Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamen

Your search found 9030 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 422-443:


422. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

appetebat, cum reliqua classe nauium longarum ad Peloponnesi urbes se recepit. Ibi enim statuit futurum expectare annum, habens in animo adueniente aestate aliquod praeclarum facinus facere, quo posset acceptam cladem superiori anno amissae Euboiae resarcire. Interim tamen, et naues inualidas reficere, et alias circum Aegeas insulas mittere, ad confirmandos sociorum animos, operam dabat. Dum haec in Graecia aguntur, designantur


423. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Dum legati proficiscuntur, dum de conditionibus agitur in mittendis etiam atque remittendis litteris, tota aestas effluxit. Qua, etsi imperator cupiditate arderet patrare aliquod egregium facinus, et se et suorum maiorum gloria dignum, dissuadentibus tamen legatis nihil actum est. Verebantur enim ne barbarus hostis, bello lacessitus, oratoribus, uiris nobilibus atque innoxiis, manus inferret. Igitur, iam instante hieme, dux regiae classis Neapolim ad regem se recepit. Marinus quoque Malipetrus cum Ludouico


424. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hoc illi tribuente, est rapacissima, magisque ad praedam quam ad proelium apta atque instructa. Utuntur scuto, ense atque hasta; pauci lorica, reliqui bombicina thorace contra hostium arma se muniunt. Equos etiam exectos ad sustinendos uel longissimos cursus aptos habent. Prae caeteris, tamen, uirtute et exercitatione pollent qui Neapolim inhabitant: ciuitas est Peloponnesi in Argiuorum agro sita. Igitur imperator et legati simul cum tota classe Neapolim se conferunt, equites nauibus imponunt, inde ad


425. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

usus chartae ex pellibus caprinis inuentus est: quamobrem et pergamenae dictae sunt. Huius urbis reges maiori parti Asiae imperitarunt, quorum ultimus Attalus Philopater Romanum populum heredem instituit. Nunc uix uestigia quidem tantae urbis apparent. Ager tamen propter fertilitatem frequentibus uicis habitatur. Itaque intempesta nocte Lesbo soluens, ad ulteriora litora summo mane uenit. Expositis equitibus, magna etiam parte naualium copiarum, omnibus praeposuit Iacobum Parisotum magistrum classis,


426. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

dormiendi causa faciunt. Imperator imposita in naues omni praeda ad Delon insulam uenit. Haec olim ob insigne Apollinis templum et sacrorum cerimonias conuentibus uniuersae Graeciae celebrata fuit, nunc deserta ac inhabitata est. Extant tamen templi et amphitheatri uestigia albi marmoris, columnarum quoque ac signorum maximus numerus, colossus etiam cubitorum quindecim, cum hac inscriptione: Νάξος Ἀπόλλωνι. Sunt et


427. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

phisici et Euripidis poetae praeceptor fuit, clarum. Et quoniam omnes circum adhaerentium locorum incolae, exemplo Smyrneae cladis perterriti, ad montana et mediterranea loca se contulerant, pauci qui ad custodiam domorum remanserant a nostri intercipiuntur. Abducta est tamen camelorum ac reliqui pecoris non parua copia. Quibus peractis imperator, quoniam iam hibernum tempus instabat, Peloponnesum uersus cursum suum dirigit. Itaque subsolano flante cum legato Pontificis intra paucos dies Methonam delatus est. Et cum iam hibernum tempus


428. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quoque ob irriguum solum egregie exculti, quae omnia igni ferroque deuastata sunt. Quibus peractis imperator inde soluens Fiscum uenit. Fiscum olim Lyciae oppidum fuit, Rhodiorum ciuitati e regione situm, cuius nunc uix uestigia extant. Ager tamen uicis habitatur, quos omnes nostri depraedati sunt. Imperator, ad maiora tendens, Hellesponti munitiones superare statuit, aliqua graui iactura hostem afficere cupiens. Quapropter praefectos nauium ad se uocat, quibus consilium suum aperit, tum uti naues paratas et instructas


429. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fortunae instabilitatem referens, reginam solatur. Tum ei operam suam, quandocunque ea indigeret, amplissimis uerbis pollicetur. Regina, tametsi insanabili uulnere afflicta, et prae tristitia manantibus lacrimis uix uultum attollere, uix uerba proferre poterat, tamen leuatis oculis gratias imperatori agit, se et regnum supplici oratione ei commendans. Imperator, leuato aliquantulum animo reginae, eam relinquens Ciliciam adnauigat, Usunasanum ibi expectaturus. Dumque in portu Corici cum classe esset, uenit ad eum


430. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

si id in animo est, uenturum polliceri. Tunc imperator respondit: Ego et superiori anno et praesenti multa bene et prospere gessi, quae, etsi, pro magnitudine animi eius, legato forsitan parua uidentur, hosti tamen grauia et christianis principibus magnifica atque egregia uisa sunt. Et nisi omnibus nota essent, possem referre quae ab Hellesponto ad Syriam mari adiacentia nostris armis nostraque uirtute prostrata ac deuicta sunt; nunc quoque non ad minora toto animo incumbimus.


431. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

atque egregia uisa sunt. Et nisi omnibus nota essent, possem referre quae ab Hellesponto ad Syriam mari adiacentia nostris armis nostraque uirtute prostrata ac deuicta sunt; nunc quoque non ad minora toto animo incumbimus. Legati autem aduentus in manu ipsius est; tamen, si uenerit, et ob reuerentiam Pontificis, quem ego summe ueneror, et propter ipsius legati personam, qui in agro Piceno diu in armis uersatus belli haud ignarus est, nobis gratum erit . Lodouicus accepto responso ad legatum reuertitur. Imperator, cum


432. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hominum ab eo inquirit, et num aliquid timeret, aut alicuius rei indigeret interrogat. Ille tranquilla ac tuta esse omnia respondit, nec in praesens alicuius rei opus esse affirmat. Imperator tamen, inopinata etiam metuens, praeter illas triremes magnas, quae tormenta et alia dona regi Persarum mittenda aduexerant, duas alias addidit, quas praesidii gratia Famaugustae reliquit. Praefectis nauium mandat, uti dicto Cornarii audientes sint. Interim


433. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fugatum a se diffamaret (solet enim saepe re etiam male gesta laetitiam atque alia signa uictoriae prae se ferre), primum Rhodum, tum Chium, deinde alias insulas atque ciuitates Graeciae adnauigans, omnibus affirmat regem, tametsi castra amisisset, proelio tamen et occidione hostium multo superiorem extitisse, nec credi debere Othomano, hosti fallacissimo. Quibus persuasis, Sporadas atque Cycladas praeternauigans,


434. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mercenariis, quos stipendio fraudauerat, interfectum esse. Se quoque oratorem Venetias et ad imperatorem mittere uelle dicunt, qui et fidem eorum integram regi suo cum matre, et amicitiam perpetuam Senatui Veneto polliceatur. Praetor, tametsi eos falsa locutos sciret, tamen, tempori inseruiens, omnia se facturum promittit. Deinde coniurati ad regiam conueniunt. Tum filiam regis, puellam annorum sex, filio regis Ferdinandi etiam impuberi despondent, titulum principis


435. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Dum haec aguntur, duae triremes ab imperatore missae Cyprum ueniunt, extra portum Famaugustae ad scopulos ancoras demittunt. Hic Coriolanus cum socio cognitis rebus rem dissimulare ad tempus statuit; tamen, ad confirmandos bonorum animos tyrannorumque deterrendos, deliberat ex aliqua uerisimili causa reginae nuntiare legatum cum octo triremibus aduentare, imperatoremque non post multos dies esse uenturum. Itaque ad reginam accedens, se ab imperatore


436. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

intrare uoluit. Duo ex coniuratis accepta fide ad legatum ueniunt: Andreae auaritiam accusant, suam ac suorum innocentiam apud legatum approbare conantur, tunc se et sua omnia Senatui Veneto credituros pollicentur. Legatus, tametsi uerba factis non conuenire aduerteret, tamen, si consilio eos ad resipiscentiam reuocare posset, tentare statuit. Igitur coniuratis respondit Andreae caedem non publicam, sed priuatam iniuriam esse: eos, modo in fide regi suo manere uelint, Senatum Venetum amicos habiturum affirmat; ad hanc rem


437. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

consilium oratione adduci potuisse; itaque ad liberandum regnum armis atque ualidiore expeditione opus esse. Iam imperator successorem sibi Triadanum Grittum, uirum acris ingenii atque in re publica exercitatum, aetate tamen pergrauem, utpote qui octuagesimum et quartum annum expleuerat, designatum esse audiuerat, simul cum eo duos legatos, Lodouicum Bembum, qui ante biennium legatus etiam fuerat, et Iacobum Marcellum, uiros magni animi atque in re nauali plurimum uersatos. Qua re


438. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

iam in uado esse. Regina autem scribebat, etsi principes tyrannidis, auditis copiis atque ingenti imperatoris apparatu, metu perterriti, profugissent, restare tamen multos, qui omnium consiliorum participes tyrannorum fuerant, et qui multa contra ius et fas dixerant et fecerant; praeterea plurimos etiam praeter noxios esse, qui nunc, ad potentiam suam cuncta trahendo, omnia perturbabant, totumque regnum in magno discrimine esse affirmabat. Quapropter


439. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

omnia imperator, admonitiones ducis ac Senatus superans, consilio ac diligentia sua iam fecerat. Hoc mirum: nam quicquid post mortem regis Senatus ad conseruationem regni fieri iussit, omnia imperator suo consilio praeoccupauerat. Etsi iam nihil quod ageret relictum erat, tamen ex Senatus decreto Cypri manere et successorem expectare ei necesse fuit. Interim uenit Iacobus Marcellus, nouus legatus, qui ab Senatu cum pecunia ad conducendos ex


440. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

iunxit, cui Alibegum, audacissimum Triballorum ducem, cum suis copiis praesidio locauit. Imperator, intellecta obsidione Scodrae, etsi successorem suum cum aliquot triremibus illuc profectum esse sciebat, tamen, ne in aliqua parte rei publicae deesset, mature se ad Albaniam transferre statuit; et, cum Corcyram uenisset, redduntur ei litterae Venetorum ducis, cum


441. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

legato suo, Albaniam se contulit, atque ostium Bolianae intrans Triadanum Grittum, successorem suum, cum Lodouico Bembo eius legato offendit. Mocenicus, etsi ex Senatus decreto solus cuncta agere poterat, tamen, ut est minime ambitiosus, semper publicam utilitatem suae dignitati praeferens, omnia ex communi consilio successoris facere et disponere statuit. Miserat Senatus Leonardum Buldum legatum, uirum


442. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

triremibus et equitum Epirotarum praesidio firmant. Haec ciuitas maxime tempore bellorum ciuilium celebrata fuit: nam Pompeius omnes apparatus belli contra Caesarem in eam contulerat. Nunc propter aeris malignitatem deserta ac paene inhabitata est; multa tamen monumenta egregiae urbis in ea adhuc manent, inter quae statua equestris aenea, ad portam quae continentem spectat, posita est. Hanc, quoniam sine inscriptione est, alii Theodosii imperatoris, alii Constantini esse asserunt. Hanc urbem Veneti, propter commoditatem


443. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

morbo correpti iacebant. Ipse quoque infirmus Venetias proficiscitur. Licet nunc mihi in fine opusculi affirmare, cum multa egregia facta Venetorum legissem atque audissem, nullum tamen extitisse imperatorem quem Mocenico, inuictae uirtutis imperatori, conferre possim. Nam quis eo sapientius futura praeuidit? Quis instantia prudentius disposuit? Quis denique solertius ac diligentius cuncta administrauit? Omnia enim consilia hostium praeoccupans, nullum locum


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.