Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamen

Your search found 9030 occurrences

More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1829-1863:


1829. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Rebecham pro Isaac impetrasset. Accepta uxore Isaac consolatus est de obitu matris Sarrę. Prędicitur Rebeche duos populos esse in eius utero et quod maior minori seruiturus esset. Gemellos peperit, Esau et Iacob. Esau tamen prior egressus est. Iacob matri, Esau patri charior erat. Esau cognominatus est Edom. Iacob ius primogeniturę emit ab eo pro pane lentisque edulio. Deinde fame compulsus abiit ad Abimelech, Palestinorum regem, in


1830. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Porro, ut inuidiam uitaret filiorum Laban, a Domino monitus inde recessit. Amne transmisso pergebat ad montem Galaad, quando Laban inimico animo eum persecutus affuit, sed somnio territus ab iniuria temperauit. Idola tamen requisiuit a Rachele clam ablata. Quibus illa insidens uoti expertem dimisit. Tunc ille et Iacob amicicię foedus inierunt errexitque Iacob lapidem in titulum. Super congestos lapides conuiuati sunt. Eos appellarunt


1831. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Hebreos, mox ut nati essent, interfici. Filia regis inuentum adoptauit eumque Moysen nuncupauit, hoc est Assumptum de aqua. Qui adultus Aegyptium Hebreos percutientem interemit absconditque in sabulo. Metuens tamen fugit in terram Madian. Sacerdotis Raguel filias a uiolentia pastorum tutatus est. Eiusdem filiam Sophoram duxit uxorem, de qua natus est ei Gersan et Eliezer. Moritur rex Aegypti, et ad filios


1832. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Tu loqueris ei et ipse ilud referet pharaoni. Ego autem indurabo cor regis, et non audiet uos. Erat Moyses annorum LXXX, Aaron LXXXIII. Aaron coram pharaone uirgam in colubrum conuertit. Hoc idem egerunt malefici regis; uirga tamen Aaron eorum uirgas deuorauit. Aarone fluuium uirga percutiente aqua uersa est in sanguinem, et pisces mortui. Itidem fecerunt incantatores. Durauit sanguis dies VII. Pharao induratus populum non dimisit. Aaron super Aegyptum


1833. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

et maleficos ipsos dolore affecerunt. Moyse uirgam in cęlum extendente grando mixta igni cuncta in agro uastauit pręter terram Iessen. Triticum et far, quia serotina erant, non sunt lęsa. Supplicante Moyse cęssauit grando. Pharao tamen populum pedem efferre prohibuit. Extendit uirgam Moyses, et uenit locusta consumpsitque quicquid grandini reliquum fuerat. Rursum illo orante Deus locustas in mare demersit. Pharao tamen in duritia sui cordis perseuerauit. Sed


1834. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Supplicante Moyse cęssauit grando. Pharao tamen populum pedem efferre prohibuit. Extendit uirgam Moyses, et uenit locusta consumpsitque quicquid grandini reliquum fuerat. Rursum illo orante Deus locustas in mare demersit. Pharao tamen in duritia sui cordis perseuerauit. Sed cum Moyses manus in cęlum extendisset, exortę tenebrę horribiles triduum durauerunt. In loco autem filiorum Israhel lux erat. Pharaoni eos dimittere absque armentis uolenti Moyses non


1835. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

iuberent, parum abfuit, quin a concione commota lapidarentur. Apparuit gloria Domini super tabernaculum, et Dominus per Moysen increpuit incredulitatem eorum. Minabatur eis pestilentiam, quando Moyse supplicante pepercit. Dixit tamen illos, qui Moysen petulanter lacessierunt, terram patribus promissam non uisuros, quodque tantum seruum suum Chaleb inducet in eam et Iosue et paruulos populi, reliquorum cadauera in solitudine iacebunt. Sed et filii eorum uagi


1836. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

fugauitque et persecutus est usque ad Sydonem magnam. Equos eorum Domino sic iubente subneruauit, currus conbussit. Reuersus expugnat Asor atque incendit. Reliqua oppida capta uastauit interfectis regibus incolisque terrę. Ea tamen, quę in collibus posita erant, seruauit. Prędam uiritim diuisit. Terram filiis Israhel tradidit possidendam et quieuit a pręliis. Numerus regum debellatorum XXXI. Leuitę urbes aliquot accęperunt, in quibus habitarent,


