Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamen

Your search found 9030 occurrences

More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1372-1441:


1372. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | Section]

possem. Cęterum ad hoc perficiendum multa mihi impedimento erant: iampridem intermissa condendi carminis cura, Hebraicorum nominum Latinę linguę inusitata relatio, locorum quoque a nullo prorsus geographorum nostrorum satis explanata uocabula. Has tamen omnes difficultates meus erga sanctitatem tuam amor peruicit. Ille quod intermiseram reuocauit, ille etiam nomina, quę plerumque (ut nosti) absque ulla casuum declinatione in libris diuinis proferuntur, declinare me compulit, ut sermonis nostri


1373. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | Section]

interdum non inuiti legant. Nos itaque non ista mittimus, ut doctiorem instruamus, ne prouerbio locus detur: Sus Mineruam, sed ut doctissimum honore, quo possumus, prosequamur. Abundabat et Dauid noster, quum iam regnum accepisset, diuitiarum copia, nec tamen dedignatus est a Siba seruo modici admodum precii munuscula accipere. Ita spero te quoque, sanctissime Cardinalis uirque doctissime, pro tua in omnes humanitate in nostro opere suscipiendo facturum. Quod quum feceris, non accipies beneficium, sed


1374. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iussis ille patris parens et pascua linquens
Accitus properauit iter seque obtulit ultro,
Insignis forma iuuenis facieque decorus,
Iocundo aspectu, suffusus et ora rubore
Atque manu promptus, uiridis tamen apta labori
1.145   Ętas et dubio uirtus matura periclo
Armorum ac belli, grauibus thoracibus artus
Subdendi gladioque latus clypeoque sinistra
Conueniens animique uigor super omnia celsus.


1375. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

colla
1.195   Impubesque genas amplectens oscula libat Saul ad Dauidem
Atque his affatur uerbis: "Charissime, de te
Multa quidem dudum iuuenesque senesque ferebant,
Aspectus tamen iste tuus, tua uiuida uirtus,
Os habitusque simul promittere plura uidentur
1.200   Quam quę dicta mihi: uicit pręsentia famam.
Noster eris nostręque uiris numeraberis unus
Militię, nostrum primus comitabere


1376. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Unum oro: cytharę fidibus lenire dolorem
Tende meum, quum me morbi uis dira maligni
Inuadens miseros affligere coeperit artus.
1.210   Nescio enim quę me pręssum torpedine multa
Concutiunt laruę, modico tamen interuallo
Respirare sinunt lassisque redire quietem
Permittunt membris. Huic tu succurre labori,
Si potes. Hoc uno, cęssent ut cętera, certe
1.215   Officio tibi me uinctum memoremque tenebis."


1377. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Iactare extructos uatum commenta priorum
Rupesque et siluas Rhodopeia plectra secutas.
Hęc conficta quidem nemo est, qui nesciat, et si
Quisquam adeo tota soluit de fronte pudorem,
1.245   Facta esse ut dicat, tamen impendisse salutem
Humanę plus est depulso demone menti
Tamque feram domuisse soni dulcedine pestem.
Quis dubitat pręstare fidem, quum fingere nobis
Lex diuina uetet, fecis quum Musa prophanę


1378. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

unum
Incertus puerum, tribus his ad bella receptis
(Bella autem magno feruebant horrida motu),
1.290   Anne recusatis solum retineret apud se
Dauidem. Tanto solum complexus amore est.
Sed tamen instantis uicit formido pericli
Proque istis ipsum iam tandem passus abire
Assensit uotis pariter fratrumque patrisque.
1.295   Nondum erat expertus, quantum iam corporis ille
Viribus atque animi teneros


1379. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Diuitiis factusque gener mihi, liber in omne
Tempus erit, nullum pendens aliquando tributum
1.385   Ipse genusue suum." Quem non uel talia uerba
Vel tam pręcipuę mercedis pacta mouerent?
Muta tamen stant ora uirum laudisque fauorem
Promissique fidem uicit formido pericli.
Feruidus interea iussis parere paternis, Dauid
1.390   Affuit hic Dauid, quid sit cum fratribus


