Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamen

Your search found 9030 occurrences

More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2390-2400:


2390. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

de re mea ut agat apud regem. Vestra etiam M. D. uelit esse adiutor. quod si equum non possum impetrari: rogo accomodet mihi V. M. D. unum equum et bene valeat. decreui nullo pacto mihi deesse, ut si Judices iniquos habeo, ad deum tamen refero causam meam. Omnia fortunata tibi opto ex animo. Vienne, 15. Januarij 1541. Seruitor Tranquillus


2391. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

iudicavisse, ut decrevissem omnia vitę meę spacia in servitiis eius consumere, nec voluntate quidem mea, nec ulla culpa principis, sed acerbitate illius, qui nuper decessit, coactus sum alienari ex aula regia: indignitas et contemptio plerumque vel sanctos homines transversos agit. Sed tamen ita me gessi hoc toto tempore, quo absens fui, quasi seruitute non abiisem: ac tantum abest ut vel incomodum aliquod ei optarim, vel ad hostes eius profugerim, ut cum iis, quos existimaui esse ipsi maleuolos, ne colloquia quidem consociare atque commiscere voluerim: semper aule ac


2392. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

magnas et paruas relinquam. Mitto autem in tuas manus omnem potestatem honoris mei atque fortunarum quicquid perfeceris, perficies autem quod e re mea putabis, gratum et ratum habebo. Episcopum Jauriensem si tibi uidetur, postquam strenue improbus et iniustus est, citabo Romam in judicium: omnia tamen ex tua voluntate faciam. Duo hec audiui ex quodam magno et probo viro Cesarem petiisse a Venetis ut liceret ei per Tridentum in Italiam mittere X milia peditum, ac Venetos quidem recusauisse; preterea Dulfinum dixisse patri ut omitteret facere pacem


2393. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

te beatissimum, quod nihil aliud est, quod te curis angat ac pene consumat. Sed utcunque res cadat, magnum sane fructum laudis ex istis etiam doloribus et molestiis feres: nam licet maximę tuę dotes animi et ingenii in luce hominum existant, illustremque agendo et consulendo es famam consecutus, tamen tantos pro fratre tuos conatus, tantam fidem, tantum studium, tot cursitationes, tot impensas, hanc tantam memoriam amicicię cęteris uirtutibus omnibus antepono. De rebus Thurcis nihil habeo certi quod scribam. Et ab his quidem Thurcis, qui nobis confines sunt,


2394. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

putes nugas, illud quoque mecum feram Venetias uel si uolueris ad te ipsum. Gelatina ueris aduentu regelata et destructa est. Polipos distraximus, quia diu nihil respondebas. hic annus ut in aliis, sic in prouentu piscium fuit infelicissimus quamquam retia sero mergamus tamen uix tantum piscium capimus, quod satis ad esum esset. quicqud me uoles facere, extemplo scribe et uale feliciter. Ex insula Arba. XI. Martij 1550.. Tranquillus


2395. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

postrema eius pars inhorrescat aptaque gelandis piscibus fiat. Certo velim tibi persuadeas, me non modo hac in re, sed etiam in ceteris omnibus, quę ad te pertinere putabo, omnem meam operam atque studium adhibiturum esse vel supra vires meas, efficiamque ut si successibus inuiderit fortuna, mei tamen conatus abs te probentur. Nunc profecto non licuit hinc ad te res mittere in ea copia, quemadmodum ego destinaueram. nam et hic equus in quo famulus reuertitur uix equitem ipsum istuc reducet, et ille quem Petrus seruitor tuus dedit, partim quod macilentus est admodum, partim etiam quod valde


2396. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

quod meam rem non curaueris apud regem ut receperas, quod vehementer turbauit mea negocia. Id vero tibi non solum non esset arduum, sed per quemlibet vel mediocre familiarem perficeres. Rogo saltem patentes a rege litteras obtineas, quod licet commeatum mihi dederit quiescendi a laboribus aulicis, tamen esse me suum seruitorem, et me non vulgariter commendet omnibus apud quos vivere me continget, videlicet non patiantur a quoquam iniuriam mihi fieri. His diebus feceram te certiorem quemadmodum quatuor sanzachi cum magno comitatu erant profecti praedatum regiones


2397. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

Comes etc. S. Etsi ueneram huc media quidem et aspera hyeme haud certe dubia mei non ingrati animi significatione ut pro uirili mea parte uestris periculis praesens adessem, meumque sanguinem et uitam etiam (si res ita postularet) profunderem: tamen quod res uestras pace composita uideo in tuto esse collocatas, nec amplius cuiusque opera egere, tantum abest ut me facti mei atque consilij peniteat, ut etiam uehementissime gaudeam illuxisse istis reliquijs insperatam lucem et salutem: pro quibus uos quidem aut undique circumsessos ab hoste


2398. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

Illustrissime et magnifice domine. In primis illis amicicie nostre prope cunabulis, deinde in uarietate rerum multarum, quando multa suspecta esse poterant, nunquam tamen tuum amorem intermisisti. Arbitror te existimasse non posse in homine his studiis ab ineunte aetate dedito (licet tenuia sint) aut inconstantiam aut perfidiam aut ullum dolum existere. Aliena postmodum culpa uarie et misere uexatus, extrema quoque passus, quum tot haberem uite insidiatores,


2399. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

est illud diu, in quo est aliquid extremum. Fui Buchari 5. Nouembris, nunquam maiores tempestates neque magis diuturnas passus. Aegre 22. domum incolumis redii, assiduis pluuiis et mari turbulento, quamquam nihil defuerat condendis piscibus, si tranquillitas arrisisset. Misi tamen ea que mecum attuleram ex Dalmatia: uidelicet bariletos electorum ficorum 5, in his duos maiores; oliuarum nostratium bariletos maiusculos 3; unum sardellarum omnium maximum; pro domino Pernessits in uno mediocri barileto miscelanea, et in eodem tibi pixidulas aliquot cidoniati.


2400. Andreis, Franjo... . Epistolae ad Thomam Nadasdinum,... [Paragraph | Section]

In histis partibus Turchorum fit magna congregatio. Etiam singuli homines de singulis domibus Valacorum coguntur ad militiam, multitudo etiam bouum conqueritur ad uehendas machinas; licet sparserint famam eos uelle munire sua quedam castella nuper exstructa, tamen ego timeo ne uelint uel Bichac uel aliam nostram arcem finitimam opugnare, antequam aliam prouintiam suscipiant. Itaque uos decet esse cautos in rebus uestris. Turchus instruit triremes octuaginta preter piraticas. fuit in stipendiis nostri regis cum aliquot equitibus


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].


More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.