1837. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

rediit. Ventris purgandi gratia speluncam ingreditur. In ea latebat Dauid, qui cum incautum occidere posset, noluit. Hac re cognita Saul placatur et abiit domum. Rursum tamen in illum indignatus sponsam eius Michol alteri tradidit, ipsum autem cum multa militum manu obsedit sub colle Achillę. Dauid noctu ingressus tentorium poterat perimere dormientem, sed abstinuit. Ob hoc rursum Saul


1838. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Veruntamen, cum exercitui suspectus esset, iussit eum redire. Dauid autem reuersus in Sicelech offendit ciuitatem ab Amalechitis uastatam uxoresque suas inde abductas. Currit post eos cum suis sexcentis. Quingentis tamen ad sarcinas relictis cum centenaria tantum militum manu inimicos assecutus pręda recuperata uictor rediit in Sicelech, ubi accepto Israhelitanę cladis nuncio, quę in Gelboe contigerat, uictorię suę lętitam uertit in


1839. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

CCC. Hę quidem subuerterunt cor eius, ut gentium deos coleret, quibus et phana in monte posuit. Quamobrem iratus Dominus: Scindam, inquit, regnum tuum de manu filii tui et dabo illud Hieroboam, seruo tuo, non tamen totum propter Dauidem, seruum meum. Suscitauitque illi aduersarios Adad Idumeum et Razon, filium Eliada, regem Syrię, et Hieroboam, filium Nabath, Ephrateum, seruum eius, quem ipse constituerat super tributa


1840. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

uelle idolo Baal et congregati essent sacerdotes et prophęte Baal in templo, misit milites, qui illos occiderunt. Statuam Baal combusserunt et eodem in loco fecerunt latrinas. Iehu igitur deleuit quidem Baal de Israhel, sed tamen nequaquam dereliquit uitulos ęneos Hieroboam. Dixitque illi Dominus: Quia omnia, quę erant in corde meo, fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam g[e]nerationem sedebunt super thronum Israhel.


1841. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

et Dominus tradidit Israhel in potestatem Azahel, regis Syrię, et Benadabi, filii eius. Deinde ad pręces Ioachan dedit Dominus saluatorem Israheli et liberatus est. Nec adhuc tamen recesserunt ab errore Hieroboam lucusque permansit in Samaria. Non erant reliqui Ioachan regi nisi L equites, X currus et X milia peditum. Vsque adeo attriuerat eos rex Syrię. Regnauit Ioachan annis XVII. Suscepit regnum


1842. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

In istos, quia Dei uultum contempserant, leones de siluis irruebant ac plurimos laniabant. Id illi sibi accidere rati, quod morem colendi Deum Israhel nescirent, adducto sacerdote didicerunt quidem nitum religionis, sed tamen deos patrios non deserebant. Nonnulli etiam, qui erant de Sepharuaim, filios suos igni comburebant diis Sepharuaim Adramelech et Anamelech simulque Deum Israhel colebant. Regnauit Osee annis IX.


1843. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

regiam translatus super throno regum sedit, et lętatus est populus et ciuitas quieuit. Septem annorum erat Ioas, quando regnare coepit. Rectus fuit coram Domino, quandiu erudiuit eum Ioiada. Excelsa tamen non abstulit. Iussit, ut pecuniam pro pręcio animę uel sponte oblatam accipiant sacerdotes et ex ea sarta tecta templi reficiant. Hoc illi neglexere usque ad tertium et uigesimum regis annum. Quare uetuit quidem rex eos


1844. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Tartan et Rapsacen cum magna militum manu ad Hierosolymam oppugnandam. Rapsaces pręfectos, qui in muris erant, nunc terrebat minis, nunc promissis alliciebat. Illi nihil responderunt. Sic enim edixerat Ezechias. Retulerunt tamen regi Rapsacis uerba. Rex scidit uestimenta et sacco coopertus templum ingressus est. Mox per nuncium suas angustias Rapsacisque in Deum blasphemias exposuit Esaię prophetę rogans eum, ut oret Dominum pro reliquiis


1845. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Deinde uenit Nabuzardan, Babylonii exercitus ductor, et ingressus urbem incendit domum Domini et quęque principum uirorum habitacula igni consumpsit, muros urbis demolitus est et eos, qui reliqui erant, transtulit. Fecit tamen agricolis atque operariis terrę potestatem manendi, qui uellent. Vasa templi ęnea, argentea, aurea et columnas ęneas tulit secum in Babylonem. Sacerdotes autem et ędituos et omnes optimates,