1380. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Quum demum uicto uos gloria certa sequetur."
Talibus instanti rex tandem cęssit et arma
Apta dedit: phrameam, ferratum tegmen et hastam
1.450   Et nitidam puro galeam clypeumque metallo.
His tamen abiectis abiit Iesseia proles
Arrepto tantum nodosę stipite quercus.
Funiceas etiam fundę Balearis habenas
Aptat et e scrupeo ripę propioris aceruo
1.455   Quinque capit lapides, ęquati ponderis omnes,


1381. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

figuris
Exornabat ebur, flauenti lora metallo
Intertexta nitent. His Gnosia spicula iungit
Corithosque leues et sęuum flexibus arcum.
2.25   Hęc cuncta ut fuerint multo licitanda triente,
Ille tamen sese maioribus undique donis
Pręstabat dignum. Regi parere paratus,
Illorum, quę iussa sibi, nec mole grauari
Nec poterat diri terreri sorte pericli
2.30   Impauidusque animo simul inuictusque labore


1382. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sedebit
In regni solio et sceptri potietur honore?"
His ardens odiis, illi, quem semper amauit,
2.60   Insidiari animo iam tandem coepit acerbo,
Non culpa ipsius, sed uulgi errore pusilli,
Si tamen est error laudes plausumque dedisse
Illi, qui uictis uicto succurrerat hoste
Quique sua cunctis peperit uirtute salutem. Tempus
2.65   Altera flammiferi iam lampas fulgida


1383. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Effigiem turpesque serit super ora figuras.
2.75   Solicitus Dauid cytharam pulsare canoram
Accelerat notasque sono tentare medellas,
Non hanc esse putans hominis, sed demonis iram.
Ille tamen telum (telum nam forte tenebat)
Torsit in aduersos uultus atque ora sonantis.
2.80   Sed declinato Dauid bene providus ictu
Proiectaque cheli suspectam deserit aulam
Et fugiens odium uitat capitale tyranni.


1384. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Palestinosque colit quę plurima campos.
Merces magna, leuis labor est. Age, cęde prophanos
Et rediens cupidis amplexibus utere nymphę!"
Quanquam Dauidis lęta est audacia sorte
Hac sibi proposita, non se tamen ille fatetur
2.165   Esse thoro dignum, quem celsius euehit alta
Maiestas quam quo poterit sua tendere uirtus,
Sed tamen "Experiar dubii discrimina belli"
Inquit "et anne humiles oculis deus aspicit ęquis.


1385. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Quanquam Dauidis lęta est audacia sorte
Hac sibi proposita, non se tamen ille fatetur
2.165   Esse thoro dignum, quem celsius euehit alta
Maiestas quam quo poterit sua tendere uirtus,
Sed tamen "Experiar dubii discrimina belli"
Inquit "et anne humiles oculis deus aspicit ęquis.
Porro quum fuerim satis hoc expertus in illo,
2.170   Qui nostrę iacuit prostratus uerbere fundę.
Idem, spero, deus nec in


1386. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Polluat ipse suam cognato ut sanguine dextram
Crudelis magis anne ingratę mentis in illum,
Cuius erat sanus cantu, certamine tutus, nota
2.310   Non satis est certum. Semper tamen irritus omnis
Contra fata labor fuit et conatus inanis.
Ipse igitur magni Dauidem rector Olympi
Omnibus ereptum seruabat ubique periclis,
Vt manibus ueri iampridem facta prophetę
2.315  


1387. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Bella gerens Dauid fines tutatur et hostem
2.320   Proterit armatus. Totas quandoque phalanges
Infidę gentis Solymarum ad moenia captas
Secum uictor agit, iam fama et laudibus omnes
Et uirtute duces anteibat. Sed tamen idem,
Omnibus eximio semper dilectus amore,
2.325   Inuisus soli post tot benefacta tyranno.
Proh, miseranda nimis regum non rite regentum
Conditio! Dum sceptra timent amittere, nulli


1388. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Saulis
Atria. Rex illum placido satis accipit ore
2.410   Atque data dextra charum sibi tempore in omni
Iam fore promittit promissaque foedere sancit, nota
Instabili tamen ista fide. Nam dira phrenesis
Quem superat penitusque ferę uecordia mentis,
Proposito facit ille nihil laudabile certo.
2.415   Nunc huc, nunc illuc deflectitur actus ab omni
Vento, uela tamen rapidis dat sępius


