Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ingenii

Your search found 387 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 141-145:


141. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aii_v | Paragraph | Section]

Scio enim (quo candore es) etsi non fuero assequutus, quod optabam, meum tamen conatum esse probaturum, nec parum videbitur in tantis obscuritatibus probabilia dixisse. Nolim autem quempiam offendi, si quid in hoc libello nobis exciderit alienum a dogmate christiano, dum exercendi gratia ingenii conamur idoneis coniecturis opiniones quorundam philosophorum de anima, eiusque partibus, et affectionibus obiter refellere. Nam ecclesiasticae veritati perpetuo nos addiximus. Tibi tuisque omnibus omnia precor foelicia.


142. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b | Paragraph | Section]

vicit ratio melior: extemplo reuocaui mentem ad meum vetus institutum viuendi, abiectis studiis sapientiae: nec diu post rediit pristinus color et sanguis et animi firmitas: Nihil sane inquam hic esse peccatum video praeclarum prorsus atque diuinum opus summis animi atque ingenii viribus aggrediendo in comparanda sapientia, quam vnusquisque sanae mentis expetere debet. Verum adhibenda fuit moderatio, habendaque ratio corporis, cuius fulturis ipse quoque animus sustentatur. Vix reperies vllam festinationem maturuisse, nullaque scientia, vel tenuium disciplinarum


143. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4 | Paragraph | Section]

dumtaxat oblectamento est, quod in ea se non exercuisset, quid dicam de his, qui inferiores sunt ingenio, alienique a studio literarum? an diuinam illam virtutem, quae sola certam et compendiariam viam nobis ad beatam vitam ostendit quam plaerique mortales summis adiuti opibus ingenii diuturnisque lucubrationibus aegre tandem assequi potuerunt, inertes illi homines abutentes otio atque desidia, non adhibitis doctoribus, tanquam virgula diuina suppeditari sibi gloriabuntur? quae esset aequitas, quum vna eademque cunctis mortalibus et caelestis et terrena origo est. Si


144. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4v | Paragraph | Section]

et vrbibus, quasi in vnum corpus coalescere. Tunc tenui quadam specie reipublicae, ac subeunte cura quo pacto et partis iucunde fruerentur, et ab externa iniuria tuti essent. Dicitur eos inuasisse cogitatio honesti simul ac vtilis, idque fuisse initium condendarum legum, excolendique per artes ingenii. In huiusmodi primordiis quaerendi honesti diu vagabantur ambiguis rationibus, aliis atque aliis aliud opinantibus: cum inter se dissiderent, ac alius alium subuerteret. Tandem post multam saeculorum euolutionem exquisita ingenia, cum abundante ocio, sese ad meditationem earum rerum totos


145. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c_v | Paragraph | Section]

legatione apud principem Thurcorum, versarentur cum satrapis insingi prudentia magnitudineque animi praeditis, miraculum videbatur eos pueros, dum pascerent greges caprarum, a praedatoribus captos institutosque literis et disciplinis militaribus in tantam animi atque ingenii claritatem euasisse, vt ex iis Tyrannus ille Turcorum eligat, quibus cum de statu rerum suarum consultet, quos classibus et exercitibus praeficiat: quum fratres eorum et cognati rudes homines non magnopere vincant prudentia bestias, inter quas degunt. Sic profecto res habet, vt homines


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.