1846. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

platea iacere iugulatum. Surgens a mensa nihil gustauit, priusquam iugulati cadauer domum retulisset. Lugens panem manducauit et hominis corpus, quod attulerat, in uesperum tumulauit. Admonebatur ab amicis, ne se periculo exponeret. Ille tamen ab operibus pietatis et in proximos miserationis non cessabat Deum magis metuens quam regem. Contigit, ut ei dormienti de nido harundinum stercus cadens oculos excęcaret. Nequaquam ipse turbatus est, sed Deo gratias egit


1847. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

assensit, ne in escis ethnicorum contaminaretur, seque sibi uiaticum attulisse dixit. Impetrat ab illo copiam ultro citroque cum ancilla sua commeandi. Die quarto inuitata uenit ad Olophernis conuiuium, comedens tamen et bibens de his, quę secum portauerat. Postquam exempta fames epulis mensęque remotę , Olophernes ebrius per lectum distenditur ac sopitur. Illa sensim accedens arrepto eius gladio amputat dormienti caput, amputatum


1848. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

cumulum ab amicis etiam non tam consolatur quam arguitur dicentibus, quod Deus aliquo offensus peccato tot mala ipsi inflixerit. Respondit Iob grauius esse quod patitur quam pro magnitudine peccatorum, quę commisit. Et tamen: Affligens me, inquit, dolore non parcat, nec contradicam uoluntati Dei mei. Deinde ait: Militia est uita hominis super terram et sicut dies mercenarii dies eius. Postremo se peccatorem


1849. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

cinere. Post hęc omnia laudauit Dominus seruum suum Iob reddiditque illi, quęcunque olim amissa fuerant, duplicia. Contigerunt enim ei quatuordecim milia ouium, sex milia camellorum, mille iuga b[ou]m, mille asinę, sed tamen ut olim septem filii et tres filię. Gratulati sunt ei amici eius, et quem ante exasperauerant, eidem nunc blandiuntur. Vixit autem Iob post flagella hęc annis CXL. Mortuus est senex et plenus dierum.


1850. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

super altero Deum Israhel. Tum qui exaudient per ignem, ipse sit Deus. Inuocarunt illi Baal, et non exaudiuit. At Helias ad euidentius ueri experimentum quatuor hydrias aquę ter infundi fecit super ligna holocausti. Et tamen inuocato Deo Abraham, Isaac et Iacob continua de cęlo lapsus ignis absumpsit holocaustum. Conuerso ad ueri Dei cultum populo Helias appręhendi iussit prophetas Baal et perductos ad


1851. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

tum cibi copiam tum obsidionis liberationem propediem futuram sperare iussit. Et tunc quidem Assyrii (sicut dictum est supra) ab angelo cęsi sunt. Idem regi mortem imminere nunciauit. Et tamen Domino miserante propagata sunt ei uitę spacia longiora, cum ipsum peccasse poenituisset. Prędixit Iudeorum ad Babylonem translationem et inde postliminio reditum. Mala quoque futura denunciauit Caldeis, Moabitis,


1852. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Omega, principium et finis, hic dicit: Ego primus et ego nouissimus et absque me non est Deus. Quis similis mei? Trinitas Negant quoque in Deo trinitatem, et tamen idipsum apud hunc prophetam habent: Manus mea fundauit terram et dextera mea mensa est cęlos. Ex tempore antequam fierent, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me et spiritus eius. Hęc dicit


1853. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

nisi qui mittitur, Filius? Ergo sicut Pater Deus est, ita et Filius Deus est, cum propheta dicat: Hęc dicit Dominus Deus. Spiritus quoque Patris nihil aliud est nisi Deus, cum in Deo nihil accidens sit. Nec tamen tres Deos esse dicimus, sed tres personas in uno Deo, tres proprietates in una diuinitatis substantia. Confundantur igitur Iudei increduli, et prophetę sui uerissimo testimonio superati nobiscum sentiant. Aut si adeo


1854. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato. Nullus quippe finis est in cęlo felicitatis,sicut nec miserię in inferno. Omnium horum, quę breuiter attigimus, licet in Euangelio aliis uerbis expręssa sint; idem tamen sensus est, eadem intelligentia. Nihil ergo in Veteri Nouaque Scriptura discrepans, nihil diuersum; et nostram adiuuat religionem et Iudeorum arguit perfidiam. Atque hanc quidem ob rem longiusculus fui in