1389. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Instabili tamen ista fide. Nam dira phrenesis
Quem superat penitusque ferę uecordia mentis,
Proposito facit ille nihil laudabile certo.
2.415   Nunc huc, nunc illuc deflectitur actus ab omni
Vento, uela tamen rapidis dat sępius austris.
Rursus ad arma ferox excitus fuderat hostes Dauid
Iesseides Dauid uictoreque milite cinctus
Venit ouans, Solymam turbis plaudentibus urbem


1390. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

usque fugatos
2.435   Prosternat cędens, oneret uel compede captos.
Vtque idem bello superatis regibus omnem
Iudeę regionis humum possederit utque
Israhelitarum tribubus diuiserit omnem,
Et tamen hac sanctos priuarit parte Leuitas,
2.440   Consortem cęli quo se sciat esse sacerdos
Ętherięque domus, non mundi labilis aulę.
Post Iesum Iudas quid bello gesserit et quid
Othoniel, quid Aioth, Delbora


1391. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Hanc prius, hanc animam iubeas excludere ferro.
Haud penitus misera me fungi sorte putabo,
Si modo morte mea pręcedam fata mariti."
His dictis languere furor, mitescere mentis
2.525   Coeperat ira recens. Tacitus tamen inde recessit
Rex Saul alterius subiens penetrale cubilis,
Vt fessam curis mentem requiete foueret.
Ipsa suos repetit festina Michola penates,
Suspenso sed adhuc animo meditansque periclum


1392. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suorum
Per longasque moras duci conspexit, eisdem
Supplementa recens delecto milite misit,
Dum dubitat primos ad talia facta patranda
3.40   Vel minus audaces uel iam minus esse fideles.
Sed tamen hos etiam uatum pręsentia mouit
Conspectusque pii Samuelis et ora uirorum
Plurima cantantum supero pręconia regi.
Ergo ipsi pariter cantus dulcedine capti
3.45   Commendare deum cęli terręque potentem


1393. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Nulla tua in regem fuit unquam iniuria certe,
Sed me teste merens quam maxima pręmia uirtus. nota
3.90   Inuidus ast animus, quanuis benefeceris illi,
Est tamen impatiens alienę laudis et ipsos,
Quos anteire uidet, semper contundere gestit.
Credo autem nostro nihil a genitore parari,
Seu magnum id fuerit seu paruum, protinus illud
3.95   Vt mihi non pandat. Quare tibi


1394. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

futuram
Spondet et illius iussis parere paratam.
Imperet in medias Saulis licet ire phalanges
3.365   Et conferta uiris armisque irrumpere castra,
Omne experturam contempta morte periclum.
Et tamen hi numerum uixdum complere ualebant
Centenum (sic fama) quater. Fiducia uires
Vicerat atque animi tanto ductore uigebant.
3.370   His comitatus adit Masphatę moenia sedis
Et Moabitarum tali rogat ore tyrannum:


1395. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

labores."
3.380   Hinc exorato per talia uerba tyranno
Ambos hic pariter, matremque patremque, reliquit.
Ipse in pręsidio stetit antri rupis Odolę. Gaddus propheta
Inde tamen, uatis seruans oracula Gaddi,
Descendit properatque tribus succedere Iudę
3.385   Monstratos fines comitante cohorte suorum. Saltus Areth
At postquam saltum directis passibus Areth


1396. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Coniurastis" ait "me contra tuque tuique
Cum Dauide simul, cui uictum atque arma dedistis,
Pro quo sancta dei placastis numina uotis
3.430   Supplicibus cantuque precum sacrisque litatis,
Quum tamen ille meum quęrat peruertere regnum
Insidiasque paret, sumptis et prouocet armis?"
Hęc quum terribili fudisset uerba profatu
Ira recens regis, cuius non protinus ora
3.435   Inficeret pallor, gelidos metus


1397. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Hęc quum terribili fudisset uerba profatu
Ira recens regis, cuius non protinus ora
3.435   Inficeret pallor, gelidos metus angeret artus? Achimelech sacerdos ad Saulem
At tamen intrepida respondit uoce sacerdos.
Pręstabant audacem animum sine crimine mores
Mensque dicata deo finique propinqua senectus.
"O rex, ista quidem Dauidis crimina nobis
3.440   Ignorata latent. Quicquid


