Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamen

Your search found 9030 occurrences

More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1879-2022:


1879. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 415 | Paragraph | SubSect | Section]

ex appte appositeque dictum uidebitur, non mihi hoc tribuas, sed ei, qui donauit. Quicquid enim in nobis boni est, a Deo est. Meum esse fatebor, siquid in disserendo erratum est, siquid in loquendo uel barbare positum uel inconcine inconsulteque prolatum. Quale tamen cunque sit istud, quod mittimus, unum mihi in hoc opere conficiendo propositum extitisse scias: illum ipsum, per quem creati, redempti saluatique sumus, laude, quam possum maxima, prosequi, quoniam digna non possum, et simul, dum beneficia, quę nobis contulit, recenseo, ad


1880. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 421 | Paragraph | SubSect | Section]

quod non licet eis facere sabbatis. Falsi autem iudicii conuicti sunt argumento Dauid, qui famem passus panes propositionis comedit, quibus soli sacerdotes uesci solerent; exemplo etiam sacerdotum ipsorum, qui in templo sabbatum uiolant multa tunc quidem illic operando et tamen sine crimine sunt. Se uero et templo maiorem esse asseruit et dominum sabbati affirmauit. Qua igitur ratione rectam ac ueram sabbati obseruationem nosse poterant, cum dominum sabbati ignorarent, uel quomodo discipulis peccandi dabatur locus pręsente magistro, qui nihil eis


1881. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

reuiuiscere, passus est a uiuentibus derideri, et dum saluare uel unum hominem pergit, a multis ludibrio haberi sustinuit. Pręterea, licet omnis iniuria molestior sit, quę ab iis infertur, qui nobis cognatione aliqua coniuncti sunt, quam quę ab alienis irrogatur, et hanc tamen nobis in exemplum pati uoluit Dominus noster. Nam in Marco est scriptum, quod Iesus de monte descendens cum apostolis ingressus est domum conuenitque illic tam frequens turba*, ut non esset refectioni locus. Et cum — inquit — audissent sui, exierunt


1882. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 429 | Paragraph | SubSect | Section]

camellum glutiebant, manticam alienorum delictorum semper gerentes in pectore, suorum in tergo, nunquam de quoque recte iudicando; quanto minus de isto, in quo dolus non erat, in cuius ore non est inuentum mendacium. Nihil in eo, quod non laude dignum esset, inuenire poterant. Et tamen, quanto laudabilior apparebat, tanto ipsi magis per inuidiam indignabantur modisque omnibus iam ad necem eius conspirabant. Lazarum ille de monumento ad uitam excitauerat. Et cum plurimi, qui spectaculo affuerant, in eum credidissent, pontifices et


1883. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

pedes unxerit, deinde fracto perfuderit et caput. Sed hoc plane fieri non potuit, ut eadem hora utrunque factum sit, si ante dies sex Paschę et in domo Marię et Marthę pedes peruncti sunt et in domo Symonis caput perfusum, cum post biduum Pascha celebranda esset. Mihi tamen uidetur ista quoque exponi posse, ut dicamus unam Mariam diuersis locis et temporibus officio isto erga Christum uiuentem non bis, sed ter fuisse functam: semel, quod Lucas memorat, quando dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum; iterum, quod Ioannes tradit ante


1884. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 434 | Paragraph | SubSect | Section]

consumptum. Vsque adeone tam paruę pecunię cupidus fuisti, ut eius auiditate excęcatus non uideres, quantum sceleris, quantum iniquitatis esses admissurus? Quid opportunitatem quęris, ut illum tradas? Iam uoluntate tradidisti. Quamquam ille pro salute omnium tradi uoluit, tu tamen electus es, qui non obsequio, sed cupiditate traderes et auaritię studio ipse subuersus perires. Iam tandem ad exponendam Iudeorum infandam atrocitatem nostra dirigatur oratio. Cogitauerunt — Ioannes inquit — principes sacerdotum, ut Lazarum


1885. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 434 | Paragraph | SubSect | Section]

illum abibant ex Iudeis et credebant in Iesum. Lazarum occidere cogitauerunt; quasi uero Iesus ipse, qui suscitauit mortuum, suscitare non possit occisum et iterato miraculo plures etiam conuertere ad sui credulitatem. Cęterum nequaquam egerunt, quod cogitarant. Et tamen, quasi qui egissent, sic diuinę iustitię damnationem incurrerunt. Quoties enim decernenti male agere deficit facultas, ipsum uelle pro actione imputatur. Post hęc illa quidem fiunt, quę Ioannes commemorat. In crastinum — inquit


1886. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

Quasi uero plus famulis liceat quam ipsorum Domino, qui dum asello ueheretur, apostoli post illum pedestres ibant, ne pares ei esse uiderentur. Et quoniam illi, quia se humiliauerunt, exaltati sunt, nonne isti, quia se exaltant, humiliabuntur? Humiliabat se Dominus noster, et tamen laudatione multorum, qui opera eius uiderant, carere non poterat. Obuiam uenit turba, ut scriptum est, uestimenta sua sternens in uia et palmarum ramos, ita ut ipse non ad mortem ire, sed iam deuicta morte triumphare uideretur. Vnde et clamabant: Osanna,


1887. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 437 | Paragraph | SubSect | Section]

Vespasianum et Titum, Romanorum duces, euersam fuisse Hierusalem, per Hadrianum instauratam. Eos uero et adhuc cernimus patria extorres incertis sedibus per orbem uagari dispersos. Nunquam antea ne propter idolatriam quidem longiorem seruitutem experti sunt. Nec tamen errorem suum deponere cogi ullis aduersitatibus queunt, ut Christum confiteantur. Fleuit ergo misericors Dominus non futurum urbis excidium, sed animarum, quas saluare uenerat, si in ipsum credere uoluissent, interitum. Quare autem etiam ista, quę nunc uidemus,


1888. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 437 | Paragraph | SubSect | Section]

qui uenditare et emere consueuerant offerenda in templo. Mensas nummulariorum cathedrasque uendentium columbas euertit et dixit eis: Domus mea domus orationis est, uos autem fecistis illam speluncam latronum. Mira res! Vnum multi fugiunt, nemo resistit. Necdum tamen diuinitatis uim in homine consyderant, cum pręsertim bis hoc egisset, semel, quod Ioannes, iterum, quod reliqui tradunt. Sed in eum, quem toties formidarunt, elapso mox pauore magis indignantur (ut Marcus et Lucas aiunt) et, in qua potestate hoc faceret, interrogant. Quasi


1889. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 439 | Paragraph | SubSect | Section]

agnus immolatur et luna plenissima est et fermentum abiicitur. Intelligendum ergo, quod Ioannes iuxta uulgarem locutionem diem uocauit solis ortum. Alii uero Euangelistę secundum Iudeorum ritum a uespera ad uesperam diem dixerunt. Licet igitur diuersum aliquid sonent uerba, idem tamen tempus designant. In uespera itaque quintę ferię coena hęc facta est, et in eadem hora Christus captus. In uespera uero sextę ferię crucifixus, ut et typicum et uerum agnum uno die immolatum fuisse sciamus, alterum in initio, alterum in fine. Vel fortasse uerior est


1890. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 441 | Paragraph | SubSect | Section]

Quasi diceret: Totum me laua a planta pedis usque ad uerticem capitis; tantum ne me a te separes. Dicit ei Iesus: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lauet, sed est mundus totus. Qui enim Christi baptismo lotus est, totus mundus est. Confirmatione tamen ei opus est, ne inquinetur. Vnde baptizatos in ecclesia sacro deinde chrysmate inungi ab episcopo cernimus. Vel hoc est illud, quod Paulus ait: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum; qui iudicat* me, Dominus est. Non enim


1891. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 447 | Paragraph | SubSect | Section]

potestis facere. Deinde secundum eosdem Euangelistas — uenit Iesus cum illis in uillam uel in prędium, cui nomen Gethsemani. Et hic est locus monti Oliueti proximus, ubi fuit hortus, in quem eos ingressos ait Ioannes trans torrentem Cedron. Multa tamen idem pręmittit, quę locutus est Iesus ad discipulos et ad Patrem. Quę consulto prętermittimus, ut tantum passioni congrua explicemus. Videamus primum, quid hoc sit, quod Ioannes ait: Egressus est trans torrentem Cedron et intrauit in hortum.


1892. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

non potest. Et uenit iterum — inquit — et inuenit eos dormientes. Erant enim eorum oculi grauati. Et relictis illis iterum abiit, et orauit tertio eundem sermonem. Tertio orando docet instandum esse precibus, donec, quod petimus, impetremus, si tamen, quod animę saluti conferat, petimus. Non ergo orat, ne transeat ab eo calix, quem iam assensit, ut bibat, sed ut nos erudiat tunc pręcipue *corr. ex precipue orandum esse, cum patiendi periculum imminet, ut in fide constantes inueniamur et magis


1893. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 454 | Paragraph | SubSect | Section]

in Apocalypsi uidit procedere de ore Dei, ex utraque parte acutum. Potens est enim corpus et animam mittere in gehennam et totum hominem perdere perditione sempiterna. De hoc satis; cętera uideamus! Iesu comprehenso discipuli timore perculsi diffugerunt illo relicto. Qui tamen simul cum Petro dixerant uelle se una cum eo etiam mori. Nondum inerat*** ipsis charitas illa, quę foras mittit timorem et de qua gloriabatur Paulus dicens: Diffusa est charitas in cordibus uestris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. His


1894. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

beneficio nos obligaret, quo plura pro nobis ultro perferret. Illum ergo uinctum et ad Caipham ductum ex his, qui modo fugerant, secuti sunt Simon Petrus et alius discipulus, pontifici notus. Sequebatur Petrus Dominum pietate erga ipsum commotus, a longe tamen timore prępeditus.* Vrgebat amor, obstabat timor; quid ageret, nesciebat. Nihilominus sequebatur, et quiescere non poterat, donec rei finem uideret. Et quidem, quia timebat, negauit, sed quia sequebatur, poenitentiam egit ac ueniam meruit. Foris substitit, illo alio


1895. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 456 | Paragraph | SubSect | Section]

— sacerdotum et omne concilium quęrebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent: et non inuenerunt, cum multi falsi testes adessent. O maliuolorum hominum impudens machinatio! Quia innocentem ueritate damnare nequeunt, mendacio nituntur. Nec tamen inueniunt, quonam credibili saltem commento falsum fulciant testimonium, ut uerba *corr. ex prepeditus fidem inuenirent. Nihil ergo Iesus neque dixerat neque fecerat, quod uel ab inimicis ulla ex parte reprehendi posset.


