Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamen

Your search found 9030 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1442-1476:


1442. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quae fidei christianae sunt, partim uera esse sibi persuadet, partim dubitat. Interim licet uirtutum cumulandarum studio multum incumbat et in finem usque uitae in eo perseueret seque plurimum profecisse existimet et iam ad capienda beatitudinis praemia iturum confidat, postquam tamen uita ista defunctus ad alteram transmigrauerit, uehementer se deceptum animaduertit seroque eum poenitet cuncta, quae ab Ecclesia recepta sunt, non perfecte credidisse. Integra enim fides praestat uirtutibus aeternae remunerationis meritum, non ea, quae aliquo dubietatis


1443. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE IVDEORVM PERFIDIA Parabola III Rege absente regnum occupauerat tyrannus. Rex plebi seruitute oppressae nuncios misit significans propediem uenturum se eosque liberaturum. Velle tamen hoc ab eis, donec ueniat, seruari: ut singulis diebus clamarent: Veni, ueni, qui uenturus es! Id quidem accurate diligenterque obseruarunt aduentum expectantes liberatoris. Caeterum cum tandem rex uenisset eosque fugato tyranno in libertatem uindicasset, noluerunt credere


1444. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

pro beneficio referentes contumeliis eum probrisque affecerunt, quem omni cum honore excipere, omni officio prosequi debuerant. Rex iratus jussit militibus, ut tantae erga se ingratitudinis scelus ulciscerentur. Homines ergo hii patriis sedibus pulsi meritas poenas dederunt. Nec tamen sic afflicti ab illo expectationis errore resipisci uoluerunt. Haec parabola Iudeorum arguit incredulitatem. Qui cum ob primorum parentum culpam libertate exuti sub maledicto Legis essent, liberatorem Christum expectarunt, quem illis uenturum prophetae praedixerant.


1445. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Scripturis praedicta fuerant, impleuit, ipsum esse negarunt, persecuti sunt, occiderunt. Occisus reuixit et in caelum abiit, solutum mundum ab Adae peccato relinquens. Post haec indignatus ingrati populi regnum euertit et adhuc incredulos perpetua seruitute damnauit. Quorum tamen tanta mentis obduratio perseuerat, ut omnia extrema pati malint quam ipsum confitendo salutem consequi sempiternam. Et quoniam non Christum sed Antichristum praestolantur, cum ipso simul peribunt. DE HERETICO FIDEM


1446. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE SPE IN DEO HABENDA Parabola V Quidam nauis gubernator, cum in medio mari deprehensus procellarum uim ferre nequiret discissis uelis fractoque remigio et amisso clauo, ad anchoram stetit. Iactabatur nauis fluctibus, fortissimi tamen anchorarii rudentes eam tenebant, ne scopulis illisa diffinderetur et cum ipsis, quos uehebat, periret. His alligata tantam tempestatis molem fortiter perferendo superauit. Cum enim reliqua pene defecissent, una anchora illi saluti fuit. Haec est spei


1447. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

imminet, ab ipso liberari speremus, qui ait: Quoniam in me sperauit, liberabo eum, et protegam eum, quoniam cognouit nomen meum. In omni postremo necessitate nostra opem ab eo sperando dicamus: Tu, Domine, spes mea es. In Te speraui; non confundar in aeternum. Male tamen sperat, quem peccati non poenitet. Scriptum est enim: Desyderium peccatorum peribit. DE CHARITATE ERGA DEVM ET PROXIMVM Parabola VI Erat cuidam regi seruus, qui tota animi intentione, totis uiribus dominum


1448. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in Deo manet, et Deus in eo. DE DILIGENDIS INIMICIS Parabola VII Mirum in modum quidam rosarum odore delectabatur. Cunque illas non satis caute iniectis rosario digitis carperet, earum aculeis manum cruentauit. Neque tamen iccirco minus auide naribus applicatas odorabat. Id cernens alius: Miror te, inquit, rosas diligere, quae te tam foede laeserunt. Ad quem ille: Si ob hoc ipsas relecissem, respondit, nunquid ista suaueolentiae iocunditate perfrui possem? Has itaque aequo animo


