Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamen

Your search found 9030 occurrences

More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2328-2366:


2328. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

obsistere tuis conatibus. Caeterum ne quisquam uideatur integram foelicitatem assecutus, a maleuolis, qui se configere cornicum oculos credunt, saltem illud uitio dabitur, quod licet iam confectis bellis ciuilibus, in maximo tamen odio ciuitatis uidear negligentius uixisse. Et profecto iam ęuitatis et gloriae rerum gestarum satietate cęperam inuadi: subuerebar etiam inconstantiam humanorum casuum, ne uidelicet fortuna mutato cursu meas


2329. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

domesticorum conspiratio, detestabili exemplo fuit: cuiusmodi insidias non Artaxerxes, non Mithridates, non Ptolemeus Euergetes, non mortalium quisquam, ne deorum quidem (si fabulis credere par est) uitare potuit, tamen supersunt haeredes tantae iniuriae, qui nihilominus crudelitatis atque perfidię reposcent ab inimicis poenas. Atqui trucidarunt annis grauem, fama clarum, gentibus admirabilem, unico tantum dispendio, ac nescio quidem an


2330. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

praesertim quum nullo iure, nullis legibus, nulla pia causa per fortunas, sanguinem, uulnera, caedes multorum istuc peruenisset. Siquidem odia grauiora, tametsi recentibus in malis plaerumque metu se cohibent a uindicta, mox tamen tanquam ex abdito prorumpunt ac in auctorem malorum repente grassantur. CAES. Deum immortalem, quid ego uideo, ingens profecto


2331. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

an rideam decreti huius auctorem, si modo quicquam huiusmodi uel princeps uel iudices uoluerint statuere, utrobique uictores et uicti, utraque pars Imperatores et Legati, illorumque pariter atque horum res praeclarę memorantur. Illi tamen fastigio euecti in humi depressi sunt: illis sublimis locus, his contigit abiectus. Porro mihi deberi supremam sedem uel inimici fatebuntur: quis enim temere se uel nostrae magnitudini uel gloriae ęquauerit? uictus in acie numquam,


2332. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

SyL. At quidem nec Pompeius, nec Scipio, nec Domitius et reliqui, quos in sublimi uides conspici, licet olim tibi ui coacti succubuerint, nunc tamen nequaquam loco decędent. CAES. Dum integrum est non obluctamini pertinaciter meis


2333. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Id refert perpendas non quantum tibi redierit ex s paternis, sed quam multa appetieris: quo pacto licet et Gargara conderentur in tuis horreis et fluenta Lydię possideres, tamen ut quispiam Irus egentissimus iudicareris. SyL. Tua, Caesar, interest haec


2334. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

fuerim cupiditate stimulatus ad munia bellorum ac reipublicę obeunda. Sed quum de summa rerum ageretur, soli tunc mihi non ambienti, ne optanti quidem causa mea, fuerant honores uniuersi decreto senatus ultro delati; numquam tamen assensi ut fęciales ad aliquos populos mitterentur, nisi iustissimis de causis, tum demum florentem fore rempublicam arbitratus, quum non faceret iniuriam, sed propulsaret: nec a se ipsa modo ruinam, sed a


2335. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

CAES. Haud contemnenda (ni fallor) documenta nostrae uirtutis in Gallia reliquimus: neque me poenituisset rerum a me gestarum etiam si nunquam Germanos et Britannos adiissem: unde tamen patrię titulos non mihi quęsiui. Sed alias quoque oportunum erit meum animum ad calculos reuocare, atque in coniecturam ducere. Quoniam uideris te Libero patri aut Herculi facere parem, peruelim, Sylla, mihi


2336. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

gubernaculo iactatur quo fluctus impulerint: hinc pernicies multorum, hinc reipublicae naufragia exordium habuerunt. Quamquam haec mortalium natura est ut saepe uanis, interdum etiam pestiferis cogitationibus inuadantur: eas tamen rectrix ratio, quae fuerit bonis disciplinis confirmata, protinus tanquam ab arce deturbat, nihil admittens in contubernium praeter honestatem. Quorum autem animus nullis institutis philosophię munitus est, contingit ut ad omnes


2337. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

audias: nam et nefarios animos aduersariorum et me culpe omnis expertum cognosces. CAES. Dum tamen orationi laciniosę modum adhibeas. Syl. Ergo Marius, quo etiam fauorem plebis sibi conciliaret, se publicum


2338. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

uerteremus, nec diuersis temporibus eiiceremur singuli, sed eodem momento uniuersi, ut Arpinatibus libera urbs remaneret uel potius in Arpinate municipium Romę nomen migraret. Haec ipse nefaria consilia paucorum auxilio, mea tamen imprimis uirtute fregi, oppressi, extinxi. Caesar. Sylla, quam proxime accędis ad eos qui cribro uaticinantur.