1398. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Oppugnare tribus hi pergant oppida Iudę,
In quibus una fuit urbs nobilis ista Ceilla,
Consuluitque deum, nunquid succurrere fessis
Auxilioque iuuare pios se uellet. Amica
Persensit responsa dari. Tamen arma iuuentus
4.10   Sat fore si Saulis possint uitare fremebant,
Nedum bello alias pugnaque lacessere gentes
Vt satis esse queant. Sed contra talia Dauid Dauid ad suos


1399. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Ipsa ego cuncta tuis curassem congrua uotis,
Officio poscente tuo. Nam plurima semper,
Quum multa exoluam, tibi me debere fatebor.
4.435   Quicquid habemus enim, nostra est possessio, munus
Sed, dux magne, tuum. Tamen est pro munere tanto
Facta offensa tibi. Facta est, iam uertere nemo,
Ne sit facta, potest. Qui fecit, non bene sanę
Mentis erat. Nunc ipsa tuis oransque precansque
4.440   Aduoluor pedibus. Veniam mihi criminis


1400. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


4.440   Aduoluor pedibus. Veniam mihi criminis huius
Ancillę concede tuę dignareque dona
Accipere hęc oblata tibi, quę nempe fatemur
Inferiora tuis in nos, dux optime, factis,
Non spernenda tamen, quum nos atque omnia nostra
4.445   His adiuncta tuos tibi iam seruentur in usus.
Quos ita deuinctos retines si perdere pergas,
Ipsi cumque ipsis tua iam benefacta peribunt.
Sin quoque peccantem intactum


1401. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Exitii expertem poterant tunc reddere nullum.
5.290   Et quum res raptas Getheam ferret ad urbem
Iesseides, coram iactabat talia sese
Israhelitarum genti sublata referre.
Id simulare leuis fuit error, nec tamen ullum
Desęuire nefas aduersus corpora gentis
5.295   Infidę, mandante deo disperdere cunctos,
Quorum Iudeę promissa noualia plebi
Essent atque omnis possessio debita terrę.


1402. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

surgere campo,
Nubibus exortis cęlum fuscare serenum
Et rursum nubes fulgenti cędere Soli.
Quęque etiam excitos manes exire sepulchris
5.370   Cogat et humanas audire et reddere uoces.
Post tamen hi tenues abeunt ceu fumus in auras,
Ne stabili uirtute putes remeare priores
Cantibus admotis resoluto in corpore sensus.
Cisides igitur mutatis uestibus atque
5.375   Sese alium simulans cupiensque latere, quis


1403. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mille uirum percussit corpora dextra,
Mille autem decies Dauidis splendida uirtus?'
6.45   Quo plus laudis habet, plus est exinde pericli."
Sermo molestus erat regi, neque credere quicquam
De Dauide mali poterat. Tamen ipse suorum
Vocibus impensus cęssit, ne forte reclament
Auersisque animis detrectent pręlia belli
6.50   Pręsentis, uel stare negent ultroque recedant.
Excitum propius tunc demum talibus illum


1404. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nostri.
Interea nec culpa leuis tua facta notauit,
Sed de me semper belle sancteque fuisti
Promeritus factusque mihi es per talia charus.
Militię proceres istis decędere castris
6.60   Te tamen ecce uolunt: illis parere necesse est.
Ergo tuos tecum tollens, seu uis Sicelechum,
Seu uis ipsa meę retro pete moenia Gethę,
Vt tandem cessent nostrę mala murmura turmę."
Hic quoque Dauidi deus


1405. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Impete perrumpunt. Contra stetit acer in armis Ionathas occiditur
6.85   Et Dauidis amor Ionathas: conuersus in hostem
Se tegit ingenti clypeo simul et rotat ensem.
Mox tamen hostili circumdatus ille corona,
Corruit accepto transfixa per ilia ferro.
Infelix iuuenis moriens Dauida uocabat,
6.90   Absentem Dauida suum. De morte doloris
Nil habiturus erat, saluum si posset amicum


1406. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


6.95   Et Saul ipse pater, lethali saucius ictu,
Dum fugit, armigerum rogat ipsum, uulnere uulnus
Accumulet ferro, ne uiuum colligat hostis
Coniiciatque ferox in turpia uincula captum.
Id tamen et iussus timuit committere seruus.
6.100   Ille morę impatiens, conuersę protinus hastę
Incubuit. Sed dum misere superincubat, alter
Accessit fugiens et adhuc in carne morantem
Cunctantemque animam repetito