1449. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

fine. Quis ergo usque adeo rationis inops est, qui non potius eligat Deo seruire, ut pro breui labore felicitatis aeternae praemia capiat, quam diabolo ancillari, ut pro breuibus deliciis nunquam finienda subeat supplicia? Quid hac uita breuius? Quid aeternitate prolixius? Et tamen--- o, humanarum mentium caecitas!--- quam multi reperiuntur, qui sibi praeoptent breuem uoluptatem cum infinitis cruciatibus quam breuem laborem cum quiete sempiterna. Malunt hic parumper gaudere et illic postea in inferno semper tribulari quam hic modicum fatigationis


1450. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Pagi cuiusdam colono iam aetate fracto duo liberi erant, ambo agriculturae studiosi. Sed alter secedens a patre sui iuris factus, alter cum patre manens paternae se totum potestati dedit. Ambo pari labore in praedio colendo occupati erant parique amore obsequebantur patri, sed tamen impari frugum prouentu abundabant, cum multo plus colligeret, qui patris imperio subiectus fatigabatur quam qui suo se exercebat arbitrio. Hujusce rei quae causa esset, cum seniores pagi illius interrogarentur, responderunt matrem plus ei filio debere, qui se sua sponte


1451. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

monachi et secularis, cum aeque in excolendis uirtutibus desudarint, non aequalia merita sint, nonne respondebit plus ei se debere, qui Deo patri obtulit in sacrificio cum uirtutibus libertatem, quam qui solas donauit uirtutes? Esto uterque seruet ea, quae religionis sunt, alter tamen ita se subiecit atque ligauit, ut nunquam sibi fas sit ab obedientiae, castitatis, paupertatis uoto resilire, alter uero, quanuis Deo non minus obsequens sit, nondum tamen pro Dei amore aliorum etiam imperio se subdidit. Sed in eo adhuc manet, ut, quanuis castitatem seruet,


1452. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uirtutibus libertatem, quam qui solas donauit uirtutes? Esto uterque seruet ea, quae religionis sunt, alter tamen ita se subiecit atque ligauit, ut nunquam sibi fas sit ab obedientiae, castitatis, paupertatis uoto resilire, alter uero, quanuis Deo non minus obsequens sit, nondum tamen pro Dei amore aliorum etiam imperio se subdidit. Sed in eo adhuc manet, ut, quanuis castitatem seruet, non tamen ita, ne connubio illam, si uelit, mutare sibi liceat. Quanuis etiam pauper uiuat, non tamen ea lege, ne unquam in uita diues esse possit, neque ea conditione, ut,


1453. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ita se subiecit atque ligauit, ut nunquam sibi fas sit ab obedientiae, castitatis, paupertatis uoto resilire, alter uero, quanuis Deo non minus obsequens sit, nondum tamen pro Dei amore aliorum etiam imperio se subdidit. Sed in eo adhuc manet, ut, quanuis castitatem seruet, non tamen ita, ne connubio illam, si uelit, mutare sibi liceat. Quanuis etiam pauper uiuat, non tamen ea lege, ne unquam in uita diues esse possit, neque ea conditione, ut, quantulumcunque possidet, commune cum aliis sit, si nolit. Quisquis ergo tuorum operum huberiorem fructum


1454. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uoto resilire, alter uero, quanuis Deo non minus obsequens sit, nondum tamen pro Dei amore aliorum etiam imperio se subdidit. Sed in eo adhuc manet, ut, quanuis castitatem seruet, non tamen ita, ne connubio illam, si uelit, mutare sibi liceat. Quanuis etiam pauper uiuat, non tamen ea lege, ne unquam in uita diues esse possit, neque ea conditione, ut, quantulumcunque possidet, commune cum aliis sit, si nolit. Quisquis ergo tuorum operum huberiorem fructum percipere concupiscis, desine esse tuus, totum te patri trade Deo, nihil in te reserua, quod


1455. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE IIS QVOS TENTATIO SVPERAT ET A QVIBVS SVPERATVR Parabola XVI Rex exercitu in aciem educto proposuit uictoribus praemium, uictis poenam. Cum hoste congressi praeliabantur. Diu dubio Marte pugnatum est. Qui tandem obnixius pertinaciusque restitere, uicerunt. In his tamen quidam saepe humi effusi rursum resurgendo decertabant, ita ut eosdem, a quibus deiecti fuerant, superarent. Qui uero per ignauiam hostibus cessere, plurimi inuenti sunt. Quorum alii, cum primum acriter obstitissent, postremo pugnandi tedio magis quam ui aliqua