1896. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 460 | Paragraph | SubSect | Section]

gratię dono constantię robore in te colendo stabiliri et a uia ueritatis atque iustitię nunquam discedere. Sed iam reliqua prosequamur! Post illa, quę superius dicta sunt, trinam Petri negationem Mattheus et Marcus enarrant, Lucas uero pręmittit.* Nihil tamen refert, quo ordine aliquid factum sit, cum ab omnibus totum commemoratur. Nos, nequid, quod gestum est, omittamus, Ioannis potius narrationem sequamur. Et quoniam de prima apostoli negatione diximus, nunc de secunda est dicendum. Stabant — inquit


1897. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 460 | Paragraph | SubSect | Section]

et male acceptum uidens, cum illo mori timuit et suum esse magistrum negauit. Interim autem, dum Petrus frigescentia membra prunarum calore refouet, pontifex interrogat Iesum de discipulis suis et doctrina eius. Malignus captator ueluti discere uolens interrogat, et tamen accusandi causas extorquere nititur. De discipulis ergo quęrit, ut seditiosum deferat eum, qui circa se pręsidia compararet. De doctrina scrutatur, ut, si Mosaicę contrariam esse deprehenderit, ipsum tanquam Deo aduersantem morte mulctandum denunciet. Dominus autem sic


1898. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 462 | Paragraph | SubSect | Section]

temeritas quam iustorum modestia. Quales itaque ministri, talis et pręses. Atque ideo quidem hunc, quem minister tam indigne percusserat, ille mortis reum iudicabat. Hunc pontificem ego fuisse Caipham puto. Licet enim ad Annam prius ductus fuerit Iesus, tam parumper tamen ibi moratur, ut alii Euangelistę de Anna tacuerint et de Caipha tantum locuti sint. Quidam uero totum hoc de Christi contumeliis et Petri negatione coram Anna gestum arbitrantur. Sed hęc opinio repugnaret omnino aliorum autoritati Euangelistarum. Sensus autem superior


1899. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 466 | Paragraph | SubSect | Section]

refert) et dixit: Quam accusationem affertis aduersus hominem hunc? Haud sane iniusti iudicis fungitur officio Pilatus, si ab eo postea non desciuisset. Quanuis uinctum uideat Iesum coram se atque a principibus sacerdotum et senioribus populi adductum, causas tamen inquirit, ob quas damnari debeat. Nouerat enim talium delatorum superbiam alieno inuidentium honori et de Iesu iam fortasse mira quędam audierat. Ideo sententiam suspendebat, donec de crimine certior fieret. Responderunt illi et dixerunt: Si non esset hic malefactor,


1900. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 466 | Paragraph | SubSect | Section]

uos potius iudices eius sitis, ut uestra, non mea culpa pereat, qui uestram in eum criminationem discuti non permittitis. Dixerunt Iudei: Nobis non licet interficere quenquam. Os uestrum condemnat uos, o Iudei. Non negatis uobis non licere interficere quenquam. Et tamen interfici poscitis innocentem. Si ergo uobis non licet interficere, certe nec interfici quenquam uelle licet. In illorum autem manibus, qui crucifigunt, qui supplicio afficiunt Iesum, uestra est u oluntas, uestra mens, uester animus. Nequaquam illi


1901. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 469 | Paragraph | SubSect | Section]

facti sunt — inquit — amici Herodes et Pilatus in ipsa die. Nam antea inimici erant ad inuicem. Ex inimicis amici fiunt, ut Christo simul aduersentur et alter, superbia elatus, eum irrideat, alter delatorum uocibus perterritus damnet. Pilatus tamen adhuc in proposito liberandi eum perseuerans, conuocatis (ut Lucas ait) principibus sacerdotum et magistratibus et plebe dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem quasi auertentem populum. Et ecce ego coram uobis interrogans nullam causam inuenio in


1902. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.* Quęstio Quomodo, Domine, regnum tuum non est de hoc mundo, qui nisi per te regeretur, per te sustentaretur, non subsisteret in nihilumque redigeretur? Sed tamen regnum tuum, Domine, non est de hoc mundo; quia mundus iste transit et concupiscentia eius, regnum autem tuum stabile est et perenne. Non habet successorem, a quo suscipi debeat, non oppugnatorem, a quo per uim possideatur, non insidiatorem, a quo per * corr. ex


1903. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 472 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem, sed responsum non expectauit, ut ueritatis cognitione se iam indignum esse ostenderet, iustum et innocentem non ex ueritate absoluturus, sed potius ex metu plebis obstrepentis damnaturus. Fatetur nempe nullam se in eo inuenire causam, ob quam esset puniendus. Iudeorum tamen clamoribus confusus cedendo *corr. ex cędendo eorum furori a iustitia recessit et, quem iam pluries insontem esse promulgarat, eum indumento exutum flagris diuerberauit, deinde spinis pungentibus a militibus coronari arundineque percuti, alapis cędi et


1904. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 473 | Paragraph | SubSect | Section]

loquellam et quacunque affectis ęgritudine restituit sanitatem; qui siccis pedibus super aquas ambulat; qui quinque panibus quinque milia hominum satiat; quem natum angeli nunciant, pastores adorant, stella indicat, magi cum muneribus quęrunt* et in puero Deum honorant. Debes tamen mori, Domine Iesu, non iniquorum odio, sed tua ipsius uoluntate, ut tui corporis sacrificio nos Deo Patri reconcilies, ut tua morte credentibus salutem tribuas, ut tuis denique fidelibus plus gratię conferas quam quod primorum parentum culpa amissum fuerat. De terreno enim


1905. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

reddendo, sed etiam iniurios, tibi, a quo bona omnia accepimus, peccando, te offendendo, tuis pręceptis ad nostram constitutis perennem *corr. ex querunt **corr. ex inestimabili salutem non parendo. De tua tamen bonitate confisi ad te confugimus, tuam misericordiam imploramus. Ignosce confitentibus, dimitte supplicantibus et, qui pro peccatis nostris mortem pati uoluisti, eadem pietate suscipe poenitentes et gratiam facere dignare ante te humiliatis, fragilitatis humanę memor, quę


1906. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

Vnde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te? Tuo te ore iniusti iudicii damnas, o Pilate. Potestatem te habere dicis crucifigendi et dimittendi, et tamen, quem toties culpa carere pronunciaueras, non dimittis, sed crucifigendum accusatoribus tradis. Respondit Iesus: Non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Falsam hominis iactantiam uero retundit


1907. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil manus lauando proficis, cum te iniustitię consentiendo intus inquineris. Si enim potestatem dimittendi habes (ut confessus es) quare, quem iustum esse asseris, liberum non dimittis? Quid prodest nolle condemnare, si inique oppressum, cum potes, non uis liberare? Nec tamen immerito is, qui minus peccat, arguit magis peccantes. Ideo: Vos uideritis, inquit; qui me cogitis iustum in damnationem dare et innocentem, ut crucifigatur, permittere. Illi autem reclamant: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Ista quidem


1908. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 476 | Paragraph | SubSect | Section]

permittere. Illi autem reclamant: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Ista quidem maledictio super eos Iudeos nunc etiam permanet, qui non credunt. Sanguis enim Christi super eos est, quos condemnat, et pro illis est, quos saluat. Hunc tamen effundi permisit Pilatus ueritus populi aduersum se reclamantis seditionem. Sed aliud etiam formidando id egit, ne uidelicet apud Cęsarem accusaretur, si resisteret his, qui Cęsari fauere uidebantur. Iudei enim (ut in Ioannis Euangelio


1909. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 477 | Paragraph | SubSect | Section]

Talem autem iudicem iustus iudex Deus odit ac detestatur, dicente in Prouerbiis Salomone: Et qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abhominabilis est uterque apud Deum. Sedit autem Pilatus pro tribunali quasi rem diligenti cognitione discussurus, sed tamen sedit in loco litostrotos, *corr. ex lycostratos hoc est, in loco lapidibus strato, sententiam utique **corr. ex utrique contra Dei Filium daturus, non secundum liberę uoluntatis rationem, sed secundum lapidea corda eidem


1910. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 478 | Paragraph | SubSect | Section]

diaboli seruitute liberare uenerat, crucifigi expetierunt. Non erat, cur in illis, qui pręcesserunt, plus spei ponerent, quando quidem nulla ab ipsis miracula fieri cernerent uel admodum pauca. Iesum autem uiderunt leprosos mundantem, cęcos illuminantem, mortuos suscitantem. Et tamen tantum abfuit, ut ab ipso se saluandos crederent, ut eundem iniuriis omnibus affectum turpissima crucis morte extinguere maturarent. Quid hac iniquitate nequius? Quid hoc iudicio peruersius? Nullius unquam tam mira opera neque uidisse neque audisse, et tamen* nulli unquam


1911. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 478 | Paragraph | SubSect | Section]

suscitantem. Et tamen tantum abfuit, ut ab ipso se saluandos crederent, ut eundem iniuriis omnibus affectum turpissima crucis morte extinguere maturarent. Quid hac iniquitate nequius? Quid hoc iudicio peruersius? Nullius unquam tam mira opera neque uidisse neque audisse, et tamen* nulli unquam sic fuisse infestos atque infensos. Quid hoc fuit, nisi quia pontifices ipsi, scribę et pharisei (ut ante diximus) plus nimio ambitiosi erant? Primas amabant cathedras in foro, primos recubitus in coenis, et tanto dignitatis suę fastu intumuerant, ut pati


1912. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 478 | Paragraph | SubSect | Section]

facientem nossent, de medio tollere decernunt. Ex quo patet quidem istud concupiscendę inanis glorię uitium neque boni neque ęqui ullam habere rationem, et dum suo satisfacit affectui, aliorum famam premere, optimo cuique inuidere, quenque honorabiliorem perire cupere. Hoc tamen boni *corr. ex tam h abet inuidia, quod prius autorem uexat suum quam alteri mali aliquid inferat. Animum liuentis interior prius exurit cura, quam ad patrandum facinus, quod meditatur, prorumpat. Intus indignatio, intus irę rixęque


1913. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 480 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi. Cyrene enim hęres interpretatur. Turba quoque multa (secundum Lucam) sequebatur Iesum, populi et mulierum, quę plangebant et lamentabantur eum. Quanquam solę mulieres plangere et lamentari dicuntur, magna tamen etiam populi pars moesto animo sequebatur, sed dolorem dissimulabat, ne a Iudeis notarentur. Foeminis flere magis liberum erat. Et hic quidem sexus semper ad lachrymas procliuior. Quoniam autem is, qui non inuitus, sed uolens pro omnium salute ad crucem ibat, non erat