1407. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


6.115   Condunt nollentes illis superesse peremptis.
Magna hęc seruorum pietas, sed maius amoris
Armigeri specimen: ne regis sanguine dextram
Polluat, illius tunc iussa facessere cauit,
Nec tamen extincto uoluit uixisse superstes. nota
6.120   Siqua autem talem nobis contingere casum
Fors dabit, affectus iusta ratione regendus
Tunc erit arcendęque manus a cęde nefanda,


1408. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hunc inuictum, quo sospite nullius arma,
6.325   Nullius insidias metuant, sed iam omnia sperent
Ad uotum fluxura sibi iocundaque semper.
His aliisque simul celebrabant undique uerbis
Virtutem animumque ducis. Tamen ipse suorum
Gestorum laudem cęli terręque potenti
6.330   Attribuit domino semper gratesque peregit.
Diuersisque locis quum munera mitteret, inquit:
"Ista deus nobis indulsit, non mea uirtus,


1409. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nullus ad urbem
6.450   Cladis rumor eat, dispendia nesciat ista
Ora Palestinę terrę, non Ascalon istud
Audiat ipse nefas, nostrorum sorte malorum
Infensus semper nobis ne gaudeat hostis!
Quis tamen ista teget? Nullus patet angulus orbis,
6.455   Qui non plenus erit tam diri murmure belli,
Tam grauis erumnę tristi moestoque relatu
Barbaricis etiam populis gentique ferinę.
Me si tantarum capient obliuia


1410. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

orbis,
6.455   Qui non plenus erit tam diri murmure belli,
Tam grauis erumnę tristi moestoque relatu
Barbaricis etiam populis gentique ferinę.
Me si tantarum capient obliuia rerum,
Nulla tamen Ionathę nomen mihi subtrahet ętas,
6.460   Non robur iuuenile uigens, non ęgra senectus.
Quumque uolet nexus mors soluere corporis huius
Infernosque uidere locos me iusserit, illic
Tunc primum, Ionathas noster


1411. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Affecti nimio lugebant funera noti Asahelis pernicitas
Eximia uirtute uiri, qui cursibus ipsas
Siluestres capreas uenando ęquare solebat
7.135   Atque anteire canes. Nocuit tamen ecce misello
Pernices habuisse pedes. Fortasse caueret
Dirę tela necis, si corpore tardior esset.
At post Abnerum properare Ioabus Abisasque
Exurgunt pariter, fraternę cędis acerbi


1412. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Omnes lustrato properatis passibus agro,
Cui nomen Bethoron erat, tentoria uelis,
Isbosethe, tuis subierunt tecta dolentes,
Sexaginta uiris amissis atque trecentis.
7.170   Ex acie uictrice tamen bis corpora dena
Cęsa modo, ipse Asahel si sit numerandus in istis,
Quem ducis Abneri fugientis dextra peremit,
Ante alios celerem et fraterno sanguine Abisę
Coniunctum notoque simul uirtute Ioabo.


1413. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

meę uitę assiduoque labore
Bellandi regnumque suum finesque tuendi?
Te post fata patris super alta sede locaui
7.235   Hęredem regni successoremque paterni. nota
Officium tamen omne perit, quod fertur in illos,
Quos acceptarum reddunt obliuia rerum
Ingratos. Valeas tandem cum moribus istis
Iamque alium tibi quęre ducem, me desine habere!
7.240   Immo ego dispeream, nisi fata fauentia


1414. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Ore habituque simul regem comitatur euntem.
Atque ubi depositum tumulo texere cadauer,
7.345   Plebs iterat fletum, lachrymis rex infit obortis:
"Nunc, Abnere, iaces uultu seductus amico
Infidaque fide. Tamen hoc solamen habeto:
Non tibi uincla manus strinxerunt, ferrea suras
Non tetigit compes. Pręstantis militis instar
7.350   Occumbis liber, lethali saucius ictu. nota


