibus tecta oppidi deiceret, fuderat. Itaque die noctuque non cessabat crebris ictibus bombardarum muros prosternere, qui, non multae crassitudinis, ob uetustatem etiam debiles ac inualidi, facile ruebant. Erat in oppido


16. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in primo aditu fluminis cum Turcis manum conserebant. Hic quidam Turcus iactabundus obequitabat, saepius inclamitans, si quis Venetorum singulari certamine secum pugnare auderet, extra tecta nauium exiret. Tum unus ex naualibus sociis, Illyricus natione, e naui prosiliit, cum hoste congreditur. Dum Turcus arpe eum ferire studet, Illyricus, ictum scuto excipiens, Norico ense Turci latus hausit, hostemque equo


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.