1855. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

sicut Hieremias prędixerat, morte sublatus est. Interim primarii ciuitatis adulationibus magis quam ueritati fauentes insultarunt prophetę in necem eius promptum, nisi Ahicam, filius Saphan, intercessisset. Sed tamen hoc periculo liberatus proiicitur in lacum luti et in carcerem truditur. Anno autem regni Sedechię XI capta a Caldeis urbe liberatur. Habitauit cum Godolia in Masphat. Prędixit populi post annos LXX a Babilone reditum,


1856. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

fundatam. Per singulas ędificii partes singula Ecclesię sacramenta designat pręceptaque uirtutum et institutiones ad Dei cultum pertinentes. Quomodo autem uita defunctus sit, uel ubi sepultus, nusquam memini me legere. Reor tamen illic eum obisse, ubi et prophetant, atque illic etiam sepulturę mandatum fuisse. DANIEL DANIEL, Babylone captiuus, cum ęqualibus sibi pueris


1857. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

noni die XXIIII. --------------------- ZACHARIAS ZACHARIAS, filius Barachię, filii Addo, etiam ipse eodem anno quo Aggeus prophetauit, postea tamen quam ille coepisset mense secundo. Per multas uisionum figuras de his, quę futura erant, uaticinatus est. Vidit uirum ascendere super equum ruffum in myrteto, qua uisione nunciauit Deum in gentes iratum et Iudeis facilem


1858. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

et ciues coniurationis conscios trucidant, res diripiunt, regem periculo liberant, urbem incendunt. Qui internicioni superfuere, a Demetrio necem eorum miserante impetrant ueniam. Sed tamen rerum potitus erga illos, quorum uirtute seruatus fuerat, ingratus fuit. Ipsis absque stipendio dimissis Ionatham quoque uexare coepit. Interim Triphon Antiochiam ingressus Antiochum puerum in solio regni collocat.


1859. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

pro argento Demetrio regi debito se retinuisse dixit dimissurus, si sibi pendantur argenti talenta centum et duo eius liberi obsides dentur. Symon, tametsi maligni hominis insidias ac dolos non ignoraret, decipi tamen ab eo quam a suis ut nimium crudelis odio haberi maluit, et quod petebatur, persoluit. Ille uero solita usus perfidia non dimisso Ionatha mouit exercitum per uiam, quę ducit Ador, Symeone cum suis uestigia eius


1860. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

ad regem et, quę sibi contigerant, ordine narrauit. Non multo post ab rege interrogatus, quem deinceps mittendum censeret: Hostem , inquit, tuum mitte, o rex, ut flagellatum, si tamen uiuus euaserit, recipias. Diuina quippe loco illi uirtus inest, quę ęrarii depeculatores acerrime punit. Post hęc Symon ille, sacrilegii huius impulsor, falsa quadam delatiome Oniam suspectum reddidit Seleuco


1861. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Oniam suspectum reddidit Seleuco regi. Venit Onias, ut delata confutando se purgaret. Neque emim difficile erat falsum crimen diluere. Sed interim mortuo Seleuco Antiochus, cognomento Nobilis, regnum suscepit. Nec tamen Onias malorum hominum caruit inuidia. Menelaus, quia promissam regi pecuniam regio exactori non soluerat, sacerdotio priuatus uoluit Onię locum occupare. Vasa itaque templi furto sublata impendit Andronico, ut Oniam


1862. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

ac pene neminem esse, qui se Iudeum profiteri auderet- depręhensi sabbatum obseruare igni cremabantur, duę mulieres, quę filios circumciderant, paruulis ad ubera alligatis in pręceps missę sunt- ille tamen intrepidus per supplicia occidi maluit quam contra Legem carnem gustare porcinam. Amici aliam pro ea supponebant suadentes, ut acciperet. Ille autem ne putari quidem uoluit legis diuinę pręuaricator, ne forte


1863. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

precor. Tum, siquid in eloquendo peccatum est, ut mihi ignoscas, oro habita fragilitatis imperitięque meę ratione. Quamuis enim facultas mihi defuerit ad rem purius exactiusque explicandam, non me tamen deseruit uoluntas ad seruiendum tibi fidelibusque tuis quam potui officiosius, ut omnes mira uirtutis tuę opera breui uolumine compręhensa in arctumque collecta rememorantes ad te laudandum, te prędicandum magis excitentur atque


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].


More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.