1415. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Cęde uiri, cuius metuebas territus iram
Supremasque minas. At te doluisse uetusti
Annales memorant. Sed forsan plebe dolente
7.370   Tu tristem lęto fingebas corde dolorem.
Nil iuuit finxisse tamen. Dauida parabat
Israhelitarum gens omnis condere regem.
Vnum omnes legere sibi primique cohortis Bannaas et Rechab perimunt Isbosethum
Isbosethanę ductores, Rhemmone nati,


1416. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Grandia non grandi spacio comprensa uidentur.
Praxitelis Lysięque putes sculptilia tota
Esse manum, Zeuzis tabulas opus, aut Agatharchi,
Aut, ars ista magis quem commendauit, Appellis.
8.55   Hę tamen effigies fuerant non mollis amoris
Aut luxus exempla mali, sed multa colendę
Virtutis species ueterum collecta uirorum
Et stimuli ad ueram laudem famamque perennem.
Quumque forent cunctis exactę in


1417. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dauid uictor
Irrumpens primo disiectos impete fudit
Insequiturque fuga elapsos, dat plurima letho
Corpora, nec paucos comprendit uulnere ab omni
8.100   Illesos, quos ipse tamen iuga ferre subegit
Seruitii. Victor rediens et castra reuisens, Dauid gratias agit deo
Lętus ait: "Grates tibi, mundi rector et autor,
Qui gentes mihi subdis, ago, simulachra


1418. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

accipit
Donec certa dei discat pręcepta, monentem
8.125   Audit, si uicto tandem cupit hoste potiri,
Non eat aduersus contra, sed lęta pirorum
Ingressus nemora, a tergis inuadere pergat,
Nec tamen ante suos pugnę committat, ab altis
Quam rumpant sonitus siluis. Ea signa daturum
8.130   Illi se dixit capiendi ex hoste trophei.
Ipse ita, ut admonitus fuerat, perfecit et alas Dauid iterum


1419. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Esset adhuc ipsa Saulis de gente superstes,
Cui conferre aliquid posset modo muneris ipse,
9.5   Ingratus ne quippe foret, protectus amici
Excubiis Ionathę. Quanuis iniuria Saulis
Non minor extiterat, Dauid tamen esse uolebat
Accepti memor officii oblitusque malorum. Miphiboseth Ionathę filius
E Ionatha genitum percepit Miphibosetum
9.10   Viuere, sed lęso quondam coxendice claudum


1420. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Dimissos repetat chara cum coniuge risus,
Inde iocos atque inde thori genialia iura
9.220   Interrupta nouet, mulier ne mecha putetur,
Quum grauidam partu uicino pręferet aluum.
Hęc commenta tamen casus dissoluit et aurę
Euertunt omnes cęlandi criminis astus.
Quippe suas non est ędis ingressus Vrias
9.225   Ipse, sed ante fores augustę substitit aulę
Et nuda uestitus humo prosternitur, aptans


1421. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

paratu
9.260   Luxuriosa nimis multisque sedentibus uni
Iesseides cratere mero propinat Vrię.
Inter coenandum repetitis potibus ille,
Quanuis mente minus constaret, iussus abire
Decedente die, tamen intra regia mansit
9.265   Limina. Mancipiis nam mixtus claustra petiuit
Inferiora domus cęllisque quieuit in imis.
Nec prius inde pedem somno uinoque sepultus Mane


1422. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ioabus,
9.300   Moestus et ipse quidem tali se strage suorum,
Et rogat, an iubeas Rabbam obsidione leuare
An sperare tuę mage fata fauentia sorti."
Ingemuit rex ipse suę dispendia gentis,
At tamen optata miseri nece lętus Vrię Dauid ad Ioabum
9.305   "Vade" ait "atque duci referas mea dicta Ioabo:
Ista, Ioabe, tuum frangat committere noli
Res animum. Varia est belli


1423. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

agna."
Exclamat Dauid: "Morte est mulctandus acerba
Hic, quem crudelem fecit malesuada cupido
Predandique aliena fames." Tunc intulit ipse
Nathanus uates: "Recta est sententia regis.
9.345   Te tamen hunc ipsum, quem damnas, esse memento!
Pręterea deus ipse, deus tibi dicere iussit
Impietate tua commotus: 'Nonne ego sceptri
Israhelitani te sum dignatus honore?
Nonne ego te Saulis protexi semper ab