2339. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Zancleos, Bysantios, Apolloniatos, Syracusanos, Amphipolitas hospites aduenae seditionibus uexarunt, alios etiam patria domo eiecerunt. Nuper uero a nostris militibus Messanę facinus secutis optimates oppido Rhegio, non tamen ultionis expertes, fuerunt expulsi: frustra creditur salus leuitati uulgi etiam in tranquillo, qui Euripo inconstantior est. CAES. Necdum excidit


2340. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

De Iugurtha triumphauit. SyL. Quamquam illud bellum uirtute Metelli magna ex parte confectum erat, tamen adhuc triumphus successori fortasse reseruatus fuisset, nisi egomet Iugurtham a Boccho rege impetrauissem. CAES.


2341. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Et si nonnullos contingit a suis parentibus degenerasse, qui eo maiore odio digni sunt quod spretis legibus honestatis, ad quam uirtute maiorum quasi lumine inuitabantur, maluerint uitam sordidissimis uitiis inquinare, tamen si canes, equi, et alia animalia optima sunt, quae generosissima, certe uerisimile est idem in hominibus euenire; eo quidem magis quoniam nobiles uiri, qui ubique locorum in pręcio habentur, et natura, et institutione,


2342. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

uia principatus uidebatur. Ad excitandum uero bellum ciuile sum necessitate compulsus, quum rescindenda magnis uiribus tot impedimenta fuerint: alioquin parricidium esset ciuium sanguine manus commaculare: quos tamen uniuersos praeter capita factionis aduersae incolumes uolui: undique mea uox in Pharsalico praelio circumsonabat, ut ciuibus parceretur: multique iam profligatis omnibus aduersariis, et bellis ciuilibus extinctis mea


2343. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

aliquem Agrigentinum Phalarim exspecta. Ita plęrumque fit, ut hęreditaria regnorum successio procliuior ad impotentiam et alia scelera quam ulla tyrannys existat: ab Heroibus enim non semidei, sed fere noxę procreantur. Demus tamen quempiam regem natura benignum, liberalem, uirtutis amantissimum: quam citissime lenitatem hanc omnem consilia malorum peruertent. Quid detractores et inuidi? cessabunt aut insecare lingua, aut uirus in auribus principis instillare


2344. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

haec pręmia pro uulneribus totiesque ob rempublicam fuso sanguine referuntur? Sed alius dixerit nolo ductare exercitum, aut aliis pręesse, mihi mediocris in ciuitate degam. Nulla mehercule seruitutis expers conditio futura est, nec tamen nunc connumerabo rapinas libidines, eorumque, qui ius in alios habent, superbam dominationem, atque alia penę infinita, quae domi grauissima perferuntur. omitto etiam quoties aerarii nomine luxuria Satraparum et auaritia


2345. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

etiam et fulgurare: ac uice oraculi sermo tuus per ora populi circumlatus habebitur. Quum semel toto trienio te uniuersę ciuitati ostensurus plateas obequitabis, quamuis more Persarum uelata facie, tamen uulgum, quasi aliquid augustius humana specie uisurum, dum credit numen quodpiam sub hominis forma latere, uidebis undique certatim concurrere, alios ex fenestris prospectare, multos fornices, epistyllia, tectaque domorum


2346. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Sylla, nimium obsoleta uetustate narras: qua si res ita se haberet uti ais, nihil istoc magis tuę sententię subscriberem: sed contrahe iam uela et cursum quo cęperas intende. Nequeo tamen intelligere quomodo te isto ex labyrinto euolueres: haec maxime pugnant inter se: perpetuus dictator, quum nihil minus cogitares, renunciatus es: quod omnes ordines et magistratus ratum habuerunt, et ipse


