Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamen

Your search found 9030 occurrences

More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2263-2278:


2263. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

hoc opusculum elucubraui, sed potius clarissimorum nostri generis uirorum uita functorum sortem miseratus nactus ocium, ut in lucem restituantur, contendi. Non enim nobis solis nati sumus, sed potius patriae, amicis et communi utilitati. Quapropter, tametsi optata forsan assequutus non fuero, meus tamen labor me delectat, quia non paruam prisca nostri generis opera studiosis repetendi procul dubio materiam praebeo ac proinde, ut et ipsi aliquid laude dignum audeant, occasionem exhibeo. Historia enim ad uitae institutionem utilima censenda est tum iunioribus, quos lectio diuersarum


2264. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | Section]

re opinionem referre. Nam (ut mea fert sententia) haud facile mihi exiguo et indocto comperta erunt, quae solertissimos antiquitatis scrutatores latuerunt. Enimuero ea uoluntas meam mentem frequenter incessit, ut prolixiori haec sermone retexendo quorundam auctorum dicta accuratius librarem. Vicit tamen ratio, ut uana uanis relinquens salubriora studia consectarer. Nec me penitet, quoniam (ut Plinii sermone utar) Pli. in praefatione. (6) res ardua est uetustis nouitatem dare, nouis auctoritatem, obsoletis nitorem, obscuris


2265. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

Poloni, a Rhus autem Rhuscii, qui et Moscouitae dicuntur, sint appellati. Sed, an aliquando priscis temporibus potentissimum hoc uirorum genus per tot amplas in unius linguae comertio prouincias diffusum uno nomine fuerit appellatum, minime audeo diffinire, uariis tamen nuncupationibus tum a Graecis, tum a Latinis eos recenseri facile est demonstrare. Varia olim nomina Slauorum Graeci enim pariter et Latini alios filiorum Thyrae Thraces, alios Myssios, alios Gethas, alios Dacos, alios Macedones, alios Illyrios, alios Rhoxanos,


2266. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

cum Amazonibus uocauerunt, Amazones. sub quibus innumerabiles populos contineri manifestum est. Et quamquam Cornelius Tacitus Corn. Tacitus de moribus Germanorum. (63) Vandalos Germanos esse dicat, Germani tamen non tantum uiros iuxta fluenta Vandali alias Visle seu Vistulae mediam perlabentis Cracouiam, in qua solent Polonorum reges statiua peragere, Cracouia sedes regum Polonie per late patentia Sarmatiae Europitanae arua usque ad Boristenem et mare Balteum, quod Visla


2267. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

in Histo Bohe. (68) et Mechouita de dua. Sar. et Mar. Marulus de Regibus Illyriorum (69) et Annales Polonorum (70) ac Bohemorum continent haec nomina. Quod tametsi nouum esse appareat, gloria tamen armis et sanguine parta ab ineunte post diluuium saeculo Thyrae filiis genuina est et haereditaria. Nam Dacos et Missos et Thraces (ut caeteros interim ommittam) bellicosos semper fuisse (ut Modestus Modestus de uocalibus rei militaris


2268. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

primo dicitur) Primi Macabeo. primo. (76) pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius. Quem tametsi uarii uates disertissimique oratores summo studio commendauerint, nunquam tamen digne pro meritis laudauerunt. Ille enim Dario, inclyto Persarum et Medorum rege, ter aperto Marte deuicto, occupata uniuersa Scythia, euersa Aegypto, edomitis barbaris Hyrcaniam incolentibus, superato Porro, strenuissimo Indorum rege, suoque imperio adiectis Indis Bactrianos et Sogdianos,


2269. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

Claudia. poeta. (87) exstant lucubrationes, Honorii quarti Augusti tempore Romanorum comes, ex inbelli Vandalorum gente (ut Orosius tradit) Oro li. VII. (88) oriundus fuit. Efrenis tamen (ut Blondus praedicat), Blon. de prime. lib. II. (89) quam Philippus Bergomas Supple. cro. lib. IX. (90) ferocissimam fuisse scribit, Vandalorum natio, penetratis stricto mucrone


2270. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

lib. XV. (97) in Vrbe abstinens Siciliam Vrbemque ac plaerasque Italiae ciuitates diripuit et uastauit. Quod, quaeso te, maius apertiusque aemulationis auctorum erga aduersarios testimonium afferri cupis, quam a tanto uiro unum eundemque populum imbellem et ignauum dici et tamen ueritate urgente fortissimos et natura pugnacissimos magnaque bellandi consuetudine ualde probatos uiros eadem tempestate paribus copiis ab eodem populo frequenter superatos fuisse fateri? Non enim casu aut ignauia, sed uirtute tot de ferocissimis hostibus uictoriae acquiruntur. Quapropter