1424. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sanguine fudit.
9.360   Non impune feres hęc tanta piacula, Dauid!
Aduersę gentis duro uexabere Marte
Atque, ut mechus eras alienę coniugis, omnes
Vxores hac urbe tuas sic polluet alter,
Nec tamen hoc tacite, turba spectante sed omni'."
9.365   Pertimuit meritas culpę mens conscia poenas. Dauidis penitentia
Hinc Dauid peccasse dolens suspirat et inquit:
"Peccaui tibi, magne deus. Tu


1425. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Infantis tunc fata suo deferre parenti
9.390   Pertimuere quidem. Nam qui languente dolebat
Demissis animis, multo funestius illum
Iam pueri audita doliturum morte putabant.
Nemo ita uenturum non crederet, et tamen hęc res
Euenit pręter cunctorum spemque fidemque.
9.395   Nam quum musantem rex cerneret ire tumultum
Et crebris uacuas ędis resonare susurris,
Vocibus insolitis motus quęsiuit, an ęger


1426. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

illam
Exturbat, sibimet tunc indignatus, opinor,
Ipsum flagitii quum conscia cura momordit.
Illa abiit lachrymans et uirginitatis ademptę
Deplorans tacito secum moerore pudorem.
10.95   Nec tamen ipsa, suas postquam penetrauit in ędis,
Se potuit retinere, graues quin moesta querelas
Promeret et fratri fratris scelus Absaloni,
Puluere sparsa caput tunicisque a pectore scissis
Atque solo fixis


1427. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Quanuis ora rubor suffundat, iussa facessit
Incestumque tegit. Sed et Absalon, impia cordis
10.115   Condere consilia adnixus, placabilis oris
Monstrabat speciem succensaque felle tumebat
Intus mens odii. Mitis tamen extima uultus Comparatio
Signa benigna dabat. Veluti quum pruna caminis
In mediis obducta latet, restincta putatur
10.120   Ignea uis omnis penitus solique iacere


1428. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

flammas.
Sic indignati fratris grauis ira latebat,
10.125   Donec seruato se promere tempore coepit.
Venit et ad regem uulgato crimine rumor
Atque illum multo tristem moerore repleuit.
Rex tamen Ammonem nec uerbis carpsit amaris,
Nedum supplicio post tanta piacula digno.
10.130   Vsque adeo magno semper dilexit amore
Ille Ammona suum, sibi primo germine natum.
Ast odisse fuit satius. Fortasse paterno


1429. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uoce uicissim
Versantes conferre manum coepere furendo:
Ictibus alterius contusus concidit alter.
Orba illo infelix curas solabar aniles
Huius, quem uiuum seruarunt fata, salute.
10.240   At tamen ecce omnis generis cognatio nostri
(Me miseram!) insurgens, tristes nunc suscitat iras
Atque hunc ad mortem pro fratris morte reposcit,
Nequa mihi restent miserę solatia matri,
Nequis sit reliquus,


1430. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

auro, geminis duo lumina stellis. Parthenopeus
Pulchior ad Thebas misso duce Parthenopeo, Nireus
Ad Troiam Nireo fuerat Dauidis alumnus.
10.335   Quum tamen ambo una iam uersarentur in urbe,
A genitore duos declinans luxerat annos.
Interdicta sibi pręsentia quippe parentis
Quum foret, exilium grauius tolerabat ibidem
Quam quum Gessuris fugiens latitauit


1431. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


11.130  Turba uirum. Cuncti pariter tua signa sequentur
Et iam Iudeo tutus dominaberis orbi."
Dicta quidem lęto susceperat Absalon ore
Quique aderant natu maiores illa probabant.
Absalon ipse tamen Chuso quum uerba uocato
11.135  Achitophelis ibi dudum prolata referret
Et, quidnam super his sentiret, forte rogaret, Chusus euertit Achitophelis consilium
"Achitophelis" ait


1432. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Ac promptis animis. Dauid mandata tribunis
11.260  Certa dabat, forti committant pręlia dextra
Auxilioque dei freti certamina faxint, Dauid de Absalone solicitus
Absalona tamen ne lędant. Omnibus istud
Auribus ingestum cupiebat, parcere uitę
Illius ut uellent, tanto ferebatur amore
11.265  In natum quanuis ipsi postrema minantem.
Explicuere tribus in saltibus Ephraimę


