Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ingenii

Your search found 387 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 232-237:


232. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

oculis subiicio, qui etsi authorem, ut par est, contemnant, tamen maiorum suorum monumenta resque praeclare ab eis vel gestas vel scriptas addiscant, virtutem laudent, gesta imitentur. VI. At vero eorum tantum nominibus Bibliothecam hanc instruxi, qui praecipua ingenii ac doctrinae laude litterarumque monumentis illustres fuere. Verum non omnium omnino civium, qui ea laude eximii fuerunt, nomina huc retuli, neque enim omnes novi, eos praesertim, qui monumentis a temporum iniuria vindicatis antiquiores sunt, cum nemo plane eorum


233. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

Iam vero et id vitio mihi vertent, quod nonnulla in hanc Bibliothecam nomina intuli hominum, qui parum ingenio valuerunt; at quia scriptis pro captu et ingenio editis ad nominis immortalitatem temere aspirarunt, in ea doctos inter et summa ingenii laude praestantes locum nacti sunt. Id certe leve quibusdam non omnino morosis censoribus et tantum non ridiculum videbitur; sciant igitur me hic non tam doctorum virorum aut ingenio pollentium historiam scribere, quam scriptorum, quicunque hi fuerunt, etiam minus laude dignorum


234. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen facile erit adiicere et quae a me omissa sunt supplere felicioribus post me scriptoribus, quibus ea, quae me latuerunt, e latebris eruere continget. Quoad Fratres Praedicatores attinet, iam olim Iconothecam illustrium fratrum, qui praecipua sanctioris vitae opinione, doctrinae et ingenii laude, litterarum praesertim monumentis, demum aliquo ecclesiasticae dignitatis gradu illustres fuere, instruxi, ex qua scriptores selegi, quos in hanc Bibliothecam, non sine multis additamentis, retuli. Quoad caeteros religiosos viros, ex suis seorsum caenobiis


235. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 15 | Paragraph | Section]

aerae Christianae MCCCLXXVI. Romae in sacrato nempe illo Musarum domicilio egregiis in omni litteraria facultate praeceptoribus instituendum et amaenioribus, ut per aetatem licebat, disciplinis imbuendum se tradidit. Porro in optimarum elegantissimarumque artium studia totis ingenii viribus incubuit, modum ea in exercitatione nullum agnoscens, uno enim litterarum studio oblectabatur. Poeticae praesertim addictus, illustrium cum veterum, tum aevi sui poetarum lectione, quorum diu noctuque lucubrationes versabat, expleri saturarique minime poterat,


236. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 20 | Paragraph | Section]

XI. Multa scripsit cum metro, tum soluta oratione eaque optima et quae a laureato poeta vix desiderares, qui multis praeterea litteris non esset instructus. Haec inter et heroica nonnulla cecinisse et erotica, praesertim cum iuvenis esset suosque amores vel fictos et ingenii exercendi causa simulatos, vel veros exprimeret, constat ex hisce carminibus et elegiis:
Ille ego, magnanimum qui facta attollere regum
Et sueram grandi bella tonare tuba,
Nescio quo iaceo...
Uror ut Assyriis templis uruntur odores
Et volucris


237. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 2_4 | Paragraph | SubSect | Section]

litterarum studia in eo sexu nemo exigit, nemo desiderat, qui communi omnium iudicio pro libris ad acum et colum, pro schola ad textrinam amandatur; hinc si litteras colit mulier, supra sexus conditionem elevata, virum agere creditur. Sane in Floria ea vis ingenii; is litterarum amor, ea poeticae facultatis praestantia, ea bonarum artíum peritia enituit, ut si in viro, etiam assiduis studiis addicta reperiretur, admirationi esset. Hinc facile intelliges, quare summorum ea aetate virorum et


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.