Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: zelo

Your search found 93 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1-8:


1. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

deditus, sed epulis et cotidianis conuiuiis cum cognatis et amicis uacabat et quod erat deterius, thesauros ecclesie et uasa ministerii dando suis contribulibus et complicibus sacrilega dilapidatione uastabat. Et erat eo tempore archidiaconus quidam, Honoratus nomine, qui Deum habens pre occulis zelo nimio mouebatur, dolens de sui presulis insolentia. Hic quantum licebat, conabatur se opponere Natali archiepiscopo maxime, quia uidebat bona eccelesie tam indecenter distrahi. Qua ex re archiepiscopus ualde ipsum exosum habebat. Multas ergo machinationes et dolos contra archidiaconum cepit


2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

persisteret, archiepiscopus eum ab officio et beneficio suspendit. Tunc Honoratus ad papam Pelagium missa supplicatione postulauit, ut archiepiscopo preciperet, ne ipsum super hac re indebite molestaret. Insuper etiam prauam conuersationem archiepiscopi pape denuntiauit. Quam ob rem dominus papa zelo Dei commotus eidem Natali precepit districte, ut super promotione huiusmodi archidiaconum inquietare ammodo non presumeret, sed ad certam diem super suis excessibus responsurus apostolico se conspectui presentaret. Natalis ergo suscepto pape precepto contempsit et in sua pertinatia perdurauit.


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

curie capellanum, uirum ualde discretum et bonum; misit, inquam, eum pro quibusdam arduis negotiis ad totum Hungarie regnum, dans sibi mandatum, ut ad Dalmatie partes descenderet piratasque Almissanos a latrociniis cohiberet. Sed cum non haberet plenam legationem nimioque succenderetur zelo multas enormitates in clero et populo corrigendi, Spalati positus, misit nuntios suos ad domini pape curiam postulans, ut perfecte sibi legationis auctoritas preberetur. Profectis ergo nuntiis Acontius in Spalatensi urbe permansit, donec redirent expectans. Videns uero archiepiscopi


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ecclesiam nouis studiis informando. Fecit enim a clero cunctas expelli focarias, de quibus archiepiscopo nulla suberat emendationis cura. 9Conuocauit autem totam Dalmatiam et Chroatiam in adiutorium suum contra hereticos et piratas, faciens indulgentias omnibus, quicumque zelo diuino succensi in personis uel expensis ad eorum interitum laborarent. Tunc congregato multo nauali exercitu et equestri, cepit eos undique impugnare. In tantum enim Almisanos in mari et terra insequendo contriuit, ut defectis uiribus desperarent ulterius se posse resistere. Venerunt ergo et


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

autem archiepiscopus erat eo tempore in Hungariam profectus. Sed ad ecclesiam suam rediens, non satis discrete absoluit interdictum legati. 4Interea legatus Acontius in Bosnam profectus pro exterminandis hereticis multo ibi tempore laborauit. Erat autem corpore imbecilus, sed zelo catholice fidei ualidus propugnator. Cum ergo forti fuisset languore correptus, ad extrema perueniens totum se domino commendauit. Ibique sue uite cursum feliciter peregit anno millesimo CCXXII. XXIX. De bello, quod gestum est pro uilla de Ostrogo


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ut tantum uellent se insequendo subire laborem. Quamquam ex precepto Guncelli condixissent inter se, ut nullus eum archidiaconum appellaret, sperabat autem, ut impetratis ab apostolica sede litteris ad propria remeans posset materiam scandali mitigare. Sed cum uidisset tantam multitudinem zelo nequitie inflammatam contra se uenientem, pauefactus a principio terreri cepit. Quid miri, cum ipse quasi solus esset, aduersariorum uero tam numerosus exercitus, tanti nominis cetus, ut in his solis tota Spalatensis metropolis auctoritas dependeret. Erant enim archiepiscopus, archipresbyter,


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

2Eo tempore uacante monasterio sancti Stephani rogatus est Thomas archidiaconus et capitulum, quatenus illuc accedentes de subrogatione abbatis cum eiusdem loci fratribus prouiderent. Archidiaconus ergo, associatus capitulo uniuerso, ad monasterium perrexit. Et cum bono zelo et sollicitudine debita de abbatis subrogatione tractarent, monachi secedentes seorsum et inter se aliquandiu conferentes omnes in quendam confratrem suum, nomine Leonardum, conuenerunt, ipsum in abbatem unanimiter eligendo ipsumque archidiacono et capitulo presentantes petierunt eundem uice


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

assensum prebentes pro electo mittere festinarent. Sed non acquiescebat archidiaconus cum ceteris scientes, quod talis electio nullius erat ualoris, cum foret in maximum oprobrium ecclesie attemptata. Sed hi, qui pestifero adhuc inuidie ulcere tabescebant, non putabant archidiaconum iustitie zelo moueri, sed credebant, quod ad se rem traheret et adhuc electionis preterite spei sibi fiducia superesset. Tunc iudex Murgia, Fuscus presbyter et ceteri, quos praue intentionis uexabat inscitia, concitantes populum ceperunt urgere archidiaconum, ut ipsemet personaliter ad ducendum electum


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.