1456. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ingrediemur, ubi perennis uiget concordia, indissolubilis charitas, indeficiens laeticia, incomparabile bonum felicitasque sempiterna. Hic luctandum est, ut illic requiescamus, hic uincendum, ut illic coronemur. Quaeratur ergo bello pax, quae non nisi bellando inuenitur. Semper tamen Dei auxilio nobis opus est, ut uincamus. DE POENITENTIA ET OBSTINATIONE Parabola XXI Cuidam patrifamilias duo liberi erant, quibus ille ingentia quidem contulerat beneficia, sed multo maiora adhuc se


1457. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

esse reor, quam ut expositione indigeat. Quis enim ignorat Deum Patrem nobis in filios adoptatis et multa bona contulisse et plura promisisse, nos uero erga eum non solum esse ingratos sed etiam iniurios, dum neque, quae iubentur, facimus, neque, quae prohibentur, cauemus? Et tamen ille pientissimus Dominus non continuo delinquentes punit, sed, ut corrigantur, expectat. Si poenitentiam agimus, ueniam indulget et aeternae beatitudinis efficit participes. Obstinatos autem caelesti haereditate indignos iustus iudex in infernum deiicit cruciandos. Et cum


1458. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

prorsus animaduersione liber euades, immo et mercede, quae iustis promittitur, dignus. Caeterum, mirandumne magis an lugendum sit, nescio, cum poenitere et confiteri nemini non in promptu sit, non pauperi, non aegroto, non morboso, non longa aetate iam decrepito seni, esse tamen aliquos, qui ne hoc quidem praestare uolunt poenamque illam, omnibus, quae hic inferri queunt, acerbiorem, subire malunt quam a delinquendi obstinatione resipiscere, tam in seipsos crudeles quam erga clementissimum legislatorem Deum iniqui. Haec ergo


1459. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ergo cunctamur? Ipse iubet poscere, qui solus potest dare, et nisi paratus esset tribuere, postulare non praecepisset. DE ELEMOSINARVM FRVCTV Parabola XXVI Rex iustissimus usuras lege interdixit, et tamen foeneratores diligebat, qui uidelicet sibi, non aliis foenerarent. Multi itaque offerebant illi decem et recipiebant centum, quantoque plus impendebant, tanto plus multiplicato foenore lucrabantur. Sed nemo a rege usuras exigere poterat, qui non ante aliquid tribueret. Haec parabola


1460. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

consortia deuitet et sui similium accessibus copuletur. DE OCIOSITATE CAVENDA Parabola XXIX Quidam ocio ignauiaeque deditus paupertate grauari coepit angebaturque animo se inopem factum. Nec tamen excitari ad agendum aliquid poterat, quo sibi uictum compararet. Somniauit se thesaurum reperisse, quem auide sinu collectum pressis, ut sibi uidebatur, manibus astringebat. Mox autem, cum euigilasset, excusso sinu nihil inuenit. Iterum et tertio eodem uisu ludificatus Deum


1461. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Nam etsi multa suis promittere cultoribus uideantur, nihil praestant. Fruges quippe fere omnes messis tempore immodicus exurit aestus, arescunt siccitate herbae, poma uentorum turbine agitata ante maturitatem ad terram decidunt atque ita auidos agricolas in fine spes omnis frustratur. Multi tamen ipsa foliorum luxuria florumque decore capti malunt ibi inutiliter desidere quam ascendendi montis laborem subire. Contempto itaque bono illo, quo nullum malus, quod ab his, qui iam iuga tenent, feliciter possidetur, mansione uanitatis plena contenti sunt. Hi pecudum carnibus aluntur et, quae


1462. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Hi pecudum carnibus aluntur et, quae humi legunt, holeribus, alii porcos, alii hircos pascunt, alii canes nutriunt et lepusculos uenantur, alii conscensis arboribus auium nidulos rapiunt et frequenter cum ipsis, quos manu prehenderint, corruunt. Alii auri uenas quaeritando terram effodiunt, irrito tamen labore, cum nihil inueniant. Sed hoc quoque mali patiuntur, quod diuersarum ferarum, quibus ager ille abundat, morsibus patent: hunc leones, illum lupi, alium ursi comprehensum laniant atque alios aliae bestiae carptim lacerando interimunt. Cunque hoc ita sit, caeteri perinde ac