1914. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 481 | Paragraph | SubSect | Section]

uellent non habere filios, quos lugeant, nec sensum, quo tam tristia percipiant, nec uitam, qua duriora morte pati cogantur. Foris uastabit gladius, intus fames consumet, urbs ipsa templumque euertetur. Post hęc captiuitas, seruitus, in diuersa dispersio simul sequentur. Quę tamen non credentibus, sed incredulis male cessura sunt. Quia tot mala perpessi, dum mollescere ad poenitentiam nolunt, in ęternum corruent interitum. Vobis autem, qui in me — inquit — creditis, mala in hac uita pati expedit, ut per eorum patientiam puriores hinc exeatis. Si


1915. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 485 | Paragraph | SubSect | Section]

si uellet, de cruce descendere, qui pendens in cruce credenti ac poenitenti latroni potuit paradisum donare? Amen dico tibi — inquit — hodie mecum eris in paradiso. Nam licet ambo illi, qui circa latera eius pendebant, improperassent ei, is tamen, qui a dextris erat, poenitentia motus se dignum eo supplicio fatebatur et credens dicebat (ut Lucas testatur): Memento mei, Domine, cum ueneris in regnum tuum. A seruis crucifixum uidet, et Dominum confitetur; nudum et morientem, et regnaturum credit. Alter a


1916. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 485 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatumque suum confessus: Nos — inquit — digna quidem factis recipimus, hic uero nihil mali gessit. Hac confessione, hac fide, hac poenitudine* inuenit ueniam et de latrone meruit fieri ciuis regni cęlestis. Inęstimabilis profecto merces nec tamen paruum fidei meritum. Tunc Christum confessus est latro, cum apostoli dubitarunt. Sed et hoc obseruatione dignum, quod ille, qui a dextris *corr. ex penitudine p endebat, saluatur, *corr. ex saluator qui autem


1917. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

membrorum langorem in se tandem reuersam atque hoc modo locutam coniicere possumus: Heu, heu, fili mi charissime, qualia pateris supplicia? Quam ignominiosa, quam acerba morte consumeris?** Tametsi sciam mala ista, quę sustines, multorum in te credentium fore salutem, non possum tamen, quin te in tantis tormentis constitutum cernens doleam et ingenti replear moerore. Languent uiscera mea in tuis suppliciis, exhulcerantur pręcordia*** tuorum horrore uulnerum, mortalis opprimit oculos caligo, dum te in patibulo pendentem aspiciunt. Nihil in me est tristi


1918. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

a Simeone prędictus animam meam pertransiuit, gladius angustię, gladius moeroris, gladius *corr. ex presepio tristitię intolerabilis. Quanquam supplicium tuum, fili charissime, soluat mundum a peccato, salus sit generis humani, genetrici tamen tuę graue est et importabile, solicitudinis angorisque plenum. Grata est quidem futura hominum salus, nec ignoro, quia abs te audiui, te propediem cum immortalitatis gloria surrecturum. Nihilominus hic pręsens cruciatus tuus et mors tua super omnia mihi tristis est et


1919. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 491 | Paragraph | SubSect | Section]

sit pręceptum* illud: Honora patrem tuum et matrem tuam. Hos in necessitate ne tunc quidem deserendos esse, cum ipsi necessitate affligimur, suo exemplo nobis ostendit. Quam igitur grauiter delinquunt, qui, cum rei domesticę commodis satis abundent, parentum tamen inopiam sua copia adiuuare negligunt et in illos se inhumaniter gerunt, a quibus se genitos et educatos fuisse non ignorant. A sexta autem hora (ut alii Euangelistę tradunt) tenebrę factę sunt super uniuersam terram usque ad horam


1920. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 493 | Paragraph | SubSect | Section]

uelit. Cęterum Christus, dum »Heli, Heli« clamaret, Iudei non Deum ab eo inuocari dixerunt, sed Heliam, ut imbecillitatis eum arguant, qui Helię indigeat auxilio. Quidam — inquit — illic stantes et audientes dicebant: Heliam uocat iste; cum tamen Heli Hebreum uocabulum sit et Deum signet, sicut etiam Euangelista interpretatur. Vbi discimus proprium inuidorum esse omnia dicta atque facta eorum, quos odere, ad deteriorem partem trahere et, quod alii laude dignum putant, praua uerborum fuligine


1921. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 495 | Paragraph | SubSect | Section]

prędixerat, se potestatem habere ponendi animam suam et iterum sumendi eam, re atque opere ostendat. Qui enim moriendo clamare potuit, poterat non mori, si uellet. Clamor iste testatur non uiolentam esse mortem, sed uoluntariam. Volens ergo mortuus est, uolens resurrexit. Non tamen ideo excusatur impietas Iudeorum, qui innocentem liuoris uitio commoti perdendum curarunt. Patrem autem inuocando fatetur se Dei filium. Spiritum uero, hoc est, animam in manus Patris commendando, se esse principium demonstrat animabus fidelium ascendendi in paradisum, quę


1922. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 495 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit cum corpore a solutione illud defendens, et cum anima in paradiso ad dextram sedens Dei Patris. Alioquin et corpus in triduo illo corrumperetur et anima ad ipsum uiuificandum tam cito non redisset. Cęterum, licet in morte anima et corpus hominis inter se separentur, non tamen separantur a humanitate. Ita Christi humanitas ne per mortem quidem seiungi potuit ab eius diuinitate. Christus ergo tunc etiam, cum corpus eius fuit mortuum, Deus et homo erat, quanquam non homo perfectus propter separationem animę et corporis, homo tamen propter


1923. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 495 | Paragraph | SubSect | Section]

se separentur, non tamen separantur a humanitate. Ita Christi humanitas ne per mortem quidem seiungi potuit ab eius diuinitate. Christus ergo tunc etiam, cum corpus eius fuit mortuum, Deus et homo erat, quanquam non homo perfectus propter separationem animę et corporis, homo tamen propter humanitatem, quę inseparabilis est et tam animę quam corpori communis. Homo ergo et Deus fuit propter Verbi cum assumpta humanitate unionem. Homo autem perfectus fuit et ante mortem quidem, sed passibilis atque mortalis, et post resurrectionem, sed


1924. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 497 | Paragraph | SubSect | Section]

quę aduersus illum uel dixerant uel fecerant. Non potest autem ea de re ulla esse dubitatio, quam accusatus non refellit et accusatores affirmant. Sed quoniam non est nunc locus de fide dubios arguere, ad uos conuertor, qui creditis, qui cum Ecclesia sentitis, et tamen eum, in quem creditis, offendere non timetis. Ecce uelum templi Christo patiente scissum est, et uos eodem iam regnante non scinditis ad poenitentiam corda uestra. Terra mota est, et nostri non mouentur affectus de uitio ad uirtutem, de terrenorum cura ad cęlestium


1925. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

fregerunt; et hoc sane non miseratione impulsi, sed quod necessarium non putarunt ultra in mortuum tormenta exercere, prouidentia quoque diuina sic disponente, quoniam de illo prędictum fuerat: Os non comminuetis ex eo. Sed cuius ossa non contuderunt, inuentus est tamen, qui etiam exanimis latus lancea aperiret. Quasi uero parum fuerat uiuum flagellis cecidisse*, spinis coronasse, arundine uerberasse, sputis foedasse, alapis percussisse, clauis in ligno distentum confixisse, sitientem fele et aceto potasse, nisi etiam iam extincto uulnus


1926. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

uulnere dicitur emanasse. Fluxit autem sanguis, ut sub maledicto uenundatos redimeret*, fluxit aqua, ut iam redemptos ab omni prorsus mentis corporisque inquinamento ablueret et emundaret. Quanuis igitur nobis liceat de tanto in nos collato beneficio plurimum semper gaudere, non tamen deest materia flendi. Quia certe, nisi homo peccasset, Christum talia pati necesse non fuisset. Lugeamus ergo Domini nostri propter peccata nostra assumptas passiones dicamusque ei cum gemitu et lachrymis: Nos, Domine Iesu, mandatum Dei pręuaricando probris te


1927. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 500 | Paragraph | SubSect | Section]

fele acetoque potauimus, lancea confodimus, nos te tam crudeli tamque ignominiosa morte consumpsimus. Nisi enim parentes nostri deliquissent, tu talia passus non fuisses. Gratias quidem agimus tibi, quod talia perferendo paradisum tot seculis clausum primus nobis aperuisti. Sed tamen dolemus, clementissime Domine, quod tibi tantę acerbitatis tantique cruciatus causa fuerimus quodque post acceptum etiam beneficium tibi peccare non cessamus. At tu, fragilitatis nostrę memor, ignosce confitentibus, imbecilles adiuua, dimitte, quod peccauimus, et da


1928. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 500 | Paragraph | SubSect | Section]

Vel quia prius iuxta constiterant, deinde, cum eum iam expirasse uidissent, paulo longius sese submouere; uel quia eodem loci et longe erant et prope: longe respectu militum, qui circa crucem stabant, prope respectu crucis non multo interuallo ab eis distantis. Consyderandum tamen, quanto erga Iesum amore istę mulieres flagrabant. Sequebantur eum, ut docentem audirent, ministrabant ei, hoc est, ad uictum necessaria suppeditabant, ad supplicium euntem comitatę sunt et, cum discipuli metu perculsi diffugissent, ipsę non recessere. Vis tu harum


1929. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

et palam de cruce deponere illud. Quam rem ne apostoli quidem ausi fuerunt, qui tam aperte uiuum sequi non timuerant. Sed ex his, quę pręmissa sunt, potuit ei pristinus eleuari, immo etiam tolli metus. Nobilis erat, uir bonus et iustus erat, magnę habebatur autoritatis. Timuit tamen uiuentem sequi, uidens tam immane in eum odium Iudeorum. Peracta autem eiusdem nece consyderauit illos iam uoti sui compotes factos, et nemini ultra graues fore putauit. Pręterea, cum etiam ipsi ideo latronum fregissent crura, ne suspensi remanerent in sabbato, sed mortui


1930. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

egredietur de utero tuo, et firmabo regnum eius. Ipse ędificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium. Hoc licet ad Salomonem referant, eo quod ipse ędificauerit templum Domino, uerius tamen multoque conuentius tribuitur Christo. Seminis enim Dauid suscitatio post mortem eius promittitur. Salomon autem ab illo genitus ipso adhuc uiuente regnare coepit. Firmabo — inquit — regnum eius. Regnum autem Salomonis turbauerat Adonias frater,


1931. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

eius potestas ęterna, quę non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. Ac nequis alienum a Christo deputet, quod legitur: Qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in uirga uirorum. Tametsi dictum illud capiti non conuenit, conuenire tamen corpori dicimus, quod est Ecclesia. Quę pro eo*, quod iniuste agit, a iusto Iudice punitur. Sed et ipse Christus, ut Esaias ait, uulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Nos peccauimus, et ipse pro peccatis nostris sua


