Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: divinum

Your search found 93 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 10-23:


10. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

gentibus exoptatam benedictionem allaturum esset. Confirmatur haec sententia Pauli declaratione, qui 1. Cor. 10. affirmat, Christum esse eum Deum, qui populum Israeliticum ex Aegypto fortissima manu eduxerit. Is igitur etiam cum Mose locutus est. Ac recepta est opinio, eo tempore primum hoc divinum nomen innotuisse: licet Moses qui post illam revelationem Dei, narrationem ab exordio mundi contexuit, etiam prioribus historiis hoc nomen Dei immiscuerit. Dominus autem non idem quod Iehova significat: attamen per excellentiam hunc Deum, Dominum vocare voluerunt, quasi qui esset revera


11. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum talia ei quasi ornamenta aut vestimenta merito appingimus, aut attribuimus. Adorare Deum in decore sanctitatis, valde usitata phrasis est. Psal. 29. 96 1. Par. 16. et 2. Par. 20. Significat autem proprie quidem, pulcherrimum illum ornatum vestium sacerdotalium, in quibus divinum cultum peragebant. Per metaphoram autem, istum spiritualem ornatum contriti, et Deo fidentis cordis. Eadem etiam phrasis est Psal. 110, Populus tuus spontaneus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, vel potius sanctitatis: ubi eadem illa metaphorica significatio


12. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitum, qui Sodomitas oppresserat: Gen 14. DIVINI, plerunque in malam partem dicitur in Sacris literis, de magis, aut alioqui curiosis artibus, futura praescire et divinare conantibus. Videtur tamen aliquando etiam in bonam partem accipi: ut Isaiae. 3. Auferam prophetam, divinum et senem: pro homines prudentes, futura ex collatione praeteritorum ac longa providentia praescientes. DIVITIAE praeter propriam significationem, admodum crebro per metaphoram significant quamvis copiam bonarum rerum, praesertim spiritualium. Paulus sane hoc tropo plurimum


13. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

tres gratias: incipientem, adiuvantem, et perficientem. Pelagiani priores vocaverunt gratiam ipsam legis instructionem, et naturae bonitatem: posteriores dixerunt, gratiam etiam ipsam Dei opem per Spiritum sanctum. Bonaventura hoc modo suas gratias definit: Gratio generaliter dicitur adiutorium divinum, creaturae liberaliter et gratis impensum, ad quemcunque actum indifferenter. Gratia gratis data, est adiutorium divinitus datum, ut quis praeparet se ad suscipiendum Spiritus sancti donum, quo perveniat ad statum meriti. Gratia gratum faciens, est adiutorium divinitus datum, ad merendum.


14. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi, quae aliarum omnium fons ac origo est. Hoc etiam est clamare et certare pro iustitia, de qua locutione paulo ante dixi. Talis bellator iustitia indutus, et pro iustitia pugnans ac clamans, pingitur et praedicitur futurus Christus, cum in terras venerit: Isaiae 59. Quod eius divinum opus latissime patet. Ingredi ad iustitiam, est ea potiri. Psalmo 69: Pone vel da iniquitatem eorum, nec unquam perveniant ad iustitiam: id est, nunquam eos iustifices aut absoluas, nunquam eis fias propitius. Iustitiam et pacem sese mutuo osculari, Psal.


15. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

os bovi trituranti, etc. propter nos scriptum est, quod sub spe debeat is qui arat, arare. Idem reperitur 1. Tim. 5, ubi lex Moysis Pentateuchus vocatur. ¶ Leges caeremoniales, sunt statuta a Deo per Moysen sancita, de personis, caeremoniis, et aliis rebus ad cultum divinum a Moyse institutum pertinentibus, de quarum singulis aliquid adiiciemus. Circumcisionis passim fit mentio Act. 7 et 15. Rom. 2. 15. Gal. 2. 5. 6. 1. Cor. 7. Eph. 2. Phil. 3. Coll. 2. 3. 4. Legis de non attingendo et comedendo immundo, quae extat Levit. 5. 11. et Deut. 14, meminit


16. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 347 | Paragraph | SubSect | Section]

Iudicum 7, Misit nuncios in omnem montem Ephraim: id est in omnia loca montana. Montes Dei. id est, maximi. Psalmo 36, Iustitia tua sicut montes Dei: id est, immensa. iuxta Regulam alibi positam, quod Hebraei volentes indicare aliquid esse eximium, addunt Dei: sicut Graeci et Latini, Divinum, adiectivum. Cacumina montium. et penetralia terrae, Dei esse dicuntur Psalmo 95. id est, omnia esse ipsius, et in [?:-ius ] potestate, summa et ima. Mons Synai saepe vocatur mons Iehovae, aut Domini quia ibi Dominus toties apparuit, et tam multa miranda fecit.


17. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

etiamsi Ambrosius utrunque videtur attingere. quanquam et Origenes aliquanto inferius explicans qui dicantur vocati, et non electi, qui vocati et electi, nonnihil a seipso dissidet, interpretans Secundum propositum vocatos dici, qui priusquam vocarentur, propenso iam tum erant animo ad cultum divinum, quorumque promptae iam voluntati tantum deerat vocatio: videlicet ut propositum non ad Deum destinantem, sed ad hominem in animo statuentem pertineat. Nisi forte interpres haec adiecit de suo. Ambrosium sequitur Augustinus in Libello de correptione et gratia, cap. 7. Electi,


18. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 518 | Paragraph | SubSect | Section]

illud ornamentum, praeter duodecim lapides, et nomina filiorum Israel illis inscripta, Urim et Thummim, quae lucem et perfectionem significant: ex quibus summo sacerdoti responsa divina dabantur. Verum quales fuerint res, nemini mortalium constat. Quidam Hebraeorum putant fuisse scriptum quoddam divinum, aut nomina quaedam sacra. Alii putant fuisse lucidissimos lapides, in quibus summus sacerdos vidit iudicium filiorum Israel perfecte. Alii aliud sentiunt, et multa de his rebus retrusis nugantur. Placet mihi, quod hic Rabbi Salomon scribit: nempe quod nedum de Hosea pronunciare non


19. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 524 | Paragraph | SubSect | Section]

et eorundem bonorum distributionem, aut applicationem significat. Respicit autem hoc genus locutionum ad tot promissiones, de adventu Meschiae, eiusque regni factas: quod regnum etiam vulgo appellarunt regnum caelorum, quia Meschiam singulari quadam ratione a Deo mittendum, eiusque regnum plane divinum, divinitusque excitandum credebant. Cum ergo dicitur venire regnum Dei, intelliguntur illa ingentia bona, quae Deus nobis per Meschiam erat communicaturus. In hoc sensu ista vox innumeris in locis accipitur. Sic etiam 4. cap. Matthaei accipiendum est, Praedicans Evangelium


20. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 531 | Paragraph | SubSect | Section]

in voce POENITENTIA. RESPICERE, non tantum in Sacris, sed et in profanis significat favere alicui, misereri ipsius, eique opitulari, propterea quod cui bene cupimus, cuiusue miseremur, eum crebro etiam oculis respicimus: sicut Germani dicunt, Ich wolt dich nicht ansehen. Quinetiam divinum favorem aut misericordiam etiam Ethnici hoc verbo significant. ut Terentius in Andria inquit: Carine, me et te, nisi quid dii respiciant, imprudens perdidi. Et in Phorm. Dii nos respiciunt, gnatam inveni nuptam cum tuo filio. Porro in Sacris multo etiam frequentior usus est huius


21. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 545 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] appellantur, omnis vitae lepos et summa hilaritas: contra insulsi, qui ab omni absunt urbanitate. Nec non quia sal [?: ] corporum firmitatem, in Sacris literis, ut hic et in aliis locis, divinum foedus salitum, id est, incorruptum inviolatumque appellatur. Eadem ratione sacrificiis destinatur, propter Christum, qui caelestis ille sal est, suos vitiis liberans, et ad aeternae vitae participatum igneo suo Spiritu transferens, absumpta terrestri illa et depravata natura. Huc alludens


22. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

seculi: vel a non ita longo tempore, quod olim fuerat, usque in aliud tempus. Haec eo consilio adducere liber ut refutetur non modo crassa illa, verumetiam pertinacissima obstinatia Iudaeorum, qui praecepta et promissiones legales, item circumcisionem, templum, [?: ] tum divinum, sacrificia, ceremonias, iudicialia, et [?: ] nus reliquas omnes legis Mosaicae observationes nequaquam abrogatas, sed aeternas, et ad iustificationem nostri necessarias esse, ex hoc maxime


23. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 606 | Paragraph | SubSect | Section]

utramque partem pertinerent, nempe de sacro cultu, de ope ac cura Dei erga populum, et vicissim de obedientia populi erga Deum. Forma vero totius tabernaculi potissimum 26. Exo. delineata est, cuius preciositas, nitor, ac plena admirabilis cuiusdam maiestatis elegantia populum monuit, ut ipsum divinum cultum, qui ibi peragebatur, et Deum qui in eo habitabat, magnifacerent, revererentur, admirarentur, timerent et adorarent, tanquam aliquem supra modum gloriosum Regem regum et Dominum dominantium. Porro verum archetypum eius, cuius tantum umbra et qualiscunque figura est hoc terrenum


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.