1463. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Ille ergo festinus, cum multum una alteraque die operis confecisset, lapsus demum resedit factusque est remissior, et laborem pertesus telam, cui texendae tanto studio incubuerat, imperfectam dimissit. Hic autem, qui in eiusmodi negocio minus strenuus uidebatur, quia tamen coepto operi manum nunquam subtraxerat, eo peracto boni prudentisque textoris laudem reportauit. Haec parabola admonet saepe contingere, ut religiosae uitae propositum mutent, qui, dum proficere immodestius affectant, supra uires sese laboribus grauant. Ediuerso autem moderate


1464. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iniuriam, sed qui facit, peccat. Peccatum autem suo nocet autori, non illi, in quem peccatur. Quin immo ei, qui sustinet, prodesse potest offensa, offensori uero non obesse non potest. Profuit quippe martyribus persecutiones pati sed persecutoribus conceptum in illos odium obfuit plurimum. Vide tamen hominum dementiam! Non animaduertunt semper sua se laedi manu, et id quidem in parte longe nobiliore, quam in qua inimicum laedere putant. Inimicum utique non nisi in fortunis, in fama, in corpore offendere possunt, quae tam momentanea sunt, ut, si illi non rapuerint, tempus eripiet. Seipsos


1465. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

etiam ille qui non diligit. DE BONO OPERE PERMANENTIS IN PECCATO Parabola XXXVIII Arborem frugiferam agricola fouere uolens, multo labore et fimum ei apponebat et aquam quotidie trunco infundebat. Nec tamen efficere potuit, quin illa liuescentibus primo foliis, deinde collabentibus pene tota aresceret, quia radici uermis inerat, cuius assiduo carptu uitiata nec fructum ferre nec omnino uiuere ualebat. At uero postquam ille circunfossa rastro radice tam noxii morsus uermiculum


1466. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

humum suo loco reposuisset, sanata radice arbor paulatim reuixit et humore accepto folia emisit, florem fecit, fructus ad maturitatem usque perduxit, reliqui quoque temporis hubertate suo fauit cultori. Haec parabola eos respicit, qui, cum multum in uirtutibus capessendis desudent, parum tamen aut nihil proficiunt, quandiu crimen aliquod intra se fouent. Scriptum est enim: Qui in uno peccauerit, multa bona perdet. Porro idem, si poenitentiam egerit, si uitium illud, quod radici animae pertinacius inheserat, extirpauerit abieceritque, totus iam sanus factus mereri


1467. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

praemium, non obseruantibus poenam. Hinc quidam mores correxere politicamque uitam uiuere coepere. Quidam uero hoc ipsum contempserunt, quia ueteris licentiae institutum dimittere molestum erat. Caeterum, quanuis in plebe maior numerus esset eorum, qui recti aequique normam non receperant, legatos tamen illos rex, cum redissent, quia probe officio suo defunctos constabat, dignis honoribus bonisque affecit. Haec parabola euangelici doctoris munus commendat, qui caeteris uiam ostendit salutis, et ut per uirtutum gradus caelum conscendant, hortatur. Licet autem pauci talem


1468. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

redissent, quia probe officio suo defunctos constabat, dignis honoribus bonisque affecit. Haec parabola euangelici doctoris munus commendat, qui caeteris uiam ostendit salutis, et ut per uirtutum gradus caelum conscendant, hortatur. Licet autem pauci talem amplectantur doctrinam, non tamen ideo docentis perit merces. Atque perinde a caelesti rege remuneratur, ac si omnes opere compleuerint, quod audiendo didicissent. Neque enim doctori fraudi esse debet auditorum culpa. Non est ideo neganda merces operario, qui sementem facit, quia infoecunda humus minus frugis


1469. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et quasi deridiculi causa plebi praecipere, quod ipsi non faciunt. Quoniam autem acerrime uitia reprehendunt, quae ipsi committere non uerentur, nonne semetipsos propria uoce damnant? Quid igitur obstat, ne a iusto Iudice damnentur, quando quidem suo se praeiudicio iam condemnarunt? Auditorum tamen saluti consulens Dominus: Omnia , inquit, quaecunque dixerint uobis, facite, secundum uero opera eorum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt . DE DOCTORE QVI, QVEMADMODVM DOCET, ITA VIVIT Parabola XLV Vir