2271. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

tot de ferocissimis hostibus uictoriae acquiruntur. Quapropter rectius naturam Vandalorum scrutatus Isidorus Isido. ethym. lib. IX. cap. II. (98) dicit eos ferocis esse animi, semper indomitos raptu uenatuque uiuentes. Christiana tamen pietas sic eos mites reddidit, ut nostris temporibus uix eis populus mansuetior inueniatur. Vandali, qui nunc Poloni, ualde mites. Hospitibus enim, quemadmodum Sabellicus meminit Sab. Aene. X. libro V. (99) et


2272. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

malentium cruenta morte decedere quam turpiter hostibus terga dare. Poloni pugnaces. Multa his similia per Slauos passim plerisque in locis frequenter fieri mentem subeunt, quae, ne nimia prolixitate tedio uos forsan afficiam, silentio inuoluo. Tacere tamen nequeo, siue nauali praelio siue eductis copiis certamen fiat, ubicunque Slauonici militis terribilis furor interfuerit, semper aut uictoria comite Slauos de hostibus triumphare aut uiriliter dimicando nobilissima cede decedere. Nihil enim apud eos gloriosius uiroque forti dignius existimatur


2273. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

meridiem. Regio, ut Strabo inquit, Strab. lib. VII. (134) aprica, similiter frugifera Dalmatia aprica et frugifera. bonisque feracissima fructibus, oliuetis uinetisque speciosa, nisi sicubi aspera rupis iacet, quae tamen pascendo gregi est aptissima. Quam, Sabellico Sab. aene. VII. libro VIII. (135) Philippoque Bergomate testibus, Suppl. cro. libro VIII. (136) Galerius Augustus,


2274. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

probitate sobrietatem atque a superfluis uini potationibus abstinentiam amplectentium refertos. Pharenses sobrii magna uini copia affluentes. Nam cum maxima sit optimi apud Pharenses uini abundantia (non enim decimam sui uini partem ipsi potando consumunt), grande tamen facinus, immo scelus esse arbitrantur uinum aqua non flagellatum potare. Quam ob causam, si cui aliquando ex aduenis temulento in publicum prodire euenit, uelut mente captum omnes, sed praecipue pueri (quemadmodum uos ipsi probe scitis) eum iniuriis contumeliisque afficiunt derisionibusque


2275. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

ac hyemalia iudiciorum loca, et (ut breui seimone multa complectar) magnis sumptibus regio (ut dici solet) apparatu cuncta intus forisque disposita? Consulto priuata dimitto aedificia (quoniam, si cuncta sermone cpmplecti uoluero, nimium nostra excrescet oratio), nostri tamen caenobii ex opposito episcopalis aedis in littore maris (ut praefati sumus) siti amoenitatem non praetermittam. Cuius templum beatassimo Marco euangelistae dicatum (quemadmodum antiquiores refferunt) nobilium capella nuncupatur. Monasterium s. Marci ordinis


2276. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

ualeant conspici et discerni. Missam facio competentem quo ad singula huius monasterii dispositionem, egregiam bibliothecam, spatiosa uiridaria, spinam corone domini eiusque sacratassime crucis portionem caeterasque sanctorum reliquias ac multa huiusmodi, silere tamen indignum duco docte probateque in moribus iuuentutis uestratum sub obseruantia regularis instituti hoc in monasterio alitae numerositatem, quorum opera, deo optimo fauente, haud parum splendoris uestrae huic urbi (ni fallor) est accessurum. Nec desunt etiam hisce temporibus hoc in monasterio


2277. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

et senatum habetis et quaestores ipsi deligitis uestrique iuris est aerarium), multis donati immunitatibus, gratissima potiti libertate Venetis usque ad hoc tempus fidelissime coniungimini. Qui etsi, dum aequam in Republica partem singuli queritis, in uarias saepe discenssiones deueneritis, semper tamen uirili strenuoque contra aduersarios usi estis animo, cum is omnium Pharensium, et nobilium et plebeorum nec non et ruralium, mos esse uideatur, ut malint mortem uiriliter oppetere quam uel leui seruili iniuria perstringi. Hinc praeclarissimum illud facinus naualium sociorum


2278. Pribojević, Vinko. Oratio de origine successibusque... [Paragraph | SubSect | Section]

ferebantur, uel tantillum ueritus extemplo piratas agrediendos iudicauerit. Nec mora, flante prospero uento, capescentibusque alacri corde praelium Pharensibus, protracta diu pugna, paucis e nostris desideratis, incensa hostium naue comprehensos piratas ad unum enecauit. Mira refferam, uobis tamen notissima. Tanto animi ardore a nostris pugnatum fuit, quod inter caeteros Andreas Stipichius Andreas Stipichius. spiculo balista excusso per medium pectus a laterae dextro (quemadmodum ego ipse cicatrices inspexi) transfixus non prius se uulneratum esse


Bibliographia locorum inventorum

Pribojević, Vinko (mortuus post a. 1532) [1525], Oratio de origine successibusque Slauorum, versio electronica (, Hvar), verborum 14680, Ed. Veljko Gortan [genre: prosa oratio - oratio; poesis - epigramma; poesis - carmen] [word count] [pribojevvor].


More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.