Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ingenii

Your search found 387 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 87-105:


87. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vis, ut et tibi dulcia sint? Noli in uerbis diuinis eloquii ornatum requirere; ita composita sunt, ut et docti et indocti, quod omnibus pariter profuturum erat, intelligerent. Sed attende, qualis quantus-que sit, per quem prolata sunt. Per illum utique, qui solus et acumen ingenii hominibus pręstat et ipsum dicendi leporem impartit. Idem enim et fons bonorum omnium est et largitor et cuius tam dicta quam facta nulla prorsus in parte argui queant, cum solus in cunctis ut maxime potens ita summe sapiens sit.


88. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

probati recepti celebres-que habentur. In istos reclamat Esaias dicens: Vę qui sapientes estis in oculis uestris | et coram uobismetipsis prudentes! Apud Deum enim et insipientes et imprudentes sunt, qui temeraria pręsumptione abducti ad ostentationem ingenii magis quam ad ueritatis confirmationem loquuntur. Porro omnis disciplina quę cum Euangelio non conuenit, inutilis est, sapientem facere non potest | ideo-que nec beatum.


89. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Galileam | per castella et uicos | docens ignaros | et uerbo curans ęgrotos, ut corpore simul et animo saluos redderet. Pręcepta dedit discipulis in monte, in planitie plebi, ut discas altiores mysteriorum sensus illis qui magis capacis ingenii sunt prędicare. simplices uero simplicibus uitę pręceptis instruere. Ac ne forte precii alicuius gratia id agas, sed affectu salutis eorum quos doces: Gratis accepistis inquit, gratis date. Accipere tamen ab


90. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Id enim ei potissime optandum censeo, id pręstandum, ex quo ab iniuria cessando melior fore speratur | et correctis tandem moribus creditur salutem consecuturus. Cęterum si illum qui tibi infensus est, tam peruersi inhumani-que ingenii esse non ignoras, ut cum ei benefeceris, magis aduersum te insolescat, cum submisse comiter-que responderis, magis irritetur, huic tali pręstabis beneficium, si a beneficiis cessaueris , si a mitibus responsis destiteris, si tacueris, si denique


91. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

reddidit tutum. Flexis coram Helia genibus ueniam precatus uitę periculum euasit. Superbi ergo prouocant iram Dei, humiles autem prouocatam placant. Amos Amos pastor quia mitis mansueti-que ingenii fuerat, Spiritu Sancto repletus prędixit Samarię mala futura | et prophetis meruit annumerari. At etiam prophetali dignitate pręditus non insolescit, sed magis humiliatur. Amos 7 Non sum propheta inquit | nec prophetę


92. Andreis, Franjo... . Oratio Tranquilli Parthenii... [Paragraph | Section]

lateris ab ostio Tanais, ac Cimerio Bosphoro vsque ad Amanum montem et Eufratem fluuium partim vi / partim dolo subaegerunt. Sic rebus ad orientem succaedentibus non cogitantes sordida sui incrementi initia, neque contenti tanta terrarum vrbiumque accaessione, sed more inexplebilis humani ingenii maiora in dies appetentes in Europam per Hellespontum angusto intersecante freto facile traiiciunt: Transitus thurcarum in europam ac velut fulmine e coelo demisso passim volitantes omnem oram Thraciae incendiis / ferro / direptionibusque subiiciunt.


93. Andreis, Franjo... . Oratio de laudibus eloquentiae... [Paragraph | SubSect | Section]

habita. Exordium. Equidem non dubito uiri ornatissimi, quin plaerique hoc meum susceptum negotium sint accusaturi: praesertim dum consyderant meam adhuc immaturam aetatem paucis ingenii ac eruditionis nostrae testimoniis extantibus, quae me peregrinum a multis suspitionibus apud exteros uindicarent. Neque ipse, profecto sum ignarus quam grauissimo oneri maximisque periculis me subiecerim, plus fortasse reprehensionis quam laudis