2347. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

successus meliores adepturum. Proinde bis duntaxat a Romanis in tot aetatibus in tanta annorum reuolutione templum Iani clausum est, aliis atque aliis bellis ueluti capitibus Hydrę succrescentibus: quae quum aliquando breui tamen interuallo conquieuissent, ciuilibus discordiis exagitabantur: quod malum intestinum citius uel amplissima imperia quam ullus hostis euertit. Porro quoniam homines procliuiores ad facinora sunt quam ad


2348. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

in bellicosas gentes non per pręfectos caeterum pręsens ipse quaerat: profecto in summa ocii penuria non aberunt graues occupationes cum perplexis cogitationibus ac rara quiete nocturna, somniisque turbulentis atque terrificis: nec tamen in hunc ordinem refero iudicia, foedera, edicta, consultationes, sunt enim uel ocioso peculiaria et pacis quoque tempore quotidiana. Porro quum onus ipse solus belli sustineat, quum totus unius humeris exercitus


2349. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

secum agitat. Tyrannus intimis pręcordiis compresso cruciatu, caeterum uultu spem simulans transfugam ex composito in concionem producit: iubet omnes bono animo esse: nam aduersarios, licet magno ueniant agmine, ficulnis tamen uiribus non esse timendos, puta maxima ex parte calones et lixas, ingenter scortorum greges in plaustris et impedimenta circumnectantes: postremo confirmatis oratione militibus persuadet ut non minus prędę quam pręlio


2350. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

et currus falcatos ac elephantes cum turribus, ad hęc uelites alios, alios sagittarios et funditores, alios diuerso genere telorum armatos cohortes pęne insuperabiles, artus inuaduntur frigore atque animo linquitur. Eductis tamen exercitibus et aciebus utrinque instructis, ubi classica intonuere, miles non admodum consternatur, paratus, si hostes terga dederint, fugientes persequi et caesorum spoliis onustus reuerti, ad haec a triumphante


2351. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

se liberare uel periculoso facinore coguntur. Tunc illud pulcherrimum donum Cyclopis exemplo in pręmium benignitatis exitio proprio breui compensandum. Et quamuis complures a sumenda de scelerosis hominibus pęna causę cohiberent, ne tamen pendeas animi ac subinde circumspectes (quum pręsertim audierim uulgo dici malum esse custodem diuturnitatis metum), omnia ferro, flamma, ruina excidenda sunt, unde aliqua periculi suspitio apparuerit.


2352. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

sunt, unde aliqua periculi suspitio apparuerit. SyLLA. Recte ais, o Caesar, quando multa sunt in uita hominum turpiter et calamitose neglecta, emendatione tamen aliqua corrigi possunt: istius autem sceleris, si pręsens occasio negligatur, postea quum tanti ueneni uis continenter uetustate inualescens per capita multorum demanarit, nequicquam recuperandę facultas desiderabitur. At uereor ut


2353. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

statum nihil esse tam firmum, tam stabile, saepe compertum fuit, neque classes, neque exercitus, neque bellicas machinas, neque cum ingentibus thesauris arces munitissimas, quam est subditorum fauor atque beneuolentia; quę tamen cum plurimis beneficiis, tum uero iustis imperiis, et imprimis obsequio atque facilitate demerenda sunt: nihil aeque pestiferum gubernatoribus urbium arbitramur ac ubi ciuitas percussa metu odio in ipsum


2354. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

pręessemus, abfuere. CAES. fateor esse labore ingentes perferendos et maxima pericula: quae tamen incredibilem gloriam pariunt: illa quidem choreas, conuiuia, somnum ueluti pestem abominata per senticosa loca pendentesque rupes uagatur, difficilis inuentu, difficilior apprehensu, plęrunque multis armatorum cateruis


2355. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

altas ęgit radices, ita mentibus obcęcatis adhęsit, ut ad nullas rationes oculos aperiri patiatur. Quippe ratio iampridem persuasit constantem gloriam nequaquam ex iis rebus scaturire, quae licet magnę sint, cum scelere tamen affinitatem contraxere: alioquin Phaeton et Herostratus incendiarii manibus impio facinore contaminatis cęlo terraque cari haberentur: quos tamen omnia sęcula, omnes hominum aetates uno ore infamarunt. Nam Herculis


2356. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

gloriam nequaquam ex iis rebus scaturire, quae licet magnę sint, cum scelere tamen affinitatem contraxere: alioquin Phaeton et Herostratus incendiarii manibus impio facinore contaminatis cęlo terraque cari haberentur: quos tamen omnia sęcula, omnes hominum aetates uno ore infamarunt. Nam Herculis memoria summa cum ueneratione colitur, quod ex ipsius erumnis ingentia in mortales commoda redundarunt. Neque ego laudem Iouis ex eo constare putauerim


2357. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

uixeris: quam repente sola mors, exacta quasi una diecula uitę, tot aceruos uoluptatum, tot congestas delitias, tot fortunę blandimenta, omnem istam longe lateque imperandi dulcedinem unico momento extinxit: nec tamen istius fęlicitatis tragicum finem inter mala referam, qui suauissimas uoluptates amarissimo felle condiit. CAES.