1932. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 508 | Paragraph | SubSect | Section]

anno Iosię, regis Iuda, qui a Salomone quintusdecimus fuit ex iis, qui Hierosolymis regnarunt; non ad Zorobabel, quod Iudei conantur asserere Domini Saluatoris glorię inuidentes. Nam licet Zorobabel de stirpe Dauid fuerit et dux populi de Babylonica captiuitate reuertentis, non tamen potitus est regno. Hic autem dicitur: Et regnabit rex. Pręter hęc, ubi nos habemus: Suscitabo Dauid germen iustum, in Hebreo legitur: Suscitabo Dauid Messiam iustum. Deinde, cum hic dicatur: Et Israhel habitabit


1933. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 511 | Paragraph | SubSect | Section]

accipient, ut hereditas permaneat in familiis nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant, ut a Domino separatę sunt. Iesus ergo, Marię filius, de tribu et stirpe Dauid fuit. Proinde iuxta Iudeorum consuetudinem a plurimis filius Dauid uocitatus est in Euangelio, cum tamen ante tempora esset ex Deo Patre et in tempore ex Maria matre generatus, Deus ex Deo, ex homine homo, unus tamen atque idem Iesus, omnium in se credentium redemptor omniumque saluator. De Ioanne autem Baptista, qui Domini Ioannes


1934. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 511 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt. Iesus ergo, Marię filius, de tribu et stirpe Dauid fuit. Proinde iuxta Iudeorum consuetudinem a plurimis filius Dauid uocitatus est in Euangelio, cum tamen ante tempora esset ex Deo Patre et in tempore ex Maria matre generatus, Deus ex Deo, ex homine homo, unus tamen atque idem Iesus, omnium in se credentium redemptor omniumque saluator. De Ioanne autem Baptista, qui Domini Ioannes Baptista natiuitatem semestri spacio sua pręcessit natiuitate, dicitur in Euangelio: Et


1935. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

Deinde de talamo uiri reuelata facie egrediebatur, ut rubore deposito se maritam esse appareret. Halma ergo maluit dicere Esaias quam betula, ut uno uocabulo et puellę ętatem exprimeret et uirginis integritatem. Halmam enim licet puellam nuncupent, non tamen *add. p uellam uiro copulatam, sed adhuc uirginem intactam uiro. Amissa autem uirginitate, quanuis puellares non excedat annos, halmam dici non debere satis constat. Pręterea Messiam nostrum de Virgine nasciturum Hieremias quoque testatus


1936. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 515 | Paragraph | SubSect | Section]

Deo, offerens ei uirginalem integritatem. Et ipse Princeps sedit in ea, ipse Dei Filius, Patri consubstantialis, carnem sibi assumens ex ea, ut comedat panem factus homo; et id quidem coram Domino, hoc est a sua diuinitate non diuisus neque ab eo, quod semper est, mutatus. Ita tamen humanitati insertus, ut esset Deus et homo unus Christus. His astipulari uidetur lapis ille de monte abscissus — ut in Daniele legimus — regnorum terrę statuam conterens, qui factus mons magnus uniuersam terram impleuit. Christus enim Dominus, absque uiri


1937. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

Siquidem et in cęlo genitus est sine matre et in terra sine patre, in cęlo Deus ex Deo, in terra ex homine Deus et homo. Duę naturę in unitate personę Christi tam mirabiliter conuenerunt, ut, nisi fides credat, nec lingua effari nec mortalium mens possit comprehendere. Hoc tamen ita esse credimus ei, qui ueritas est, nulli obnoxia mendacio, nullius particeps falsitatis. Genuit enim Virgo Filium, ancilla Dominum et suum creatura Opificem. Quę cum ab angelo didicisset, quod esset salua uirginitate Iesum paritura: Ecce ancilla


1938. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 518 | Paragraph | SubSect | Section]

studium uersum fuit in agri colendi curam. Quod autem ait: Vltra non exercebuntur ad pręlium, certum tempus significat. Alioquin fortasse haud multo post bella exerceri coepta, nunc inter has nunc inter illas gentes adhuc furere grassarique non cessant. Pacem tamen in natiuitate Domini futuram etiam Dauid pręuidit in psalmis dicens: Venite et uidete opera Domini, quę posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad fines terrę. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Et idem alibi ait:


1939. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 519 | Paragraph | SubSect | Section]

Postremo de ista magorum pietate atque munificentia Tobiam etiam prophetasse credimus, cum ciuitatem Hierusalem alloqueretur dicens: Nationes de longinquo ad te uenient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum. Tametsi magi in Bethlem adorarint, Hierosolymis tamen prius quęsierunt eum et: Vbi est — inquiunt — qui natus est, rex Iudeorum? Vidimus enim stellam (eius)* in oriente, et uenimus adorare eum. Adoratus est autem posthęc et Hierosolymis ab iis, qui crediderunt in eum.


1940. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

scientia atque doctrina. Omittamus hac de re interrogare prophetas. Neque enim opus fuit, ut cuncta, quę futura erant, pręuiderent uel pręnunciarent, cum satis esset maximam eorum partem prędixisse, cui reliqua, quę prętermittebantur, minime repugnare uiderentur. Possumus tamen et huiusce negocii figuras quasdam de Veteri Instrumento in medium adducere, quę id futurum indicasse non incongrue existimari poterunt. De quatuor pueris Israhel in Babylone captiuis diuina narrat historia, quod dederit eis Deus scientiam et disciplinam in omni libro et


1941. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

ut aquilę iuuentus tua. Consenuit aliquis in peccatis? Credat et baptizetur in Christo, et renouabitur in spiritu. Et sicut aquila, cum nouas induerit pennas, altius euolat, ita baptizatus ad cęlestia contemplanda cupidius errigetur. Multa diximus, nondum tamen hoc, quod Christo contigit, dum a Ioanne baptizatur, in Scripturis ueteribus olim reuelatum fuisse monstrauimus. Ac ne in perquirendo plura, quam necesse sit, tempus teramus magisque tedio simus lectori quam oblectamento, unum illud memorabimus, quod Dauid in psalmis cecinit


1942. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

docens, oculos mentis eisdem aperiens, ut fide Deum uideant et a demonum eis illudentium captiuitate erruantur et sublatis errorum tenebris de morte reuocentur ad uitam, id est ad ipsum, qui ait: Ego sum uia, et* ueritas, et uita. Cui tamen inuidentes Iudei iniquo animo ferebant, quod sabbatis curaret quodque patrem suum diceret Deum, se Deo faciens ęqualem. Hoc relatum in Euangelio legitur Ioannis, et impletur illud in psalmis: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Discunt


1943. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

Cui tamen inuidentes Iudei iniquo animo ferebant, quod sabbatis curaret quodque patrem suum diceret Deum, se Deo faciens ęqualem. Hoc relatum in Euangelio legitur Ioannis, et impletur illud in psalmis: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Discunt tamen ab ipso, quem arguebant, licere etiam sabbatis bene agere. Quod autem esset ęqualis Deo Dei filius, quomodo contradicere poterant, si ille, quod de se fatebatur, miraculis supra omnem uim humanam factis uerum esse probabat? Credebat ergo turba et sequebatur eum. Principes


1944. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 534 | Paragraph | SubSect | Section]

sustollam te super altitudines terrę, et cibabo te hereditate Iacob, patris tui. Os enim Domini locutum est. His uerbis pręmium felicitatis ęternę promittitur sabbatum, ita ut diximus, obseruanti. Et licet quotidie ista, quę dicta sunt, obseruare debeamus, pręcipue tamen in diebus diuino cultui dedicatis. Tunc enim ab operibus manuum ideo cessatur, ut operibus mentis Deum orando diuinaque contemplando magis uacemus. Iudei uero, litterę, non spiritus obseruatores, Christo imputabant, quod sabbatis beneficia sanitatum ęgrotantibus conferret,


1945. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 540 | Paragraph | SubSect | Section]

agni ouium. Montes et arietes apostolos significari reor. Supereminent enim gratia et dignitate, quia principes Dominici gregis sunt. Per colles autem et agnos reliquos Domini discipulos intelligimus. Nam colles montibus, arietibus agni minores sunt. Vtrique tamen unanimiter exultarunt in spe Saluatoris, ut magno animo gentibus Euangelium prędicarent et errantibus uiam ostenderent salutis. Vnde dicitur: Exultationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam uindictam in nationibus (idola


1946. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 541 | Paragraph | SubSect | Section]

dicens: Quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit uobis? At illi dixerunt: Nihil. Quid enim deesse potest illi, qui Deo seruit, si tam multa suppeditantur mundo seruientibus? Licet autem seculi huius amatores multis abundent, tanta tamen eis desunt, quanta insuper habere concupiscunt. Serui uero Christi habentes alimenta et quibus teguntur, his contenti sunt. Tanto igitur eis minus deficit, quanto expetunt minus, dum diuitias sibi non in terra, sed in cęlo quęrunt. Sed uideamus, si in his


1947. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 548 | Paragraph | SubSect | Section]

lepra, sed Moyse pro illa Deum deprecante pristinam recepit sanitatem. Mulier ergo peccatrix mundata est a lepra uitiorum Domino miserante, cui deliquerat turpiter impudiceque uiuendo. De ista prophetasse mihi uidetur Hieremias, cum ait: Fornicata es cum amatoribus multis; tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Per idem tempus Iesus, Dominus noster, cum destinaret apostolos ad prędicandum regnum Dei, persecutiones et martyria eorum futura denunciauit dicens: Ecce ego mitto uos sicut oues in medio


1948. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 549 | Paragraph | SubSect | Section]

et ad pręsides et reges ducemini propter me. Et ut per futurorum notitiam Deum esse agnoscas, quęcunque prędixerat, illa euenerunt. In synagoga enim dum Christum prędicant, a Iudeis flagellantur. Gaudent tamen — ut Lucas in Actibus ait — quoniam digni habiti sint pro nomine Iesu contumeliam pati. Postmodum ad reges et pręsides tracti supplicio afficiuntur, pro illo morientes, qui pro omnibus motri uoluit. Nero Cęsar


1949. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 553 | Paragraph | SubSect | Section]

et uir fratrem suum ad mortem uenatur. Et post paululum: Filius contumeliam facit patri, et filia consurgit aduersus matrem suam, nurus aduersus socrum suam; et inimici hominis domestici eius. Hoc idem in Esaia aliis tamen uerbis expressum uideo dicente Domino: Concurrere faciam Aegyptios aduersus Aegyptios; et pugnabit uir contra fratrem suum, et uir contra amicum suum, ciuitas aduersus ciuitatem, regnum aduersus regnum. Lege martyrum historias, et inuenies in illis impleta esse


