Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamen

Your search found 9030 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 403-421:


403. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

ipsius copia ac splendore amplissimis laudibus exornarent, illud ego prius consolationis genus ita prorsus in omne tempus perdidi ut magis ipse solatio egeam quam ut illud cuique uel praestare possim uel polliceri. Quod etiam si minime perdidissem, nunquam tamen dispicere possem qua oratione aut quibus rationibus etiam illi quidem, qui principes eloquentiae sunt habiti, hanc tam grauem sacrosancti senatus uestri iacturam et hunc publicum totius curiae luctum ulla ex parte leuari possent. Perdidistis enim,


404. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

clementia dabitis dolori meo ueniam, si eius acerbitate abductus nec rerum ordinem seruare ualeam nec uerborum tenere modum, praesertim cum ea culpa libentius ego carere uellem quam illam a uobis deprecari si mihi impositum onus detractare licuisset; agam tamen ut potero, et minus temeritatis quam ingratitudinis notam subire uerebor. Dicturus igitur de laudibus reuerendissimi domini D. Petri cardinalis sancti Sixti, cuius miserandum funus hodierna die celebratur, eas laudes, quas uel a


405. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

amplissimis laudibus summaque gloria et celebrantur nunc et omnibus futuris seculis non desinent celebrari. Quae quidem tametsi satis grandis eius gloria sit qui maioribus suis tam insignia uirtutis ornamenta dederit potius quam ab illis acceperit, habeo tamen et alias immortales ac propemodum diuinas animi ipsius laudes (ut fortunae corporisque quaelibet ingentia bona tanquam aliena relinquam): pietatem, magnitudinem animi, munificentiam, prudentiam, modestiam, atque iustitiam; quae quales in eo fuerint,


406. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

magistri Francisci, conciuis et auunculi sui, nunc summi pontificis papae Sixti, qui per id tempus Senis suis fratribus sacras scripturas interpretabatur. Hunc optimum Christianae militiae magistrum optimus futurus discipulus, quamuis puerili aetate, uirili tamen sensu sibi delegit; ad quem a religioso quodam sene multis exorato precibus inscia matre perductus est; diuino, ut opinor, nutu futurus ad apostolatum tam strenuus minister ad futurum sedis apostolicae mittitur antistitem. Quem ubi conspexisset


407. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

affirmabat, nec sibi, sed summis pontificibus, quicquid praeparabat, componere. Affluebant quotidie opes et ab omnibus ferme Christianis principibus magni prouentus ultro offerebantur; quos licet ipse in illos, quos diximus, acceptaret usus, prophetici tamen documenti memor minime ad ea cor apponebat neque illis auaro deuincebatur affectu. Hinc est quod nec sciebat numerum nec omnino quid haberet aut quid impenderet nosse


408. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

uirorum esse non simulatione, sed integritate uiros superare. Sane munificentiae liberalitatisque eius largitatem quis est qui ignoret nisi qui illa uti uel noluerit uel nescierit. Ea ipse ita flagrabat ut illos etiam, quibus iustis de causis aliquando irascebatur, muneribus tamen ornare non cessaret. Non semel neque solus interfui, cum quosdam familiarium merito obiurgasset, deinde uestimentis et magistratu donauit. Et cum aliquando a magistro domus suae, in cuius diligentissima fidissimaque cura merito conquiescebat, liberius argueretur


409. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

liberis uel necessitatis uel bonorum morum gratia diuersari licet. Accipiebat praeterea munera, non auaritiae, sed honoris comparandaeque beneuolentiae gratia, quibus tamen in acceptandis ea lege utebatur ut multo ampliora rependeret quam acciperet. Testes sunt omnes qui hac officiorum uicissitudine cum eo decertare uoluerunt. Complures in hoc coetu astare non dubito qui me uera praedicare nouerunt, et qui post acceptos ab eo non paruos honores multa insuper


410. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

tantum eam partem attingam qua ita sese inter principes christianos gessit ut, cum unius erga eum beniuolentiam consideres, credas ab aliis minime dilectum. Lex quippe amicitiae ita habet ut amicos inimicorum minime diligamus; hic tamen sua prudentia consecutus est ut aeque carus omnibus haberetur, nec ullus esset qui eius amicitiam ultro non expeteret, et adeptam studiis omnibus non coleret atque foueret. Ostendit id nouissima haec ipsius legatio in qua omnes


411. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

honoribus exciperet et prosequeretur, illeque se uicisse putabat qui plurima in eum ornamenta contulisset. In quibus acceptandis adeo prudens temperamentum inibat ut, cum omnium communis esset amicus, singuli tamen sibi eum uendicasse putabant. Vnde sua illi negotia credebant, et rerum omnium summam fidei ipsius ultro committebant. Fallebat neminem, et communem rem gerendo singulorum tamen uidebatur aduocatus. Secedebat bis terque per diem in cubiculum aut in aliquem secretiorem locum in quo ad


412. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

In quibus acceptandis adeo prudens temperamentum inibat ut, cum omnium communis esset amicus, singuli tamen sibi eum uendicasse putabant. Vnde sua illi negotia credebant, et rerum omnium summam fidei ipsius ultro committebant. Fallebat neminem, et communem rem gerendo singulorum tamen uidebatur aduocatus. Secedebat bis terque per diem in cubiculum aut in aliquem secretiorem locum in quo ad multam horam deambulando summas reipublicae christianae rationes tacitus secum computabat; totas enim animi uires, postquam a legatione redierat, in pacem Italiae et perfidi hostis


413. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

Vincebat ingenio humana consilia, et tantum grauioribus reipublicae curis natus uidebatur; haec erat praecipua eius uoluptas, a qua nullis aliis oblectamentis poterat diuelli, huius delectabatur gustu, huius solius escis pascebatur. Omnium saluti die noctuque inseruiebat, et tamen a nonnullis negligentiae accusabatur, quem tanquam superbum difficilemque ingrati criminabantur cum tamen et mitissimus esset et facillimus. Nouit hoc tantus domesticorum eius numerus, norunt amici et alii omnes qui eius


414. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

oblectamentis poterat diuelli, huius delectabatur gustu, huius solius escis pascebatur. Omnium saluti die noctuque inseruiebat, et tamen a nonnullis negligentiae accusabatur, quem tanquam superbum difficilemque ingrati criminabantur cum tamen et mitissimus esset et facillimus. Nouit hoc tantus domesticorum eius numerus, norunt amici et alii omnes qui eius familiaritate usi fuerunt, quibus semper, cum per publicas licuisset curas, placidum sese exhibebat, affabilem, comem, benignum, ut socium crederes, non dominum.


415. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

Tanta uero animi moderatione erat ut irasceretur perraro, iratus autem extemplo animum ad tranquillitatem reuocaret. De nullo obloquebatur, detrahebat nemini, et, nisi familiarium suorum, aliorum uitae minime erat curiosus. Maximum eius conuitium putabatur si quem, quod tamen parcissime fiebat, per iocum aliquo urbanitatis sale respersisset. Cibi uinique moderatissimi, somnolentiae nullius, immo uero peruigil, et qui multis quotidie horis auroram solitus esset praeoccupare, quod totum tempus


416. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

neque Imolam nisi eo uolente redimere uoluit. Magistratus hortabatur ius suum absque ullo respectu cuique administrare. Et licet nonnumquam domesticorum amicorumque euictus precibus aut litteris aut nunciis multos iudicibus commendaret, id tamen citra cuiusque iniuriam fieri uolebat. Vnde et cum a gubernatore urbis aliquando interrogaretur quidnam de illis, qui iniustam causam fouentes tamen ipsius nomine commendabantur, Illud inquit ut


417. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

multos iudicibus commendaret, id tamen citra cuiusque iniuriam fieri uolebat. Vnde et cum a gubernatore urbis aliquando interrogaretur quidnam de illis, qui iniustam causam fouentes tamen ipsius nomine commendabantur, Illud inquit ut iustitiam mearum precum gratia minime uioles, nec secus feceris etiam si te germanus meus Hieronymus nomine meo aliud precabitur. Hoc ipsum et


418. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

exemplaria apud notarios exstare iusserat. Huius praeclarissimae uirtutis nec moriens obliuisci potuit; nam cum hortaretur ab amicis testamentum condere, Nihil , inquit, meum habeo, omnia sunt ecclesiae. Supplicabitis tamen meo nomine summo pontifici ut aes alienum, cuius maiorem partem pro redimendis ecclesiae rebus contraxi, pro sua benignitate dissoluat. Cogor hoc loco potissimas eius praetermittere laudes, cum temporis exclusus


419. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

, cuius gratia eum procreauerat, congruis praemiis afficere non differret. Cuius miserationis dilectionisque certa indicia in ipsius uidimus morte; quam, cum multis ante diebus aduentare praesentiret, intrepidus tamen expectauit. Languoris dolores mira patientia pertulit. Delicta, quae uel aetatis uel fortunae uitio pro fragilitate humana contraxerat, pia confessione saepius


420. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

nihil, quicquid supererat, merito mihi suspectum metuendumque fuisset. Proinde licet cupiam dissolui et esse cum Christo, uror tamen sola uestrarum rerum cura. Cf. Philip. 1, 23--24 coartor autem e duobus desiderium habens dissolui et cum Christo esse multo magis melius permanere autem in carne magis necessarium est propter uos .


421. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

Proinde date operam probitati, et uirtuti totis uiribus incumbite. Colite pietatem et integritati nihil anteponite, scientes unicuique uestrum propositam esse a domino laborum suorum mercedem; quae etiam si nulla esset, hoc tamen ipsum pie et sancte uixisse maxima uiro bono merces esse debet, quippe cuius beneficio homines a brutis secernuntur, et nomen suum sempiternae


Bibliographia locorum inventorum

Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.