2358. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

SyL. Nihil refert dissimules an oblitus sis, nam utramque paginam legisti: magis tamen putarim falli memoria, aut sane, quod uerisimilius est, ad huius modi collationem animum non adiecisse. Quippe ita natura delectatione totos proluunt quo pacto aliunde premantur non satis uideant, quod uel


2359. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

et citharędis deprehenditur: illi studio persequendarum ferarum allecti laboribus haud animum intendunt, hi, quum pretermodum uocis harmonia capiantur, plęrumque fidium discordiam non recte percipiunt; utcumque tamen sęse res habet, quoniam modo Zeusis, Phidię, Timantis copia caremus, nec ipse arti pingendi sum initiatus, ea conspectu uicissim tibi describam, et in breui formula collocabo. Haec igitur adiiciantur ad opes et fastus


2360. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

regum, qui curricula uitę leuiter emensus fato, non uiolenta morte perierit? CAES. Homerus tamen ait eos sub aureo Iouis clypeo consistere. SyL. Mirum quo processerit humana credulitas; quasi non


2361. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

sella super omnes logodedalos erecta est. Sed uehementer alia Ditem expectatio perurit. Ad latus Nigritarum decliues campi sunt haud magno negocio penetrabiles: ibi omnis metalli uenae plurimę, praecipue tamen auri solis ardoribus depurgati, gens autem simplex, nuda, citra uanas cupiditates in specubus, naturę tantum inseruiens agit. Istuc olim uenturum Tiresias uates praedixit ex ultimis Europae finibus hominum genus inhians


2362. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

CAES. Quid nostra refert utra uita conducibilior sit, regia an priuata? tametsi mirum immo, dum illa me demulcet opinio uetus quae, licet falsa nonnullis insanientibus philosophis uideatur, tamen iuuat errare (si modo qui error est), dum subit recordatio quo fęlicitatis fastigio rerum constiteram, sed plane nostra consilia de his irrita sunt, quibus dana nobis in uniuersum interdixere. Quin redeamus


2363. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Sed ecce Ascalaphum nomenclatorem ad nos uideo properare: audin quae mandata ferat? uterque iubemur ad Minoen. CAES. Non sum impedimento quin eamus, dum tamen morosis comperendinationibus nonnullis in annum protrahatur. SyL. Hi iudices a nostris


2364. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

inimicis auxilia ferentes cęsi sunt: ad extremum diem necis summę rerum praefui solus imperator: nunquid ergo, Minos, indigna postulare uideor, si contendo pręferri L. Syllę, uiro alioquin egregio, nequaquam tamen amplitudini Cęsaris comparando. MIN. Ad haec quid tu, Sylla?


2365. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

MIN. Ad haec quid tu, Sylla? SyL. Quamquam, Minos, non dubito tuam sententiam irreuocabilem esse, tamen, ut retundam insolentem Caesaris temeritatem, breuiter respondebo. Quo tempore, Caesar, Gallia tibi prouincia decreta fuit, iam populus Romanus pollens potensque totius imperator Italię, Siciliae, Sardiniae, Corsicę,


2366. Andreis, Franjo... . Dialogus Sylla, versio electronica. [page xx | Paragraph | Section]

Iberos, Albanos, utramque Armeniam, Scythas, Bastarnas, Iudęos, Assyrios, Cretam insulam, cunctis aliis insulis atque littoribus mediteranei maris in potestatem redactis. Porro his uiribus agressus es gentem bellicosam nec tamen uno praelio uniuersam, sed pares inuadendo (quia Galli sub multis regibus agunt) alios dolis, alios magna ex parte suis ipsorum uiribus debellasti. Centornes, Garocelos, Carieriges, Alpinas gentes, non fuit magnum


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].


More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.