1950. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 554 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesię Christi cohereat per fidem et coalescat per opera mandatorum Dei. Efficitur enim lapis uiuus in structura Ecclesię fitque membrum corporis Christi. Christus est igitur petra, super qua domus fundata, licet uentos et flumina tentationum patiatur, stabilis tamen permanet. Pugnas in terra patitur, sed uincit potentissimo Domino adiuuante, et in cęlo pace fruitur atque cum angelis in Domino gloriatur.Porro, ut paulo plenius de illa loquar, Ecclesia Christi congregata est ex


1951. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 559 | Paragraph | SubSect | Section]

uirtutum. De synagogę autem uinea in Hieremia quoque lamentantem Dominum audimus: Ego plantaui te — inquit — uineam fructiferam, totam ueram. Quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienę? Crebro enim ad gentilium ritus declinabant Iudei, nec tamen ita pertinaciter, quin tandem aliquando ad Deum suum redirent, cum pro peccato ab inimicis opprimerentur. Porro nihil illis immobilius fuit, nihil durius in repellendo perdendoque Christo Saluatore, cum neque prophetiarum indicio, ut susciperent, inclinarentur nec


1952. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

pręferendam esse dubites: Multę — inquit — filię comparauerunt sibi diuitias; tu supergressa es uniuersas. Fuere enim, et adhuc sunt, hereticorum ecclesię, quę, quanuis diuitiis abundent spiritalibus: uigiliis, ieiuniis, elemosinis, a catholica tamen religione retrocedendo* beatitudinis ęternę pręmia** non consequuntur, quę solis in Christo credentibus atque sperantibus tribuuntur. Iccirco ipsa Ecclesia et regnare dicitur, certa de promissione regni cęlorum, psalmista ad Dominum dicente: Astitit regina a


1953. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 560 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Idem ad fideles ait: Despondi uos uni uiro uirginem castam exibere Christo. Rari quidem sunt, in quibus est corporis uirginitas; omnes tamen, qui *corr. ex retrocędendo ** corr. ex premia Ecclesię filii esse cupiunt, in operibus bonis fidei seruare debent uirginitatem. Qui secus fecerint, casso labore exercebuntur. Non enim ad illos


1954. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 561 | Paragraph | SubSect | Section]

ut in cęlestibus secum habitet in eternum beata. Cętera, quę in ea se uidisse dicit propheta, cuncta spiritali expositione ad Ecclesię spectant dignitatem, quę nunc referre libri huius angustia non patitur. Et ad reliqua de Christo memoranda festinat oratio. Nec tamen prętermittam, quę alibi de Ecclesię sanctę magnificentia referri meminerim. De illa in psalmis canitur: Magnus Dominus et laudabilis nimis, in ciuitate Dei nostri, in monte sancto eius. Fundatur exultatione uniuersę terrę mons Syon;


1955. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

ouem, quę a grege aberrauerat, ut inuentam in humerisque sublatam domum referret, pastor, bonus totum ouile uolens saluum reddere. Hinc est illud Apostoli ad Timotheum: Christus Iesus — inquit — uenit in hunc mundum peccatores saluos facere. Ipse tamen Saluator in Mattheo ait: Nolite putare, quoniam ueni soluere Legem aut prophetas. Non ueni soluere, sed adimplere. Idem alibi: Nolite arbitrari — inquit — quia uenerim pacem mittere in terram. Non ueni


1956. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

in me, in tenebris non maneat. Ad hęc singula respondendum puto, quod Christus Legem Veterem adimpleuit eo tempore, cum accepit circumcisionem, Nouam autem inchoauit, cum baptizatus est. Prophetas adimpleuit, quando cuncta, quę de illo prędicta fuerant, perfecit. Omnes tamen ad salutem tam Iudeorum quam gentilium uenturum prędicarunt. Vbi autem dicitur: Non ueni pacem mittere, sed gladium, uenit quippe pacem malam gentilium in colendis diis disturbare gladio salutiferę separationis, ut, qui credere uellent, ab incredulis


1957. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 568 | Paragraph | SubSect | Section]

ostendit dicens: Sine parabolis non loquebatur eis, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Hieronymi interpretatio habet: Loquar propositiones ab initio. Dictorum tamen eadem est sententia. Illud autem quęstionem** facit, pręsertim si iuxta Hebreos Esaię*** dictum attendimus. Ait enim ad Esaiam Deus: Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et uidete uisionem, et nolite cognoscere.


1958. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 569 | Paragraph | SubSect | Section]

audiant, et corde suo intelligant, et conuertantur* et sanentur**. Quomodo ergo illis incredulitatis crimen Quęstio ascribetur, si Deus pręcipit, ne intelligant, si propheta orat, ut cęci fiant? Si tamen quicquid dicitur non iussum sed, quod futurum erat, prędictum intelligatur, facile noscitur peccatis pręcedentibus non meruisse eos, ut illuminentur ad intelligentiam spiritalem et ad Messiam, qui iam uenerat, agnoscendum, ut ex hac eorum cęcitate et Christus pro salute


1959. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 572 | Paragraph | SubSect | Section]

sed una est — ut diximus — omnium spiritalis Ecclesia, quę non lapidibus constat, sed fide, non murorum ambitu clauditur, sed ueri Dei credulitate et confessione dilatatur. Licet igitur loca sint Deo dicata, ut in illis preces offerantur et diuinę audiantur lectiones, non tamen extra illa tum orare tum, quod ad cultum Dei pertinet, loqui prohibemur. Domini enim est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et uniuersi, qui habitant in eo. His hactenus, ut potuimus, expeditis iam tandem probra et supplicia Domini nostri pro nobis ultro


1960. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 572 | Paragraph | SubSect | Section]

iis sedens urbem ingrederetur. Hoc autem fuisse factum ait Euangelista, ut adimpleretur, quod dictum est per prophetam: Dicite filię Syon: Ecce rex tuus uenit tibi mansuetus,*** sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Hoc in Zacharia est scriptum. Huic tamen simile in Genesi legimus. Nam Iacob patriarcha, cum de Christo nobis mittendo prophetaret, subiunxit dicens: Ligans ad uineam pullum suum, et ad uitem asinam suam. Per pullum gentiles, Iudei per asinam significati sunt. Super utrosque sedit Dominus, cum etiam


1961. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 577 | Paragraph | SubSect | Section]

Scriptura: qui manducat mecum panem, leuabit contra me calcaneum suum. Hoc psalmi quadragesimi est, sed iuxta Septuaginta *corr. ex suscipit i nterpretum ęditionem. Aliter enim in Hieronymi interpretatione legitur, et tamen sub uerbis dissonis eadem continetur sententia. Non* aliud intelligitur, siue isto, siue illo, quo superius diximus, modo proferas. Ait enim Iudam, qui secum manducabat, qui suus discipulus erat, sibi fore aduersarium atque inimicum. Quod etiam in quinquagesimoquarto psalmo


1962. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 577 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus placatus est et Iesus Naue aduersus hostem uictoria est potitus. Ita et Iesus noster Iuda perdito diabolum uicit atque de illo triumphauit in cruce moriendo et de sepulchro resurgendo et de terra in cęlum angelis hominibusque imperaturus ascendendo. Interim tamen, antequam Iudas perisset, commendat discipulorum constantiam Dominus et, quia secum in tentationibus permanserint, pollicetur eos regnaturos secum et secum super thronos sedendo iudicaturos infidas Iudeorum tribus. Hoc in psalmis erat prophetatum Spiritu Sancto dicente:


1963. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 583 | Paragraph | SubSect | Section]

interitu eorum risit, cum (sicut ipse prędixerat) a Romanis passi sunt urbis excidium regnique amissionem. Quod ipsum ante per prophetas futurum notificarat. Sed hoc monstrandum alio loco differimus, ne modum partis huius, quam nunc tractamus, excedat oratio. Libet tamen parumper alloqui eos, qui offenderunt in lapidem electum, angularem, probatum, ut esset illis lapis offensionis et petra scandali, ne putent deesse sibi locum poenitentię et ex desperatione uenię magis indurentur. Ad Hierusalem, id est ad uos, o Iudei, uestri misertus


1964. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 583 | Paragraph | SubSect | Section]

poenitentię et ex desperatione uenię magis indurentur. Ad Hierusalem, id est ad uos, o Iudei, uestri misertus Dominus loquitur in Hieremia propheta dicens: Fornicata es cum ęmatoribus multis; Iudei uocantur ad poenitentiam tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Denique post multas pręuaricationum uestrarum obiectiones prophetę pręcipit dicens: Vade et clama sermones istos contra aquilonem, et dices; Reuertere, auersatrix Israhel, ait Dominus, et non auertam


1965. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 593 | Paragraph | SubSect | Section]

est per Hieremiam prophetam dicentem: Et acceperunt triginta argenteos precium appreciati, quem appreciauerunt a filiis Israhel. Et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Licet dictum istud non de Hieremia, sed de Zacharia sumptum fuerit, sicut tamen occurrit dicere Euangelistę, ita positum est, ut appareat dicta omnium prophetarum esse unius spiritus et nihil referre, si alius pro alio nominetur. Sed quoniam diuersa et uerba et series uerborum in Zacharia scribuntur, hoc quoque obseruandum, quod apostoli


1966. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 599 | Paragraph | SubSect | Section]

oblatus est — inquit — quia ipse uoluit. Passus est enim, ut pro nobis satisfaceret, factus est maledictum, ut nos a maledicto primorum parentum liberaret, mortuus est, ut in peccato mortuis uitam donaret et erreptos diabolo Deo redderet. Merito tamen interdum de Iudeorum impietate conqueritur, quia odio in eum commoti id agebant, quod ipse pro omnium salute non grauate, sed libenter perferre aduenerat. Tetendit arcum suum — inquit — et posuit me quasi signum ad sagittam. Hoc in Hieremia


1967. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 602 | Paragraph | SubSect | Section]

enim rex diabolus est. Ipse quippe Leuiathan — ut in Iob est scriptum — rex est super uniuersos filios superbię. Sic ergo Pilatus titulum hunc posuit, sicut et Caiphas prophetauit, hic confessus sacerdotem et regem, ille Saluatorem pro populo moriturum. Mysterii tamen, quod in uerbis latebat, uterque ignarus fuit. Deinde dicitur in Euangelio: Postquam autem crucifixerunt eum, diuiserunt uestimenta eius sortem mittentes, ut impleretur, quod dictum est per prophetam dicentem: Diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem


1968. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 604 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioannis legitur — dixit: Sitio. Et obtulerunt ori eius spongiam aceto plenam hysopoque circumtextam. Ille uero, cum accepisset acetum, dixit: Consummatum **corr. ex Consumatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. Ante tamen quam expirasset — ut scribit Lucas — clamans uoce magna ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. De his prędictum fuit in psalmis. In sexagesimooctauo: In siti mea — inquit — potauerunt me aceto. Et in


1969. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 605 | Paragraph | SubSect | Section]

