Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ingenii

Your search found 387 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 93-96:


93. Andreis, Franjo... . Oratio de laudibus eloquentiae... [Paragraph | SubSect | Section]

habita. Exordium. Equidem non dubito uiri ornatissimi, quin plaerique hoc meum susceptum negotium sint accusaturi: praesertim dum consyderant meam adhuc immaturam aetatem paucis ingenii ac eruditionis nostrae testimoniis extantibus, quae me peregrinum a multis suspitionibus apud exteros uindicarent. Neque ipse, profecto sum ignarus quam grauissimo oneri maximisque periculis me subiecerim, plus fortasse reprehensionis quam laudis


94. Andreis, Franjo... . Oratio de laudibus eloquentiae... [Paragraph | SubSect | Section]

uerborum, et grauitas sententiarum, et ille demum magnificus et sublimis spiritus mutuandus est? Atque ut ad leuiora descendamus, nonne cuiusque clausulae fere certa compositio similis est dimensionibus poeticis? Praeterea non nisi praestantissimi existimatur ingenii, tantum ab aliquo temperamentum seruari posse, ut iucunda fluere, aspera ferri, grauia incedere uideantur. Alia leni uoce efferenda, alia concitata, alia circumflexa, quaedam etiam miserabili, ut subiectae materiae et compositio, et actio correspondeant.


95. Andreis, Franjo... . Oratio de laudibus eloquentiae... [Paragraph | SubSect | Section]

quicunque in penetralibus eloquentiae coaluere, fiunt omnium procul dubio clarissimi. Etenim quum sit omnes uirtutes complexa, ut uel unius defectu amittat nomen eloquentiae, necessum est, ut caeteris longe anteponatur. Et profecto, nullius est tantum flumen ingenii, nullius tanta uis et ubertas orationis, ut hanc praestantissimam uirtutem, hoc inquam excellentissimum dei et naturae munus, satis dignis laudibus possit extollere. Quis enim tuum sacratissimum numen non admiretur eloquentia?


96. Andreis, Franjo... . Oratio de laudibus eloquentiae... [Paragraph | SubSect | Section]

Quis enim tuum sacratissimum numen non admiretur eloquentia? Conclusio per enumerationem. Quem tuus splendor non obnubilet? Quis tua suauitate non obmutescat? Tu decus humani ingenii sermonem rationis interpretem excolis, ac ueluti in quadam laudis Orchestra collocatum, efficis omnium speciosissimum. Tu prima condendarum ciuitatum fundamenta iecisti. Per te dirae bellorum procellae dissipantur. Tibi et Barbari et hostes obtemperant.


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1518], Oratio de laudibus eloquentiae auctore Tranquillo Parthenio Andronico Dalmata in Gymnasio Lipsensi pronuntiata, versio electronica (, Leipzig), Verborum 4822, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [andreisfeloq].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.