1470. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

illud agendo quod uetaret. Postquam autem rex illos, qui non ita erga se ingrati extiterant, in ciuitate receptos bonis omnibus affecisset, istos, qui magis inimicis suis quam sibi fidi erant, loco hostium habuit missisque apparitoribus comprehensos carceri tradidit atque mulctauit. Quidam tamen, antequam in uinculo coniicerentur, cum sibi ignosci suppliciter poposcissent, ueniam impetrarunt. Et hos quidem rex, ueluti si nunquam deliquissent, benigne susceptos ciuitate donauit bonorumque consortes fecit, in illos tantum, quos peccati nunquam poenituit, iustus, in alios omnes magis


1471. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uiuus resurrexit et in caelum ascendit, ut nobis resurrecturis in caelo beatitudinis locum praepararet. Sancti omnes gratiam retulere, non quidem parem, quia impossibile erat, sed qualem poterant; nullum laborem pro illius nomine subire recusantes, nunc una cum illo uitam beatam ducunt. Nonnulli tamen christiani beneficiorum immemores et simul propriae salutis obliti, Christi mandata suis concupiscentiis postponunt, et dum corporis uoluptatibus indulgent, corporis atque animae redemptorem offendere non uerentur. Hos ille, cui peccant, ante uitae finem poenitentiam agentes clementer


1472. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

mensae uasa effici cupiunt, oportere ut omni prorsus expurgentur peccatorum spurcicia utque nihil in animo residui sit, quod maiestatis diuinae conspectum offendat. Quicunque igitur ex hac uita non satis emaculatus emundatusque decesserit, ardentibus purgatorii carbonibus tradetur excoquendus, si tamen, priusquam decederet, dolendo supplicandoque impetrauit, ne poena aeterna dignus sit. Cum autem omni penitus animi labe ablata omni auro purior euaserit, ad regis regum mensam uitae aeternae nectare alendus feliciter transferetur. Et cum gustare coeperit, quam suauis est


1473. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

est Dominus, ineffabili gaudio perfusus pro tantae beatitudinis beneficio gratias aget gestiensque et exultans cum sanctis decantabit: Transiuimus per ignem et aquam, et eduxisti nos, Domine, in refrigerium. Quanuis autem purgatorii poena omnium catholicorum iudicio grauissima sit, cum tamen stabilem firmamque futuri boni spem habeat, aequo animo tolleratur multoque patientius quam illi solent, qui pro reparanda corporis ualitudine uri a medicis atque secari se permittunt. Medicorum enim anceps ac nutans curatio est, purgatorii certa indubitataque neque ulla quidem salus corporis


1474. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

densior fumus quaque uersum euolutus caliginosarum nubium speciem praebet, sulphuris graueolentis odorem spirat, adeo nocens, ut eorum, qui adsunt- multi enim illic ob delicta intrusi errant- et oculos nidore et nares foetore cruciet. At etiam nonnullos flamma subito correptos percoquit, quos tamen urendo non consumit, sed uiuos miserabiliter uexat. Nemo enim in ea specu moritur, et id omni morte grauius est mori non posse. Alibi gelidi patent lacus glacieque adstricti, et in his quidam ignem fugiendo incidunt deteriusque algent quam arserant. Attractis frigore neruis torpent, dentibus


1475. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

bestiaeque habitent, id est infensi humano generi spiritus, Dominus in Euangelio de aeterno inferni igne loquens omnibus manifestum fecit, cum dixit: Qui paratus est diabolo et angelis eius. Sexcenta talia in libris diuinis conscripta et multi legunt et plurimi, dum leguntur, audiunt. Nec tamen uitam corrigere curant, quasi qui ea uera esse negent. Sed cum uera esse iam experimento didicerint, poenitere nihil proderit. Dum ergo licet, dum datur, operemur bonum, ne talia deinde subire cogamur, qualia meminisse, nedum pati, supplicium est.


1476. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

dictum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! Et si usque ad decrepitam profertur aetatem, nihilominus aduentat, currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra properat et ad uitam illam, quae non habet finem, transmigrare nos cogit atque compellit. Pigritamus tamen et cunctamur, et uirtutum uiatica praeparare nobis negligimus. Quae certe nisi nobiscum tulerimus, deficiemus in uia: nunquam ad montem Domini et domum Dei Iacob perueniemus. Hoc ne forte contingat, semper ante oculos habeamus illum terribilem et expauescendum extremi iudicii diem, qui,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.