Petrę scissę* sunt, illi petris omnibus duriores permansere. Monumentis apertis mortui surrexerunt, illi de monumento scelerum suorum surgere neglexerunt. Centurio gentilis cum sua cohorte Filium Dei confitentur, ut gentes contemptis idolis Christum suscepturas significarent et tamen Iudeos a perfidię obstinatione non recessuros. De illis, qui in passione Domini surrexerunt, arbitror in Esaia fuisse prędictum: Expergiscimini — inquit — et laudate, qui habitatis in puluere, quia ros luminum ros tuus. Ros quippe sanguinis


1970. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 608 | Paragraph | SubSect | Section]

fideles eius exibentur, miraculorum testimoniis? Danielis hebdomadas habent, pręfinitum ab eo propheta tempus cognoscunt, quando uenturus, quando passurus erat Messias, qui est Christus. Iam plus quam mille et quingentos annos pręscripti temporis diem pręterisse constat, illi tamen adhuc uenturum pręstolantur, nulla nixi ratione, nullam alicuius Scripturę autoritatem secuti. Cęci igitur et surdi sunt Domino in Esaia dicente: Quis cęcus nisi seruus meus, et surdus, nisi ad quem nuncios meos misi? Misit enim ad illos prophetas, et


1971. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 608 | Paragraph | SubSect | Section]

interitu uestro ridebo et subsannabo, cum uobis, quod timebatis, aduenerit. Timuerunt enim, ne ueniant Romani et tollant locum et gentem. Et hoc ipsum quidem, quod timebant, accidit eis Vespasiano et Tito Iudeam uastantibus ipsosque redigentibus in seruitutem. Tollerabile tamen est malum, quod cum tempore pręterit et cum uitę mortalis breuitate finitur. Illa uero poena magis, immo maxime est timenda, quę infidelibus debetur in inferno, quia ęterna est et nullo unquam clauditur fine neque minuitur unquam. Nolite igitur


1972. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 615 | Paragraph | SubSect | Section]

solutis doloribus inferni. Et iterum: Hunc Iesum — inquit — resuscitauit Deus, cuius nos omnes testes sumus. Hoc ipsum asseruit Paulus, ubi ait: Suscitauit eum a mortuis, amplius iam non reuersurum in** corruptionem**. Ipse tamen Dei Filius Iesus in Euangelio ait: Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam. Apostolis quoque suis compluries quidem prędixit, quod Filius hominis tradetur, ut crucifigatur, et tertia die resurget. Et cum resurrexero


1973. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 618 | Paragraph | SubSect | Section]

reuolutum lapidem. Erat quippe magnus ualde. Hę sanctę mulieres nobis exemplo sunt sollicite atque anxie, non tepide neque negligenter quęrendum esse Dominum, et id quidem cum aromatibus uirtutum. Sola enim sancte*** actę uitę fragrantia delectatur Dominus. Quam tamen ei offerre non possumus, nisi amoto malicię lapide, ut fracta cordis duritia mollescamus ad poenitentiam peccatorum, ut euulsa nequitię segete sementis bonę fructus succrescat. Contritionem cordis tui cum respexerit Deus, tunc animum tuum erriget ad spem salutis et simul


1974. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 622 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit — mandata mea seruat. Mentitur, qui se Deum diligere dicit, et iussa eius exequi negligit. Qui autem non diligit et adorat, irrisor est, non adorator. Nam hypocritę quoque adorant et precibus insistunt et humilitatem uultu, uoce, habitu pręferunt, non tamen Iesum quęrunt, sed hominum gloriam, non Iesum adorant, sed pecuniam piscantur. Talia quidem comparandi gratia pulpita conscendunt, uerbum Dei populo prędicant, in altare sacrificia offerunt, ecclesiasticas appetunt dignitates, quibus adeptis, quorsum tendebant, eorum


1975. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 624 | Paragraph | SubSect | Section]

cum aliquantulum mente consternatas uidisset: Nolite timere — inquit — ite, nunciate fratribus meis, ut eant in Galileam. Ibi me uidebunt. Quod paulo ante angelus dixerat, hoc repetit nunc Dominus, ut et illum suo ore locutum demonstret. Non tamen dixit: Nunciate discipulis, sicut angelus, sed fratribus meis, ut et tu, qui domi tibi seruientes habes, non ut mancipia contemnas, sed ut proximos diligas, et quanquam illi te dominum uocent, honestiore nomine quam seruili appelles. Non pro te magis quam pro illis


1976. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 625 | Paragraph | SubSect | Section]

discipuli, quare inermes armati non comprehenderunt? Si nox erat, quomodo eos uiderunt? Si dormiebant, quomodo senserunt? Et, si expergefacti eos abiisse cognouerunt, quare alacres et expediti timidos et corporis sublati onere grauatos non sunt insecuti? Impii tamen principes isti, quos pecunia iam corruperant, ut uerbis quoque ad mentiendum animarent: Et si hoc — inquiunt — auditum fuerit a pręside, nos suadebimus ei, et securos uos faciemus. Quanta hominum insania uidere uerum, et suadere


1977. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 625 | Paragraph | SubSect | Section]

se ostenderit Dominus, Ioannes plene luculenterque describit. Prius ergo Marię soli ad monumentum apparuit, deinde aliis mulieribus in uia. Mulieri igitur peccatrici, cum surrexisset, quamprimum sui uisendi copiam fecit, ut se propter peccatores uenisse ostenderet. Et illa tamen, quę ardentius Dominum quęrebat, digna fuit, ut prior inueniret atque eius resurrectione citius consolaretur, cuius nece magis quam alię* angebatur. Ideo autem de illa septem demonia eiecta fuisse ait, ut nemo de Dei misericordia desperet. Hęc enim, quę nequioris uitę


1978. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 626 | Paragraph | SubSect | Section]

residentibus adhuc in eodem loco mulieribus. Cumque et ipsę mulieres tandem recessissent, ut angeli de resurrectione dicta discipulis referrent, Maria remansit sola ad monumentum plorans. Dominus autem mulieribus a sepulchro redeuntibus apparuit in itinere, ut diximus, ante tamen Marię Magdalenę se ostendit ad monumentum, ne cui minus consona uideatur Euangelistarum narratio. Hanc autem Marię uisionem et duorum discipulorum ad monumentum cursum Ioannes diligentius diffusiusque describens: Vna — inquit — sabbati Maria


1979. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 626 | Paragraph | SubSect | Section]

Vidit monumentum apertum atque uacuum, et nihil morata ad discipulos recurrit, quod factum putat, edocet, ut aliorum subsidio adiuta facilius, quod quęrit, inueniat. Quasi diceret: Venite mecum, ut simul quęramus, quem simul et uiuentem dileximus et mortuum lugemus. Non tamen expectat, ut illi secum ueniant. Dicto citius *corr. ex Magdalena **corr. ex Magdalena recurrit ad sepulchrum. Qua abeunte — ut Euangelista ait — exiit Petrus et ille alius discipulus, et


1980. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

Euangelista ait — exiit Petrus et ille alius discipulus, et uenerunt ad monumentum. Currebant — inquit — duo simul, et ille alius discipulus pręcucurrit* citius Petro, et uenit primus ad monumentum. Et cum se inclinasset, uidit posita linteamina, non tamen introiuit. Venit ergo Symon Petrus sequens eum, et introiuit in monumentum, et uidit linteamina posita, et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum in unum locum. Tunc ergo introiuit et ille discipulus, qui


1981. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

Quęstio dilectionis. Quęstionem hanc ita soluendam reor, ut dicamus multa incidere potuisse, ob quę magis diligens minus diligatur, et rursum minus amans magis ametur. Petrus magis diligebat, anteibat ergo Ioannem uirtute dilectionis, non tamen ita multo, ut ea dilectio cęteris Ioannis meritis esset pręferenda. Ioannes uirgo erat, Petrus maritus. Ioannes in fide permanserat, Petrus desciuerat. Quanuis igitur Petrus in amore aliquantulo pręstaret, cęteris tamen Ioannis meritis superabatur, intantum ut a Domino,


1982. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

anteibat ergo Ioannem uirtute dilectionis, non tamen ita multo, ut ea dilectio cęteris Ioannis meritis esset pręferenda. Ioannes uirgo erat, Petrus maritus. Ioannes in fide permanserat, Petrus desciuerat. Quanuis igitur Petrus in amore aliquantulo pręstaret, cęteris tamen Ioannis meritis superabatur, intantum ut a Domino, ęquo meritorum ęstimatore magis esset diligendus. Hinc tamen alia oritur quęstio.*** *corr. ex precucurrit **corr. ex oportet ***corr. ex


1983. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

esset pręferenda. Ioannes uirgo erat, Petrus maritus. Ioannes in fide permanserat, Petrus desciuerat. Quanuis igitur Petrus in amore aliquantulo pręstaret, cęteris tamen Ioannis meritis superabatur, intantum ut a Domino, ęquo meritorum ęstimatore magis esset diligendus. Hinc tamen alia oritur quęstio.*** *corr. ex precucurrit **corr. ex oportet ***corr. ex questio Si Ioannes plus diligebatur, quare Petro


1984. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 629 | Paragraph | SubSect | Section]

parte contigit in Israhel, ex parte, dicit, non ex toto; donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israhel saluus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Syon, qui erripiat et auertat impietatem a Iacob. Hoc legitur in Esaia iuxta sensum, alio tamen textu uerborum secundum Hieronymi translationem. Apostolus autem usus est Septuaginta interpretum translatione de Hebreo idiomate in Gręcum. Quę quidem interpretatio in nonnullis dissona, sed in plurimis uel uerba eadem sunt uel sub aliis eadem intelligentia.