1433. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Passibus ad regem gradiens Dauida citatis.
11.335  "Nolo," Ioabus ait "nolo, charissime Achima,
Nuncius ut fias casus sortisque dolendę,
Dauidis quoniam crudeli uulnere natus
Absalon interiit. Regi tamen omnia narret
Chusus Arachites." Dixit dictumque recepit
11.340  Chusus et exurgens cursu transmittere campos
Incepit Dauida petens. Permissus Achimas
Currere post illum, compendia nota uiarum


1434. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Lib. XII
Iam noctis tenebris Phoebo surgente fugatis, Mane
Quum tamen in tenera staret ros lucidus herba
Et nec adhuc radiis haustus solaribus humor
Deficeret, Dauid Castris post terga relictis
12.5   Ibat ouans Solymas, cunctis comitantibus ipsum. Tribus


1435. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mensę
Perpetuoque foues, o rex, mea uiscera uictu,
12.85   Victu regalis luxus et frugis opimę.
His meritis fateor dignas persoluere grates
Non opis esse meę. Fidei sanctissima iura
Inuiolata tamen seruabit Miphibosetus,
Rex uenerande, tuus, donec uitalibus auris
12.90   Vsus erit pedibusque solum calcauerit istud." Dauid respondit
Respondit Dauid: "Deceptum me quoque uerbis


1436. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

penates,
12.115   Vt potius patrio ponam mea membra sepulchro
Quam tibi mox oneri fiam turbęque tuorum.
Nanque aliud quid sim nisi stans uiuumque cadauer? Chamaas
Hic tamen, hic nostrum Chamaam, rex inclyte, natum
(A te ne totus uidear decedere) linquo.
12.120   Ipse abeat tecum, qui primę flore iuuentę
Perfruitur, cuius iam uis satis apta labori
Satque audax animus. Totos tibi


1437. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipse
Esse Gyganteę ferebatur stirpis alumnus. Rursum Iudei superant
12.445   Tertia palma loco Iudeis contigit illo:
Hinc illinc magno surgebant pręlia motu,
Hostes terga tamen rursum uertere pauentes,
Quum conspexissent fortem cecidisse Goliam
Ense Deodati, Bethlemis clarus in oris
12.450  Quem genuit Salthus pręstantem robore multo
Corporis atque animi. Non est hic ille Golias,


1438. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Est eadem cunctis merces. Vt lumina cęli
Diuerso fulgore nitent, sic pręmia iustos
Non ęquata manent, quoniam maiora merentur
13.205   Quos mage commendat uitę superata cupido
Mollius utendę. Tamen est et turba beatum Minus perfecti
Et felix uulgus, quorum quia gesta tacentur
Non ideo exclusos cęlesti credimus aula,
Sed legis plene seruatę dona mereri,
13.210  


1439. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et prudens responsum reddidit illi: Ioabus ad Dauidem
13.245   "Augeat innumeris tua gentibus, optime princeps,
Regna deus tribuatque tibi felicius ęuum
Quam tua uota petunt! Quorsum tamen ista cupido
Irrepsit menti? Quid enim numerare necesse est
Tot coetus hominum sedatis undique bellis?
13.250   Nonne istud fiet captatio laudis inanis,
Ira digna dei?" Frustra decreta Ioabus


1440. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

misit, ut illi
13.300   Iam responsa feram." Demisso flebilis ore Dauid
Dauid ait: "Quo me nunc uertam, nescio, uel quid
Optem, Gadde, prius, tam sunt heu tristia cuncta!
Ne tamen infidę gentes gaudere fidelis
Cęde queant populi, ne sese Ęgyptia tellus
13.305   Iactare, huc fruges nobis si miserit ullas,
Nos totum debere simul, quod uiuimus, illi,
Meque meosque omnes malo submittere


1441. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Pręstantem ueterisque satam intra moenia Sunę
Adducunt regi. Frigentia membra tepebant
Fomento tali lecto recubantis in uno.
Et licet illius strictis amplexibus usus
Tota nocte foret, Veneris tamen acta refugit
13.430   Illicitosque animi motus; constantia tanta
Iam senioris erat. Sic multum protulit ęui,
Sic usque extremos uiuendo uenit ad annos.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Dauidias, versio electronica (), 6765 versus, verborum 45407, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [marulmardauid].


More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.