94. Andreis, Franjo... . Oratio de laudibus eloquentiae... [Paragraph | SubSect | Section]

uerborum, et grauitas sententiarum, et ille demum magnificus et sublimis spiritus mutuandus est? Atque ut ad leuiora descendamus, nonne cuiusque clausulae fere certa compositio similis est dimensionibus poeticis? Praeterea non nisi praestantissimi existimatur ingenii, tantum ab aliquo temperamentum seruari posse, ut iucunda fluere, aspera ferri, grauia incedere uideantur. Alia leni uoce efferenda, alia concitata, alia circumflexa, quaedam etiam miserabili, ut subiectae materiae et compositio, et actio correspondeant.


95. Andreis, Franjo... . Oratio de laudibus eloquentiae... [Paragraph | SubSect | Section]

quicunque in penetralibus eloquentiae coaluere, fiunt omnium procul dubio clarissimi. Etenim quum sit omnes uirtutes complexa, ut uel unius defectu amittat nomen eloquentiae, necessum est, ut caeteris longe anteponatur. Et profecto, nullius est tantum flumen ingenii, nullius tanta uis et ubertas orationis, ut hanc praestantissimam uirtutem, hoc inquam excellentissimum dei et naturae munus, satis dignis laudibus possit extollere. Quis enim tuum sacratissimum numen non admiretur eloquentia?


96. Andreis, Franjo... . Oratio de laudibus eloquentiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Quis enim tuum sacratissimum numen non admiretur eloquentia? Conclusio per enumerationem. Quem tuus splendor non obnubilet? Quis tua suauitate non obmutescat? Tu decus humani ingenii sermonem rationis interpretem excolis, ac ueluti in quadam laudis Orchestra collocatum, efficis omnium speciosissimum. Tu prima condendarum ciuitatum fundamenta iecisti. Per te dirae bellorum procellae dissipantur. Tibi et Barbari et hostes obtemperant.


97. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 694 | Paragraph | SubSect | Section]

et per eos nobis, qui credimus. Qua de re quidem propheta Dauid gloriatur dicens: Incerta et occulta sapientię tuę manifestasti mihi. Quam certe sapientiam neque illi, qui dicti sunt sapientes atque philosophi, adepti sunt neque ad eius altitudinem humani uis ingenii peruenire poterat, donec Spiritu Sancto inspirati prophetę et apostoli apostolicique uiri eam mundo tradere coeperunt. Suum bonum uoluit esse Deus, non humanum inuentum, perfectam summi boni cognitionem. Hanc autem Christi fideles assecuti cęlum ipsum mente penetrarunt


98. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

aues in Achaia, quę neque telis neque clamoribus multorum abigi poterant, et cum uolarent, ueluti nubes late effusa cęlum obscurabant, ipse ęreę tabulę graui sonoroque tinnitu perterritas fugauit. Qua quidem in re illum, qui corporis uiribus omnes antecesserat, sagacitate quoque ingenii, quod rarissimum est, pręstare apparuit. (Augei stabulum VI) Huc accedit, quod Augei, Epiorum siue Elidensium regis, plenum sordium spurciciarumque stabulum purgare iussus, excogitauit, quemadmodum facinus istud non ignominię sibi, sed glorię foret.


99. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

POETA: Impossibile monstratu hoc mihi uidetur, quando quidem experimento discimus posterioris sęculi homines semper imbecilliores nasci et senescente mundo corporum quoque sensibilium naturam degenerare, hebescere ac prorsus minui. Minus uiuimus, minus animi, minus ingenii, minus uigoris roborisque habemus quam, qui olim pręcesserunt, habuisse memorantur. Et tu nostri temporis homines antiqui sęculi hominibus anteferre uel ęquare contendes? Dixisses saltem de illa ętate, in qua Sansonem uixisse constat, qui et ipse leonem correptum manibus enecasse


100. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

bestiam, turpem uoluptatem in se penitus interimunt, et seruando pudiciciam Hercule ipso fortiores sunt. Fortior est enim, qui carnis lasciuientis uiolentiam continentię uirtute calcat quam qui uirium magnitudine aprum superat. Post hęc, ut non robustum modo uerum etiam prudentis admodum ingenii eum fuisse monstrares, (Cerua) ęripedem ceruam, aurea cornua pręferentem ab eo laqueis captam memoras. Perinde ac si alii uenatores nesciant omnino uel laqueis captare feras uel fallere uisco. (Aues Stymphalides) Stymphalidas


101. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

bonorum in se interimit concupiscentiam eaque interempta ad perennem beatitudinem consequendam cuncta sua desyderia porrigit atque destinat. Neque enim nescit ista, quę uidentur, fluxa esse et caduca, illa, quę non uidentur, perpetua et ęterna, ista nullius prorsus momenti, illa omnem humani ingenii taxationem excedentia, omni auro, omnibus regnis pluris habenda. Semotus ergo a terrenis, nihil nisi ęternum suspirat, nihil nisi infinitum desyderat. Sic ipse Antheum procul a terra sublatum deficere ac perire compellit. (Busyris) Busyridem, ais, Hercules,


102. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Dumque consuetae libertatis amore tenentur, quoad per accolas barbaros licebat, reficiendae urbi dant operam formamque ac speciem reipublicae Epidauriae pro praesenti restituunt fortuna, haud sane obliti afflictis in rebus Romani ingenii, cuius proprium fuit aduersis obluctari et clades acceptas industria subleuare. Quandoquidem Epidaurus, teste Plinio atque eo auctore, qui libros aliquot C. Caesaris commentariis contexuit, Romana fuit colonia.


103. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

designatus est ― et insidiis suorum saepius in pericula adductum perpetua felicitate protexit, fuit uir tanti consilii ac peritiae in republica temperanda rebusque gerendis, ut nunquam ferme quicquam rei inceperit, quantumcunque id arduum fuerit, quin ei ex uoto cesserit. Inerat tanta ars atque ingenii dexteritas, presertim ad animos militum pertractandos, ut non nunquam ei operam nullo stipendio, sed sola uictoriae spe praestiterint. Inerat cum quadam non illiberali calliditate


104. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

sese contulit, a quo ubi causa exilii innotuit, breui pulsus in Poloniam ad Andream Casimirum, illius gentis regem accessit, nulla magis alia re fretus quam si causa peregrinationis eius esset ignota Polonis. Vbi cum regi, qui quidem uir simplicis admodum erat ingenii, sese eruditionis commendatione in familiarem insinuasset usum, ab eo, utpote causae exilii ignaro, liberorum praeceptor est constitutus. Hic igitur eo nuntio audito, mirum in modum laetatus statim coepit Albertho profectionem in Hungariam suadere, ratus, ut erat, maioris


105. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

quę Vuladislauo fauebat, cui scilicet regnum a Deo erat destinatum, quo regis segnitia Hungarorum in gentes adiacentes superbia plecteretur. Nam cum maxime uulgi studia in Albertum essent accensa, rumor (incertum quo authore exortus) tota comitia subito peruasit Alberthum peruicacis ingenii ac ualde suis contumeliosum esse. Qui quidem rumor, ut sunt mortales ad credendum deteriora faciles, omnium fere principum animos ab Albertho extemplo auertit atque Vuladislauo conciliauit. Et re uera aliquando Alberthus in quodam concilio, cui pater eius interfuerat, cuidam


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518], Oratio Tranquilli Parthenii Andronici Dalmatae contra Thurcas ad Germanos habita, versio electronica (, Augsburg), 35 versus, verborum 5015, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [andreisfthurcgerm].

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518], Oratio de laudibus eloquentiae auctore Tranquillo Parthenio Andronico Dalmata in Gymnasio Lipsensi pronuntiata, versio electronica (, Leipzig), Verborum 4822, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [andreisfeloq].

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.