1985. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

cum succubuerint, rursum resumpto spiritu ad cursum uegetantur atque ita pristino mentis feruore concitati et ipsi, quo contendebant, tandem perueniunt, ideo ipse Ioannes, qui ante monumentum substiterat, Petrum deinde secutus in monumentum introiuit. Non pauci tamen inueniuntur, qui, cum diu aratrum tenentes in agro Domini laborauerint, pertesi* labore post tergum respiciunt et seculi negociis rursum sese implicant atque a sanctioris uitę proposito auersi ad uoluptariam conuertuntur. Quanto melius cum illis actum foret non discessisse


1986. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

positum erat corpus Iesu. Nihil ista ut alię mulieres ad angelorum uisionem expauit. Eum enim, quem amabat, quęrendi cupiditate affecta nihil aliud attendere poterat, nihil curare. Duos tantum uidit, sed si multa milia talium spirituum uidisset, inter multos tamen non dubitasset eum unum quęrere, cuius amore tota flagrabat. Non ex linteis cum sudario iacentibus, non ex angelorum lęto habitu percipiebat Domini resurrectionem. Doloris enim passio mentis rationem oppresserat. Sine intermisione ergo flebat, donec uoti, quo ueluti furore


1987. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 634 | Paragraph | SubSect | Section]

Quęstio tollam. Quomodo Dominum uocat, quem putat esse hortulanum? Primum, quia iis reuerenter blandiri solemus, a quibus in necessitate opem poscimus. Deinde, licet Iesus in humili habitu apparens hortulanus uideretur, ipso tamen uultus aspectu uenerabilis apparebat. Vel illa quodam purę mentis pręsagio Dominum uocauit eum, qui uere Dominus erat, quanuis nondum uere Dominum esse ipsa deprehenderet. Vel quia iam animaduerterat reuerentiam ei ab angelis fuisse exibitam, ipsa quoque uenerari eum


1988. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Rursum obserua, quia ipse Iesus de sua diuinitate dubitantibus non se manifestat in ea forma, qua ab iis, qui credunt, agnoscitur. Sequitur enim: Oculi autem eorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Non tamen deserit illos Deus, qui, dum de ipso dubitant, nosse tamen id, quod uerum est, concupiscunt. Ait ergo ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad inuicem, et estis tristes? Non interrogat nescius, cui nihil est occultum, sed eos arguendi occasionem


1989. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

Rursum obserua, quia ipse Iesus de sua diuinitate dubitantibus non se manifestat in ea forma, qua ab iis, qui credunt, agnoscitur. Sequitur enim: Oculi autem eorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Non tamen deserit illos Deus, qui, dum de ipso dubitant, nosse tamen id, quod uerum est, concupiscunt. Ait ergo ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad inuicem, et estis tristes? Non interrogat nescius, cui nihil est occultum, sed eos arguendi occasionem dispensans, ne ambigui uacillent. Ideo infertur: Et


1990. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

infertur: Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem, et non cognouisti, quę facta sunt in illa his diebus? Quis alter cum Cleopha fuerit, superuacaneum est quęrere. Alii ipsum Lucam putant fuisse, alii alium. Quicunque tamen fuerit ille, satis est, quod appareat de coetu extitisse discipulorum, qui passioni necique Domini sui affuerunt. Cleophas igitur prior respondit. Cuius quidem responsionis hanc reor esse sententiam: Tune solus es ex plurimis, qui ignoras, quid factum sit. Quasi dicat: Quod


1991. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 640 | Paragraph | SubSect | Section]

Cuius quidem responsionis hanc reor esse sententiam: Tune solus es ex plurimis, qui ignoras, quid factum sit. Quasi dicat: Quod neminem latet ex illis, qui Hierosolymis his diebus fuerunt, hoc tibi soli est ignotum? Putabant ergo unum esse ex peregrinis. Et tamen alio, quam illi coniiciebant, modo uere peregrinus erat, qui nondum ad cęlestem conscenderat patriam, ad quam ire maturabat. Peregrinus etiam inter eos erat, quia iam alterius naturę corpus gestabat quam illi, qui adhuc mortales et corruptibiles erant. Quęsiuit itaque ab


1992. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 640 | Paragraph | SubSect | Section]

propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo, et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Prophetam fatentur, Filium Dei tacent, uel quia dubitant uel quia confiteri timent. Non tamen a laudibus eius cessant et potentem opere atque sermone dicunt, opere, quia, quę supra uim humanę naturę sunt, faciebat, sermone, quia, quę uera et salutaria sunt, docebat; et id quidem coram Deo et omni populo, opera commendans Deo, sermonem populo. Et quoniam Dominus


1993. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 642 | Paragraph | SubSect | Section]

dicere possumus. Quorum tanto maior est stuliticia nolle credere, quanto plura sui erroris experti sunt argumenta. Quotidie legunt, quę sibi de Messia futuro dicta sunt a prophetis, et eadem secundum Euangelistas in Christo crucifixo impleta fuisse cernunt, et tamen inclinari nulla ratione queunt,* ut ad baptismi salutaris gratiam cum fidei confessione accedant. Qua quidem in re et prophetis suis iniuriam faciunt, quasi qui minus uera prędixerint, et semet in ęternę damnationis baratrum imprudenter pręcipitant. O igitur stulti et


1994. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 643 | Paragraph | SubSect | Section]

apologi, ut, quod uerum est, per eos euidentius noscatur, uel quod morale est, menti tenacius* hereat. Dominus quoque noster multa in parabolis est locutus. Finxit ergo se longius ire, ut eo gestu significet ipsos, qui adhuc suspenso animo erant, a fidei perfectione abesse. Eorum tamen infirmitati prospiciens excitauit in illis sui amorem, ut ipsum transeuntem secum manere rogarent. Et coegerunt — inquit — illum dicentes: Mane nobiscum, quoniam aduesperascit, et inclinata est iam dies. Coegerunt illum, ait


1995. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 646 | Paragraph | SubSect | Section]

— sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausę, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudeorum, uenit Iesus et stetit in medio, et dixit eis: Pax uobis. Iam Maria, iam Petrus, iam duo a castello reuersi nunciarant Dominum resurrexisse, illi tamen, qui nondum ipsum uiderant post sepulturam uiuum, suspenso adhuc animo circa resurrectionis fidem fluctuabant. De quibus Marcus testatur, quod nec istis quidem duobus crediderant. Nolens tamen Dominus eos in incredulitate relinquere, ingressus est ad eos foribus clausis,


1996. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 646 | Paragraph | SubSect | Section]

Iam Maria, iam Petrus, iam duo a castello reuersi nunciarant Dominum resurrexisse, illi tamen, qui nondum ipsum uiderant post sepulturam uiuum, suspenso adhuc animo circa resurrectionis fidem fluctuabant. De quibus Marcus testatur, quod nec istis quidem duobus crediderant. Nolens tamen Dominus eos in incredulitate relinquere, ingressus est ad eos foribus clausis, quia etiam de clauso sepulchro surrexerat, ut uel hoc miraculo instructi ipsum esse crederent, qui sępe illis s pectantibus incredibilia et aliis factu impossibilia facere


1997. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 648 | Paragraph | SubSect | Section]

sed ut suos in credendo magis firmos redderet. Neque enim cibo potuue opus erit post resurrectionem. Mortalia corpora his indigent, ne fame sitique concidant ac dissoluantur. Facta autem immortalia mortalis naturę alimenta non requirent neque ui ulla corrumpi poterunt. Sentient tamen et mali poenam, quam merentur, et boni gaudium, quod Domino largiente percipient. Mysterium autem piscis assi et faui mellis ad passionem et resurrectionem Domini pertinere reor. In illa enim assatus et extinctus mortis pertulit amaritudinem. Ista autem gloriosę


1998. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 649 | Paragraph | SubSect | Section]

reliquias dixit ad eos: Hęc sunt uerba, quę locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quę scripta sunt in Lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Sufficiebant ad fidem resurrectionis faciendam pręmisa argumenta, uoluit tamen etiam Scripturarum autoritete illa roborare. Hęc sunt — inquit — uerba, quę locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum; hoc est, cum essem passibilis et mortalis, sicut nunc estis uos. Tunc a me didicistis, quia impleri oportet Scripturas,


1999. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 654 | Paragraph | SubSect | Section]

manum meam in latus *corr. ex Dydimus eius, non credam. Diuina credimus dispensatione factum, ne Thomas crederet, ut per eum postea credentem alii magis in fide confirmarentur. Licet enim alii et uiderint et palparint, non tamen ita diligenter et curiose, ut uulnerum quoque foramina digitum manumque inferendo scrutarentur. Nihil prętermisit Thomas, quod ad dignoscendam Dominicę resurrectionis ueritatem superesse potuisset. Nisi uidero — inquit — nisi


2000. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 654 | Paragraph | SubSect | Section]

et Thomas cum eis. Non ante se iterum eis ostendit quam Thomas desyderio eum uidendi magis fuit accensus. Venit iterum ianuis clausis. Hinc discimus corpori post resurrectionem immortali facto hoc ab eo, qui omnia potest, tribui, ut clausa quoque penetret et tamen se uidendum, si opus fuerit, prębeat mortalium oculis manibusque contrectandum. Mirum id quidem, sed magis mirandum, quo pacto Dominus cum corpore passibili adhuc atque mortali de Virginis uentre exierit et uirginitatis integritatem non uiolarit, uel quomodo cum eodem


2001. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

et post multa resurrectionis meę experimenta dubitare destitisti. Veruntamen beati, qui non uiderunt, et crediderunt. Non uiderunt patriarchę nec prophetę, sed quia uenturum crediderunt, beati sunt. Non uidimus nos, sed quia uenisse eum credimus et confitemur, beati sumus, si tamen fidem operibus probamus. Mortua est enim sine operibus fides. Multa — inquit — et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quę non sunt scripta in libro hoc. De signis reor dici, quę post resurrectionem


2002. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 657 | Paragraph | SubSect | Section]

dicunt: Venimus et nos tecum. Sed nocte illa nihil prehendiderunt. Sol enim iustitię Christus ex oculis euanuerat. Quo oriente fit dies, et captura successit piscium. Mane — inquit — facto stetit Iesus in littore. Non tamen cognouerunt discipuli, quia Iesus est. Mane factum est sole oriente. Hic in littore stetit, illi in mari, ut ostenderet eos, qui uitę pręmia consequntur, iam in portu esse, qui uero adhuc morti sunt obnoxii, eos mundi huius fluctibus iactari et ibi degere, ubi nihil


2003. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 659 | Paragraph | SubSect | Section]

statum, in Petro uitę perfectionem. Nauigio ueniunt ad Christum, qui nullo religionis uoto astricti pie uiuunt, et licet curent secularia, agricolentur, *corr. ex et nauigent, negocientur aut artis alicuius opera exerceant, diuinę tamen rei studium non deserunt curęque est illis adire oratoria, preces offerre, prędicationes audire, elemosinas facere, proximos diligere, neminem odisse, nulli nocere, in omnibus Deo obedire. Hi ergo cum nauigio simul ad littus perueniunt salutis. Maius est tamen eorum


2004. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 659 | Paragraph | SubSect | Section]

diuinę tamen rei studium non deserunt curęque est illis adire oratoria, preces offerre, prędicationes audire, elemosinas facere, proximos diligere, neminem odisse, nulli nocere, in omnibus Deo obedire. Hi ergo cum nauigio simul ad littus perueniunt salutis. Maius est tamen eorum meritum, qui eiusmodi nauigio relicto et omni rei familiaris abiecta cura uoto se obligant perfectę religionis et ultroneę sese subdunt seruituti, ut semper prępositorum suorum imperata faciant, castitatem paupertatemque obseruent, in communi uiuant habeantque


