Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: ingenii Your search found 387 occurrences
1 2 3 4
Occurrences 13-15:13. Marulić, Marko. Ad Georgium Sisgoreum, versio... [Paragraph | Section]
1477: nos
reddunt Vellem tamen, suavissime Georgi Sisgoree, ut me tui tam studiosum mutuo
complecti non fastidires amore. Quod si tibi inest par doctrine tue humanitas, hoc certe, quod
omnium mihi est gratissimum, consecutus sum. Video enim, que vis in te iuvene acerrimi ingenii
et quam potens. Etenim nonnulla ex metris tuis, que iam totam pervagantur Italiam, incredibilem
quandam et prope singularem et divinam doctrinam praeseferentia ad nos quoque pervenerunt. In
his itaque contemplanti mihi tam artificiosam verborum compositionem, tam integras
Teque non
nostre etatis modo poetis prefero, sed etiam Nasoni, Propertio, Tibullo simillimum iudico. Hi
enim exactissime ornatissimeque elegiam scripsisse putantur.
Tu igitur, iucundissime Georgi Sisgoree--- sic tibi dii omnia bene vertant--- facias, ut
quemadmodum ingenii tui, ita mansuetudinis et humanitatis nomen vigeat et celebritas, hoc est
talem iam mihi te prestes, qualem me quoque erga te esse cernis. Et si in hoc nimis forte
temerarius ferar, quod te, disertissimum iuvenem, mea exili oratione alloqui ausim, conciliandi
tui defendar
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.