Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamen

Your search found 9030 occurrences

More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2367-2374:


2367. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

Ante omnia Thomory in castra sua, quae in proximo fuisse diximus, proficiscitur, ibi aegre a suis impetrat, ut retro aliquantulum concedant et se cum exercitu regio coniungi patiantur. Ita sequenti die castra nostra cum castris illorum medio fere milliario infra Mohachium coniuncta fuerunt sic tamen, ut et ibi nostri illis non miscerentur, sed esset parvum intervallum inter nostra et illorum castra relictum. Eodem tempore venerunt ex Buda naves tormentis bellicis maioribus et minoribus, pulvere item bombardico et quibusdam aliis ad pugnam necessariis plenae, novem etiam machinas a


2368. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

timendum, circumvenire. Approbant hanc struendae aciei formam Radicz Bosicz et Paulus Bakicz, ex quibus posterior tribus legitimis praeliis a Solymano cum hoste commissis interfuisse se dicebat. Itum est igitur pedibus in hanc sententiam demandataque ea cura Gnoynsky et quibusdam aliis, serius tamen, quam oportebat, et eo demum vesperi, quo in sequentem diem est cum hoste pugnatum, itaque haec quoque res sicuti alia multa fuit neglecta. Aciem eo die, quo est pugnatum, qui fuit vigesimus nonus dies mensis Augusti divo Ioanni Baptistae decollato sacer, ex sententia eorum, quos paulo ante


2369. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

duo enim ex praelatis, Iauriensis et Vaciensis ad laevam positi erant, post cancellarium Nitriensis, Boznensis, praepositus Albensis et post hunc secretarii ac cubicularii regii. In parte sinistra penes regem locus erat relictus comiti palatino, qui licet aeger pedibus et vix equo insidens tamen modo in primo modo in secundo agmine diligentissime versabatur. In laeva igitur parte, cum palatinus a loco suo abesset, erant penes regem aliquot barones et illi duo, quos diximus, antistites, regi a tergo adhaerebant Czetricz, Maylath et Horvath stabuli regii magister. Post proceres simili


2370. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

demittentium, ubi caesar etiam Turcarum erat. Tum demum regis capiti galea est imposita, quo tempore magnus in eius ore pallor apparuit quasi futuri mali praescius. Signo belli dato viriliter cum hoste concurrere hii, qui in prima acie erant, bombardae quoque nostrae omnes fuerunt emissae parvo tamen hostium damno. Fit certamen multo acrius quam pro numero nostrorum; plures ex hostibus quam ex nostris cadunt, donec nostris fortissime pugnantibus hostis cedere coepit sive nostrorum impressione coactus, sive ut nos ad tormentorum loca pertraheret. Et repente advolat ad regem Andreas Bathory


2371. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

haec scribit, et qui tot convicia in gentem nostram ingerit, huius etiam cladis historiam ita scripsit, ut me pudeat eum ita impudenter rem sibi ignotam in vulgus prodere fuisse ausum. Sed nos ad institutum redeamus. Regis exercitu per ea, quae diximus, vehementer turbato et ad fugam spectante diu tamen etiam postea est pugnatum iam non in latiore illa planicie sed ante ipsa tormenta, quae nobis adeo erant propinqua ut non fuerint a nobis decem passibus remota, donec non solum terrore sed et fumo tormentorum omnia replente ac visum etiam prohibente coacta fuit magna exercitus pars in vallem,


2372. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

nunquam fortasse antea auditum ut infantuli vivi, ne vagitu proderentur, fuerint ab infelicissimis matribus in terram defossi, ibidem aere terra incluso matribus inde aufugientibus misere suffocati. Processit hostis usque ad Balathum lacum Quinqueecclesiensi civitate insigni combusta, cuius tamen arx et nobilissimum templum, quod in arce est, remansit intactum. Dum haec agerentur, iam wayvoda circa Zegedinum erat cum copiis Transsylvanis, quae cum ita cito subsequi non possent, ipse conscensis levibus rhedis cum paucis ad regem properabat ut vel solus praelio, quod intellexerat minime


2373. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

episcopo Vesprimiensi et Alexio Thurzone et oratore pontificio incerta adhuc de regis interitu trepide Posonium confugit rerum suarum magna parte per Danubium subvecta, in quibus et in his, quae civium Budensium erant, licet Andreas Orbonasz, qui arci Strigoniensi praeerat, nonnulla damna fecerit, tamen in huius rei commemoratione longe a veritate recessit ille, qui militibus nostris levis armaturae, quos vero nomine huzarones appellat, eam culpam impingit, quod puellas reginales inhonestius habuerint et in earum soleis per ludibrium saltaverint. Caesar paucis diebus circa ea loca, ubi


2374. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

exustis, eam sine omni praesidio relictam reperit et combussit arce sola cum stabulo regio ac vivario ferarum servata. Inde dimissis in omnes Hungariae citerioris partes praedatoribus, quicquid inter Danubium et lacum Balatum iacet usque ad Iaurinum, omnia ferro et flamma vastavit. Strigonii tamen arx per eum, quem superius nominavimus, Andream Orbanasz deserta per hominem humillimae sortis, et qui paulo ante peditum illius capituli ductor fuerat, Mathaeum cognomento Nagh, qui illuc cum paucis confugerat, arx vero Wissegradi coronae regiae conservatorium per rusticos et monachos


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1527], De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica. (), Verborum 959, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [word count] [brodaricsmohach].


More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.