2005. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 659 | Paragraph | SubSect | Section]

naui ibant, dicitur: Non longe erant a terra; hoc est, a loco, in quo Saluator stabat et ad se uenientes pręstolabatur. Non enim longe a salute sunt, qui etiam in matrimonio constituti bene beateque uitam instituunt et, quomodo possunt, Domino famulantur. Distant tamen ab illis, qui Petrum imitantur, quasi cubitis ducentis. Meritorum ista distantia est. Centenarius enim numerus ad illos pertinet, qui mandata Dei obseruant. Decies decem fiunt centum. Per decem autem Legis pręcepta beatitudinem adipiscimur, dicente Domino: Si uis ad


2006. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 661 | Paragraph | SubSect | Section]

ęternitates. Petrus ergo traxit rethe plenum magnis piscibus, centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent — inquit — non est scissum rethe. Quanuis enim multi electi in regno cęlesti Domino miserante congregabuntur, rethe tamen pacis ęternę nullam unquam dissensionem patietur. Summa erit omnium concordia, summa quies, summa singulorum in omnes charitas. Non inuidebit minor maiori, nec minorem maior contemnet; inuicem diligent, inuicem congratulabuntur; pariter Deum laudabunt. Quantum quisque


2007. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

te cinget, non zona, sed uinculis, et ducet te, quo tu non uis, hoc est, ad mortem. Quam subire quidem naturalis affectus horret, sed hunc affectum superat uis amoris. Duceris ergo, quo tu non uis naturali inclinatione, qua animę et corporis separationem fugimus. Sed tamen intelliges multo melius esse per mortem Christo coniungi quam in corpore uiuere. Hoc nouerat ille, qui dicebat: Cupio dissolui et esse cum Christo. Cęterum exponere uolens Euangelista hęc dicta Domini Iesu subiunxit: Hoc autem dixit significans, qua


2008. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 668 | Paragraph | SubSect | Section]

necem subire non recusaret. Cęterum, quia dixerat Iesus: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te, cucurrit opinio Ioannem usque in aduentum Domini uicturum. Vnde dicitur: Exiit ergo sermo inter fratres, quod discipulus ille non moritur. Eos tamen non recte opinatos Euangelista docet, dum ait: Et non dixit Iesus: Non moritur, sed: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te? Concludens autem Euangelium suum Ioannes de se ipso ait: Hic est discipulus ille, qui testimonium


2009. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 668 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioannes de se ipso ait: Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his et scripsit hęc. Deinde, quoniam omnibus, quę descripta sunt, interfuit, audacter loquitur: Et scimus — inquit — quia uerum est testimonium eius. Nequis tamen arroganter dictum putet, non de se pręsumit, sed Spiritu Sancto, quem acceperat, reuelante uerum esse sciebat. Sunt autem et alia multa — inquit — quę fecit Iesus. Quę si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere se eos,


2010. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 671 | Paragraph | SubSect | Section]

enim a sacerdote prius interrogantur, et cum illi se credere dixerint, puer inter eorum manus errectus baptizatur. Sacramentum autem baptismi totius Trinitatis donum est. Credentes quippe et baptizatos Pater suscipit, Filius diligit, Spiritus Sanctus uiuificat. Trium tamen personarum una substantia est, concors operatio, eadem uirtus. Deus ergo trinus et unus, quos creauit ad uitam, recreare dignatur ad salutem. At etiam baptizatos docere Dominus iubet dicens: Docentes eos seruare omnia, quęcunque mandaui uobis. Ante baptismum


2011. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 672 | Paragraph | SubSect | Section]

in cęlum ascendit Dominus, quomodo se usque in finem cum illis futurum promittit? Respondebit huic propheta: Cęlum et terram ego impleo, dicit Dominus. Christus igitur, tametsi in propria specie, quam assumpsit, in cęlo sit, se tamen in terra nobis communicat in specie aliena, quam in altari offerre solet sacerdos ad credentium salutem, dicente ipso Domino: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Ille autem ipsum dat, cuius uerbis consecratus ab iis datur, qui in terra Christi


2012. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 678 | Paragraph | SubSect | Section]

illis eleuatus est, nisi ut, sicut resurrectionis, ita et ascensionis, eius testes forent? Vtque illi, qui Dominum sequi uellent, non terram, sed cęlum intuerentur, fragilia contemnerent ac de illis, quę ęterna sunt, adipiscendis die noctuque cogitarent. Tu tamen, qui maiestatis diuinę magnitudinem contemplaris, caue, ne ultra progredi contendas, quam mentis humanę imbecillitas possit ascendere. Etenim apostoli ipsi ascendentem Dominum eleuatis oculis tantisper spectarunt, donec ille cerni potuit, id est, donec nubes arcani


2013. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 681 | Paragraph | SubSect | Section]

potestate, ut de obsessis corporibus illum expellant pedibusque conculcent, quandiu in eius, qui uicit, uirtute confiderent. Tanti igitur ac talis uictoris triumphum ad cęleste regnum remeantis quis potest aut uerbis exprimere aut cogitatione complecti? Dicamus tamen, quomodo possumus, ne in communi omnium lętitia omnino muti fuisse arguamur et ingrati potius quam infantes uideri possimus. Triumphantis igitur Domini cęlumque suum Triumphus ascendentis insignia


2014. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 685 | Paragraph | SubSect | Section]

autem omnia sibi subiiciet, cum in die nouissimo et amicos omnes in suo regno recipiet et omnes inimicos in carcere ignis ęterni concludet, ut et illorum, qui damnati fuerint, sit iustus iudex et eorum, qui saluabuntur, pius et misericors Dominus. Secundum humanitatem tamen et ipse subiectus erit diuinitati, ne duo dii, sed unus esse uideatur, cui subiiciuntur cuncta. Apostolus hoc nobis testatur et ait: Cum ei subiecta fuerint omnia, tunc et ipse Filius subiicietur ei, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Et


2015. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 688 | Paragraph | SubSect | Section]

abundantia cordis os in uerba soluitur. Nam de his loqui quenque delectat, quorum studio plurimum dicitur. Repleti Spiritu Sancto coeperunt loqui uariis linguis. Possumus intelligere alium alia lingua sermonem fecisse, uerba, quę uellet, protulisse, et tamen diuersorum idiomaę tum homines, quid illi dicerent, ita plane percepisse, ut quisque sua lingua locutos* censeret. Conuenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Aderant illic Parthi, Medi, Elamitę, et qui


2016. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 689 | Paragraph | SubSect | Section]

Spiritus itaque Sanctus non magis Patris quam Filii est Spiritus. Quin etiam ipse Christus eum a se sicut a Patre procedere monstrauit, quando a se quoque mittendum prędixit. Quod autem eum a Patre procedere dicens de se taceat, more suo facit cuncta referens ad Patrem, non tamen negauit ipsum Spiritum Sanctum et a se procedere. Pręterea, cum Deus Pater Spiritus sit et Deus Filius Spiritus sit, proprium tamen Spiritus Sancti est, ut Spiritus nominetur, ut appareat ipsum Patri Filioque esse communem, cum uterque Spiritus sit, et ipse quidem eiusdem


2017. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 689 | Paragraph | SubSect | Section]

quando a se quoque mittendum prędixit. Quod autem eum a Patre procedere dicens de se taceat, more suo facit cuncta referens ad Patrem, non tamen negauit ipsum Spiritum Sanctum et a se procedere. Pręterea, cum Deus Pater Spiritus sit et Deus Filius Spiritus sit, proprium tamen Spiritus Sancti est, ut Spiritus nominetur, ut appareat ipsum Patri Filioque esse communem, cum uterque Spiritus sit, et ipse quidem eiusdem cum ipsis naturę atque substantię. Discernuntur autem personis, quia Pater Filii est Pater et Filius Patris est Filius. Spiritus


2018. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 691 | Paragraph | SubSect | Section]

sensibus percipi potest. Ideo nescire dicimur, unde ueniat aut quo uadat. Sic est omnis — inquit — qui natus est ex Spiritu. Quia, licet uisibili aquę *corr. ex ignoraret elemento abluatur homo, inuisibiliter tamen Spiritum Sanctum recipit, tametsi ipsum e cęlo uenire non dubitet. Omne enim donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Nescimus tamen, quomodo ille Spiritus intrinsecus in anima operatur, qua ratione illam emaculet, emundet, illuminet, moueat,


2019. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 691 | Paragraph | SubSect | Section]

aquę *corr. ex ignoraret elemento abluatur homo, inuisibiliter tamen Spiritum Sanctum recipit, tametsi ipsum e cęlo uenire non dubitet. Omne enim donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Nescimus tamen, quomodo ille Spiritus intrinsecus in anima operatur, qua ratione illam emaculet, emundet, illuminet, moueat, dirigat, nisi quoties a malo desistimus et ad bene agendum inclinamur, Spiritus Sancti ope atque uirtute credimus nos adiuuari. De occulta autem eius operatione


2020. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 693 | Paragraph | SubSect | Section]

quia a Patre Filioque procedit. Audit autem, quod semper sciuit, et accipit, quod semper habuit. Ne forte minorem Patre et Filio Spiritum Sanctum ob hoc putes, quod audita loquatur et accepta nunciet. Hoc enim ita est dictum, ut a Patre Filioque eum procedere intelligas, ipsis tamen ęqualem, ipsis coęternum et consubstantialem. Nam sicut Pater Deus et Filius Deus, ita et Spiritus Sanctus Deus est, non tres Dii, sed unus Deus. Vt tamen unaquęque persona Deus dicatur, unius essentię inseparabilitas compellit. Nihil enim in natura diuina est, quod Deus


2021. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 693 | Paragraph | SubSect | Section]

quod audita loquatur et accepta nunciet. Hoc enim ita est dictum, ut a Patre Filioque eum procedere intelligas, ipsis tamen ęqualem, ipsis coęternum et consubstantialem. Nam sicut Pater Deus et Filius Deus, ita et Spiritus Sanctus Deus est, non tres Dii, sed unus Deus. Vt tamen unaquęque persona Deus dicatur, unius essentię inseparabilitas compellit. Nihil enim in natura diuina est, quod Deus non sit. Porro Spiritum Sanctum Deum esse illos, qui hoc negant, Scripturarum autoritate conuincimus. Paulus apostolus ait: Benedictus Deus et


2022. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 697 | Paragraph | SubSect | Section]

pependit in ligno et mori uoluit, ne nos morti succumberemus ęternę. Hac de re plura loqui non est pręsentis propositi, cum pręsertim satis superque me de ipsa disseruisse sciam in fine operis illius, in quod exempla coniecimus sanctorum. Eum tamen, qui cum maiestate multa uenturus est, precor atque obsecro, ut, quandocunque iudicabimur — incertum est enim, quando id fiet — clementię suę memor sit, et qui peccatores nos esse non negamus, ueniam pręstet confitentibus seque pro peccatoribus crucem sua sponte


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
First 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.